PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

38.5.2 Nam deus quidem inuisibilia eius uoluit per creatura mundi huius intelligi. Illi uero hec dimittentes et dignantes perire doctrinam, aliam inciderunt sibi ipsis uiam.
CLOSE
Griffolini

38.5.2 Deus enim inuisibilia sua per huius mundi creaturam intelligi uoluit. Illi hanc doctrinam sectari dedignati, aliam excogitarunt, ueram neglexerunt.
CLOSE
Griffolini-Montanus

38.5.2 Deus enim inuisibilia sua per huius mundi creaturam intelligi voluit: illi hanc doctrinam sectari dedignati, aliam excogitarunt, veram neglexerunt.
CLOSE
Montfaucon

38.5.2 Deus quidem volebat invisibilia sua per mundi creationem intelligi. Illi vero his omissis, et hanc dedignantes doctrinam, alteram sibi paravere viam; quapropter a vera via aberrarunt.