PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

38.3.2 Vbi uero et opus fieri iussit, puta lectulum leuare, nichil magnum ad rem conferens, hoc unum ostendens solum manifestam sabbati solutionem, ad maius reducit sermonem, magis eos percutere uolens ad patris dignitate et reducere ad excelsius.
CLOSE
Griffolini

38.3.2 Vbi uero operari praecipit, ut exempli1470/1486/1530: ex gratia hoc in loco: Tolle crabattum tuum, ut non graue quiddam esse sabbati praeuaricationem ostendat, altiora loquitur, ut paterna auctoritate illos perterreat, et ad supernam trahat contemplationem.
CLOSE
Griffolini-Montanus

38.3.2 vbi vero operari praecipit, vt verbi gratia hoc in loco, Tolle grabbatum tuum: vt non graue quiddam esse sabbati praeuaricationem ostendat altiora loquitur, vt paterna authoritate illos perterreat, et ad supernam trahat contemplationem.
CLOSE
Montfaucon

38.3.2 Ubi vero operari praecipit, exempli causa lectum tollere; rem sane non magni momenti, sed quae tamen sabbati solutionem clare significet, tunc altiora loquitur, ut illos ex Patris dignitate percellat, et ad sublimiora ducat.