PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

38.3.25 Hic uero nichil tale. Et nimirum ait sed hoc ipsum destruens induxit. Non potest filius facere a semetipso quid. Igitur contrarium quidem homo fecit. Neque enim destruens sed et superastringens parilitatem hoc dicit. Sed attendite cum certitudine.
CLOSE
Griffolini

38.3.25 Hic uero nihil colligit1470/1486/1530: corrigit. AtquiF: Contra Arrianos nota in marg. inquies1470/1486/1530: Atqui contra arrianos inquiens corrigit, cum inquit: Non potest filius a se1530: seipso quicquam facere. Omnino contra: Non enim ut tolleret, sed ut magis confirmaret aequalitatem, id dixit. Verum perquam diligenter attendite.
CLOSE
Griffolini-Montanus

38.3.25 hic vero nihil corrigit. Atqui contra, dicet Arrianus aliquis, istud ipsum tollens addidit: Non potest filius a seipso quicquam facere. Omnino contra: non enim vt tolleret, sed vt magis confirmaret aequalitatem, id dixit. Verum perquam diligenter attendite,
CLOSE
Montfaucon

38.3.25 Hic vero nihil simile. Atqui dicet aliquis, hoc ipsum de medio tollit Christus dum addit: Non potest Filius a seipso quidquam facere. Imo contra, mi homo; non enim tollit aequalitatem, sed firmat eam dum haec dicit, Verum diligenter attendite.