PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

38.2.4 Cum hiis autem et illud est dicere, quoniam multum inesse uidit eius anime patientiam, et ut ualentem annunciationem suspicere, admonet et beneficio et timore futurorum malorum detinens eum in sanitate.
CLOSE
Griffolini

38.2.4 Ad haec norat eius animi fortitudinem, et tanquam mandati seruatorem, quid1470/1486/1530: quod facturus sit, admonet, et beneficii memoria, et futurorum malorum metu in sanitate confirmat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

38.2.4 Ad haec, norat eius animi fortitudinem, et tanquam mandati seruatorem: quod facturus sit, admonet, et beneficii memoria, et futurorum malorum metu in sanitate confirmat.
CLOSE
Montfaucon

38.2.4 Ad haec, hoc etiam addendum, ipsum nempe magnam ejus perseverantiam vidisse: ideoque illum monet ut qui possit mandatum servare, atque illum beneficio et futurorum timore malorum in sana mente continet.