39.1.12 Hoc autem id est dedit, dictum est ut non ingenitum eum suspiceris, neque duos patres esse extimes. Omnia enim quecumque est pater, eadem et filius est genitus et manens in essendo filius.
39.1.12 Dedit autem, ideo dixit, ut neque ingenitum filium, neque duos patres suspicareris. Quicquid enim pater est, idem est et filius, genitus et manens inesse filius.
39.1.12 Dedit autem, ideo dixit, vt neque ingenitum filium, neque duos patres suspicareris. Quicquid enim pater est, idem est et filius genitus, et manens in esse filius.
39.1.12 Illud vero, dedit, dictum est, ne ipsum non genitum esse suspiceris, neque putes duos esse Patres: nam quidquid est Pater, est et Filius, genitus et Filius manens.