Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XXXIX (Paris fol.68rb-71vb; Harley fol.90va-94va)

39.1.1 Pater meus non iudicat quemquam, sed omnem iudicationem dedit filio ut omnes honorificent filium sicut honorant patrem.

39.1.2 Multo nobis opus est studio, o dilecti. Etenim rationem dabimus et noxas sustinebimus certissimas et uerborum et rerum.

39.1.3 Non enim usque ad presens nostra steterunt, sed et alia quedam nos hinc suscipiet uite constitutio, et iudicio representabimur terribili.

39.1.4 Oportet enim nos representari ante tribunal Christi, ait Paulus, ut ferat unusquisque ea que per corpus ad ea que egit siue bonum siue malum.

39.1.5 Hoc igitur iudicium excogitemus semper et ita per omne tempus poterimus esse in uirtute. Sicut enim qui ab anima expulerit diem illum uelut equus scindens frenum ad precipicia fertur. Contaminate enim sunt ait uie eius omni tempore.

39.1.6 Idcirco et causam ponens induxit. Auferuntur iudicia tua a facie eius. Ita qui semper habet timorem, sobrie incedet. Recordare enim ait ultima tui, et in eternum non peccabis.

39.1.7 Qui igitur dimittit nobis peccata nunc hic sedebit iudicans tunc. Qui mortuus est propter nos, hic apparebit rursus iudicans naturam uniuersam. Ex secundo enim ait uidebitur hiis, qui eum sine peccato expectant ad salutem.

39.1.8 Hoc et Christus hic ostendens dicit: Pater meus non iudicat quemquam, sed omne iudicium dedit filio ut omnes honorificent filium sicut honorant patrem.

39.1.9 Quo circa et patrem eum dicemus ait? Absit. Propterea dixit filium, ut manentem filium honoremus ut patrem. Qui uero patrem eum dicit, non adhuc filium ut patrem honorauit, sed omne confundit.

39.1.10 Quia igitur beneficia accipientes homines non ita adducuntur ut cruciati, hoc ita dixit terribiliter ut saltem timor in honorem sui ipsius attrahat.

39.1.11 Omne uero cum dicat, hoc dicit, quoniam et cruciandi et honorandi dominus est, et alterutra faciendi ut utique uoluerit.

39.1.12 Hoc autem id est dedit, dictum est ut non ingenitum eum suspiceris, neque duos patres esse extimes. Omnia enim quecumque est pater, eadem et filius est genitus et manens in essendo filius.

39.1.13 Et ut discas quoniam hoc id est dedit, par huic id est genuit est, audi ex filio hoc idem ostensum: Sicut enim pater, ait, habet uitam in seipso, ita dedit et filio uitam habere in seipso.

39.1.14 Quid igitur? Prius eum genuit et tunc dedit uitam? Qui enim dat, existenti alicui dat. Igitur erat sine uita genitus?

39.1.15 Sed hoc neque demones suspicarentur. Cum impietate enim multa et dementiam habet hoc.

39.1.16 Sicut igitur hoc id est dedit uitam genuit eum uitam est, ita et hoc id est dedit iudicium, iudicem eum genuit est.

39.1.17 Vt enim non audiens quoniam causam habet patrem dissimilitudinem substancie extimes et honoris minorationem, ipse uenit te iudicans, parilitatem et hinc ostendens.

39.1.18 Qui enim habet potestatem honorandi et cruciandi quos uult, eadem potest patri. Quia nisi hoc est sed postea genitus suscepit honorem, quid factum est ut ipse postea honoretur?

39.1.19 Ex quo ad hoc uenit perfectum ut dignitatem hanc susciperet et intronizaretur? Non uerecundamini humanas has et uiles intelligentias incorruptibili nature, et nil introductibile habenti inuerecunde ita inducentes?

39.1.20 Cuius igitur gratia ita loquitur, ait aliquis? Vt facile susceptibilis fiat sermo et excelsioribus processum faciat uerbis. Propter hoc remiscet hec illis et illa hiis.

39.1.21 Et uide qualiter demum. Bonum est a principio hec uidere. Dixit et ego operor, pater meus operator, ostendens ex hoc parilitatem et honoris equalitatem. Et querebant eum interficere.

39.1.22 Quid de cetero facit? Rursus dictionem quidem subremittit. Intelligentias uero easdem ponit, ita dicens: Non potest filius a semetipso quid.

39.1.23 Deinde rursus ad excelsa reducit sermonem: Que enim utique ille facit, hec et filius similiter facit, dicens.

39.1.24 Deinde rursus ad humilius: Pater amat filium et omnia ostendit ei quecumque facit et maiora hiis ostendit ei.

39.1.25 Deinde rursus ad excelsius: Sicut enim pater, ait, suscitat mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult uiuificat.

39.1.26 Et post hoc ad humile simul et excelsum: Neque enim pater iudicat quemquam, sed iudicium omne dedit filio ad excelsius ut omnes honorent filium sicut honorant patrem.

39.1.27 Vides qualiter sermonem uariat per excelsa et humilia nomina et uerba eum subtexens ut hiis qui tunc erant fieret facile susceptibilis et hii qui post hoc futuri erant in nullo ledantur ab excelsis et de aliis decentem suscipientes intelligentiam.

39.1.28 Si enim non hoc est neque condescensionis gratia dicta sunt que dicta sunt, cuius gratia excelsa adiecta sunt?

39.1.29 Nam qui quidem deberet magna de seipso loqui cum paruum quid dixerit et humile, occasionem beniformem habet dispensationis cuiusdam gratia hoc faciens.

39.1.30 Qui uero uilia dicere de seipso deberet, si magnum quid dixerit, cuius gratia que excedunt suam naturam loqui se dicet? Hoc enim non adhuc dispensationis alicuius, sed ultime insipientie est.

39.2.1 Quare nos quidem iustam et deo conuenientem causam humilium uerborum habemus, dicere scilicet condescensionem et erudire et moderari, et eam que per hanc nobis dispensata est salutem. Quod ipse ostendens alibi dixit: Hec autem dico ut uos saluemini.

39.2.2 Quia enim ad Iohannis refugit testimonium sui ipsi derelinquens quod indignum sue magnificencie erat, tante uerborum uilitatis ponens causam dixit: Hec autem dico ut uos saluemini.

39.2.3 Vos autem qui dicitis non habere eum eandem potestatem ei qui genuit quid utique dicetis, cum audieritis eum loquentem per ea quibus ostendit eam que ad patrem et uirtutem et gloriam parem et potestatem?

39.2.4 Cuius autem gratia et eundem honorem expetit ualde minor existens ut aitis? Et neque hic stat ita dicens solum sed et inducit dicens: Qui non honorat filium, non honorat patrem qui misit illum.

39.2.5 Vides qualiter complicatur honor filii honori patris? Et quid hoc ait? Hoc enim et in apostolis est uidere. Qui enim nos suscipit, ait, me suscipit.

39.2.6 Sed illic quidem quia ea que suorum propria facit. Propter hoc ita dixit. Hic uero quia una est substantia et gloria. Aliter uero et in apostolis non dictum est ut honorent eos.

39.2.7 Bene enim dixi qui non honorat filium, non honorat patrem.

39.2.8 Etenim si duobus regibus existentibus unus conuicium patitur simul et alius conuicium patitur, et maxime cum ille qui conuicium patitur filius fuerit. Nam conuicium patitur quidem, et armigero contumeliam passo.

39.2.9 Sed non similiter, sed ut per medium. Hic uero non ita, scilicet per medium dehonoratur pater si filius non honoretur, sed per seipsum.

39.2.10 Propterea preueniens dixit ut honorent filium sicut honorant patrem. Vt cum dixerit, qui non honorat filium, non honorat patrem, eundem intelligat honorem.

39.2.11 Non enim simpliciter qui non honorat, sed qui non honorat, ita ut dixi ait: non honorat patrem. Et qualiter ait eiusdem substancie est qui mittit et qui mittitur?

39.2.12 Rursus ad humilia defert sermonem. Et non intelligis quoniam hec omnia propter nil aliud dicta sunt, sed ut et euis qui causa est sciamus egritudinem et Iudeorum imbecillitas, hoc curetur modo.

39.2.13 Etenim ex ultima indeuotione deo contrarius extimabatur ab eis. Idcirco dixerunt: Hic non est ex deo, hic a deo non uenit. Vt autem suspicionem hanc destruat, non ita excelsa ut humilia conferebat.

39.2.14 Propterea continue sursum et deorsum, dicebat se missum esse, non ut minorationem quandam suam per hoc ostendat, sed ut obstruat illorum ora.

39.2.15 Propterea et refugit continue ad patrem ponens in medio et propriam auctoritatem. Siue enim omnia ad dignitatem dixisset suam, non utique suscepissent ea que dicebantur illi.

39.2.16 Vbi demum et a paucis hiis uerbis persequebantur eum et lapidabant multociens. Siue ad illos respiciens omnia loqutus fuisset humilia, postea multi lesi fuissent utique.

39.2.17 Ideo remiscet et copulat doctrinam, et per hoc quod dixi humilium dictorum, uilem corrigens intelligenciam apud eos qui intellectum habent, et ostendens in nullo sibi uniuersaliter congruentem.

39.2.18 Hoc enim id est missum esse transitus est, deus autem ubique adest. Propterea et uti hac dictione grossiori non rennuit; eam que ad patrem est concordiam ostendens.

39.2.19 Ita quippe et ea que sunt deinceps uerba figurat.Hoc construere uolens: Amen enim amen dico uobis, ait; qui audit meos sermones et credit ei qui me misit, habet uitam eternam.

39.2.20 Vides qualiter continue idem ponit curans eorum suspicionem, et hinc et per ea que sunt deinceps, et timore et beneficii adnuntiatione, eam que ad seipsum contentionem dissoluens? Et hic rursus multum condescendens.

39.2.21 Neque enim dixit: Qui audit meos sermones et credit michi. Hac enim uia utique tumorem rem hanc extimassent esse, et gloriationem uerborum superfluam.

39.2.22 Si enim post tantum tempus et infinita miracula hoc suspicati sunt loquente eo ita, multo magis nunc.

39.2.23 Ideo et dixerunt ei tunc: Abraham mortuus est et prophete mortui sunt. Et qualiter tu dicis si quis sermonem meum seruauerit in eternum non gustabit mortem.

39.2.24 Vt igitur non hic seuiant, uide quid ait: Qui sermonem meum audit et credit ei qui misit me, habet uitam eternam.

39.2.25 Hoc autem non parum facile susceptibilem faciebat sermonem, discere dico quoniam patri credunt qui eum audiunt. Hoc enim suscipientes cum desiderio, et reliqua debebant facilius suscipere.

39.2.26 Itaque et in dicendo quid humile excelsis conferebat et eis preficiebat. Dicens autem habet uitam eternam, inducit, et in iudicium non uenit, sed transit de morte in uitam.

39.2.27 Duobus hiis facile susceptibilem faciens sermonem, et in essendo patrem eum qui creditur et in potiendo multis bonis qui persuadetur.

39.2.28 Hoc autem id est in iudicium non uenit, hoc est non torquetur. Mortem autem non hanc ait que hic est, sed eternam quemadmodum et uitam illam immortalem.

39.2.29 Amen, amen dico uobis, uenit hora et nunc est quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent. Dixit uerbis magna illa, ostendere de reliquo uult et operibus ea.

39.2.30 Quia enim dixit: Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult uiuificat, ut non uideatur gloriatio hec res et tumor, prebet et eam que per opera demonstrationem, dicens: Venit hora.

39.2.31 Deinde ut non longum suspiceris tempus, inducit: et nunc est quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint uiuent. Vides auctoritatem hic et potestatem ineffabilem?

39.2.32 Sicut enim in resurrectione, ita et nunc erit, ait. Etenim tunc uocem audientes precipientem, suscitabimur. In iussione enim ait et bucina dei, mortui in Christo suscitabuntur.

39.2.33 Et unde manifestum est fortassis dicet, quis? Quoniam non gloriatio que dicta sunt ex hiis que induxit quoniam et nunc est. Nam siquidem in futurum annunciaretur tempus, deberet sermo suspectus esse apud eos.

39.2.34 Nunc ergo quasi demonstrationem tribuens, enigmatice ostendit quoniam conuersante eo cum eis, hoc fiet. Nequaquam autem non potens annunciasset secundum tempus illud ut non ampliorem derisionem infligat, ex promissione.

39.2.35 Deinde et intelligenciam inducit, eorum que dicta sunt demonstratiuam, dicens: Sicut enim pater habet uitam in seipso, ita dedit et filio uitam habere in seipso.

39.3.1 Vides indissimilitudinem, et uno solo differenciam ostendentem in essendo hunc quidem patrem, illum uero filium.

39.3.2 Hoc enim id est dedit dictio, hanc inducit diuisionem solam, alia uero omnia paria et indissimilia ostendit. Vnde manifestum est quoniam cum tanta potestate et uirtute omnia facit cum quanta pater et non aliunde fortificatus.

39.3.3 Ita enim habet uitam sicut pater. Propterea utique et que deinceps induxit rursus ut ab hoc illud intelligamus. Quale uero est hic? scilicet dedit ei potestatem et iudicium facere.

39.3.4 Et cuius gratia resurrectionem et iudicium sursum et deorsum uertit? Sicut enim pater suscitat mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult uiuificat. Et rursus: Pater iudicat nullum sed omne iudicium dedit filio.

39.3.5 Et rursus: Sicut pater habet uitam in seipso, sic dedit et filio uitam habere in seipso. Et rursus: Qui audierunt uocem filii dei uiuent. Et rursus: Hic dedit ei potestatem et iudicium facere.

39.3.6 Cuius igitur gratia hec uertit continue iudicium dico et resurrectionem et uitam? Quoniam hec maxime omnium sunt que inducere possunt et inflexibilem auditorem.

39.3.7 Qui enim persuasus est quoniam et resurget, et huic dabit noxas eorum que deliquit, et si nichil aliud uidit signum hoc suscipiens curret omnino mittere construens sibiipsi iudicem.

39.3.8 Quoniam filius hominis est. Ne miremini hoc. Paulus quidem Samosatheus non ita ait. Sed qualiter. Potestatem dedit ei et iudicium facere quoniam filius hominis est.

39.3.9 Sed nullam consequentiam habet hoc ita dictum. Non enim propterea suscepit iudicium quoniam homo est, quia quid prohibet omnes homines esse iudices?

39.3.10 Sed quia ineffabilis substancie illius est filius, propterea et iudex. Ita igitur legendum quoniam filius hominis est, ne miremini hoc.

39.3.11 Quia enim uidebatur audientibus obstare quod dicebatur, et plus nichil extimabant esse quam nudum hominem. Que uero dicebantur maiora quam secundum hominem erant. Magis autem maiora quam secundum angelum et dei solius erant.

39.3.12 Hanc soluens oppositionem induxit: Ne miremini quoniam filius hominis est quia uenit hora in qua omnes qui in monumentis sunt audient uocem eius, et ibunt qui bona fecerunt in resurrectionem uite. Qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.

39.3.13 Et cuius gratia non dixit: Ne miremini quoniam filius dei est. Etenim et filius dei est, sed resurrectionis memini? Posuit quidem id superius dicens: Audient uocem filii dei.

39.3.14 Si uero hec soluit, ne mireris. Opus enim dicens quod dei proprium erat. Dat audientibus ex eo sillogizari de reliquo quoniam deus erat et dei filius.

39.3.15 Nam ab ipso quidem continue obstaret utique tunc illis. A sillogismo uero miraculorum monstratum, leuiorem doctrinam faciebat.

39.3.16 Etenim qui sillogismos complicant cum partes ponentes nobiliter demonstrauerunt quod queritur, non inducunt ipsi conclusionem multociens, sed deuotiorem construentes auditorem et uictoriam clariorem facientes;

39.3.17 ipsum illum preparant qui contradicit enunciationem afferre, ut magis pro eis pronuncient qui assunt aduersariis pro eis sentenciam ferentibus.

39.3.18 Igitur eiusdem quidem que secundum Lazarum reminiscens resurrectionis, iudicium tacuit. Non enim propter hoc surrexit Lazarus.

39.3.19 Vniuersalem autem dicens et hoc posuit quoniam qui bona fecerunt ibunt in resurrectionem uite, qui uero mala egerunt in resurrectionem iudicii.

39.3.20 Ita et Iohannes preparabat auditorem iudicii memorans. Et quoniam qui non credit in filium non uidebit uitam sed ira dei manebit super eum.

39.3.21 Ita et Christus Nichodemum: Qui enim credit in filium, ait, non iudicatur. Qui autem non credit, iam iudicatus est. Ita et hic et iudicii et supplicii reminiscens quod in malis actionibus.

39.3.22 Quia enim dixit superius quoniam qui audit meum sermonem et credit ei qui misit me, non iudicatur, ut non extimet quis quoniam hoc sufficit ad salutem solum, et ea que ex uita adiecit dicens quoniam qui bona fecerunt in resurrectionem uite, qui uero mala egerunt in resurrectionem iudicii.

39.3.23 Quia ergo dixit orbem terrarum uniuersum daturum rationem esse et omnes a uoce sua esse resurrecturos rem nouam et adhuc decreditam apud multos et eorum qui uidentur credidisse non solum modo tunc apud Iudeos.

39.3.24 Audi qualiter id construit rursus imbecillitati condescendens auditorum. Non possum ego facere a meipso quid, sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est quoniam non quero uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me.

39.3.25 Et nimirum non paruam interim resurrectionis dederat demonstrationem, paraliticum constringens. Idcirco neque de resurrectione disputauit, donec illud fecit quod resurrectione non ualde deficiens erat.

39.3.26 Sed et iudicium enigmatice ostendit tunc post corporis constrictionem, dicens: Vide sanus factus es non ultra pecca ut non deterius quid tibi fiat.

39.3.27 Sed tamen et eam que Lazari et eam que orbis terrarum presonat. Et quia duas has resurrectiones predixit, et eam que Lazari confestim ualde faciendam, et eam que orbis terrarum longis postea futuram temporibus, hanc quidem et a paralitico credi facit, et a propinquitate temporis, dicens: Venit hora et nunc est.

39.3.28 Illam uero ab ea que secundum Lazarum resurrectionem per ea que iam facta sunt per uisum ducens, et hec ubique facientem non est uidere. Duas ponentes predictiones uel et tres ab hiis que fiunt semper credibilia facientem.

39.4.1 Sed tamen tot et dicens et faciens quia et ita grossiores erant, non contentus est hiis, sed per ea que inducit uerba eorum corripit inuerecundiam, dicens:

39.4.2 Non possum ego facere a meipso quid, sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quoniam non quero uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me.

39.4.3 Quia extranea quedam et dissimilia a prophetis uidebatur dicere. Nam illi quidem dicebant quoniam deus qui iudicat terram uniuersam hoc est humanum genus.

39.4.4 Et hoc Dauid ubique preconans dixit: Iudicabit populos in directione, et deus iudex iustus, fortis et longanimis, sed et prophete omnes et Moyses.

39.4.5 Christus autem dixit: Pater non iudicat quemquam, sed iudicium dedit filio. Sufficiens autem hoc erat turbare eum qui audiebat tunc Iudeum et preparare rursus contrarium deo eum suspicari.

39.4.6 Vehementer hoc condescendit sermone et tamen quantum expetit eorum imbecillitas ut perniciosam hanc suspicionem radicitus destruat,

39.4.7 et ait: Ego non possum a meipso facere quicquam. Hoc est non extraneum neque dissimile neque quod non uult pater a me fiens uidebitis aut dictum audietis.

39.4.8 Et sicut prius dicens quoniam filius hominis est, quia illi hominem interim eum suspicabantur, ita hec adicit. Sicut igitur superius dicens: Quod audiuimus loquimur et quod uidimus testamur.

39.4.9 Et Iohannes quod uidit testatur, et testimonium eius nullus accipit. De certissima uero utraque dicta sunt cognitione, et non simpliciter de auditu et uisu, ita et hic auditum dicens: Nichil aliud ostendit quam quem impossibile est aliud quid uelle quam quod pater.

39.4.10 Sed non dixit ita manifeste. Non enim utique suscepissent ex directo id interim audientes. Sed qualiter? Condescensiue et humane uehementer. Sicut audio, iudico. Rursus enim doctrinam dicens hoc: Non enim dixit sicut doceor, sed sicut audio.

39.4.11 Sed neque ut indigens auditu, hoc ait, non solum ut doceatur non indigebat, sed ut oporteat audire. Concordiam autem ostendens et indissimilitudinem sentencie. Quod autem dicit hoc est. Ita iudico acsi ipse pater esset qui iudicat.

39.4.12 Deinde inducit: Et noui quoniam iudicium meum iustum est, quoniam non quero uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me. Quid dicis? Habes uoluntatem aliam a patre?

39.4.13 Et nimirum alibi dixisti: Sicut ego et tu unum sumus. Et rursus de uoluntate dicens et concordia: Da eis ut et ipsi in nobis sint unum, hoc est in ea que de nobis fide.

39.4.14 Vides quoniam ea que maxime uidebantur esse humilia, hec sunt que habent occultam et excelsam intelligenciam. Quod denique enigmatice ostendit hoc est.

39.4.15 Ostendit enim non aliam quidem existentem patris uoluntatem preter suam, sed ita unam esse que eius et que patris, acsi et unius utique mentis una esset uoluntas.

39.4.16 Et ne mireris si tantam dixit copulationem. Etenim de spiritu sancto hoc utitur exemplo Paulus, dicens: Quis enim nouit hominum ea que sunt hominis nisi spiritus hominis qui est in ipso? Ita et que dei nullus nouit nisi spiritus dei.

39.4.17 Nichil igitur aliud quam hoc ait: Non est michi uoluntas alia et propria a patre, et si quid ille uult, hoc et ego; et quid ego, hoc et ille.

39.4.18 Quemadmodum igitur patrem nullus utique incusabit iudicantem, ita neque me. Ab eadem enim mente alterutra sentencia fertur. Si uero humanius hec disputat, ne mireris. Hominem enim eum adhuc extimabant nudum.

39.4.19 Ideo oportet maxime in talibus non ea que dicuntur scrutari solum, sed et suspicionem auditorum adicere, et ita ea que dicuntur audire, ut ad illam dicta quia multa sequentur inconueniencia.

39.4.20 Intuere enim quod dixit: Non quero uoluntatem meam. Igitur alia est que eius uoluntas? Et ualde deficiens et neque simpliciter deficiens sed neque utilis.

39.4.21 Quia si salubris esset et conueniens ei que patris cuius gratia eam non queris? Nam homines quidem decenter utique hoc dicerent ut multas uoluntates preter ea que deo uidentur aduerse.

39.4.22 Tu uero cuius gratia hoc ais? Secundum omnia similis patri? Hoc enim neque uiri certissimi et uilissimi dixerit quis utique esse uerbum.

39.4.23 Si enim Paulus ita seipsum miscuit uoluntati dei ut diceret: Viuo autem non adhuc ego, uiuit autem in me Christus, qualiter qui omnium dominator dixit utique quoniam non quero uoluntatem meam, sed eius qui misit me, ut alia existente ab illa?

39.4.24 Quid igitur est quod ait ut de homine producit sermonem et ad suspicionem eorum qui audiebant loquitur?

39.4.25 Quia enim ab hiis que antea demonstrauit ea que dicuntur, hec quidem deo decenter. Illa uero humane loquens, rursus ut homo construit eadem et dicit: Quoniam iudicium meum iustum est.

39.4.26 Et unde manifestum est? Quoniam non quero uoluntatem meam, sed eius qui misit me. Sicut enim in hominibus quia sui timoris amore est erutus, non utique habet iuste accusari ut extra id quod oportet iudicans, ita neque me poteritis nunc increpare.

39.4.27 Nam qui quidem uult sua statuere, fortassis in suspicionem deueniet utique a multis hanc corrumpere iusticiam.

39.4.28 Qui autem non sua intuetur, quam utique habebit occasionem ut non iusta iudicet? Hanc igitur cogitationem in me scrutamini.

39.4.29 Nam siquidem dicerem non missum esse a patre, neque ad illum gloria eorum que fuerit referrem, fortassis utique quis nostrum extimaret quoniam uolens meipsum facere clarum, non dico ea que sunt.

39.4.30 Si uero alii reputo et repono ea que fiunt. Cuius gratia uel unde utique habetis suspicari ea que dicuntur? Vides quo sermonem subduxit, et unde iudicium suum iustum esse dixit?

39.4.31 Inde utique unde et multorum unus excusans dixisset. Vides id quod multociens dixi, qualiter claret manifeste? Quid autem est quod dixi?

39.4.32 Quoniam superhabundancia humilitatis dictionum ipsa maxime suadet intellectum habentibus non ex promptu suscipientibus ea que dicuntur decidere, sed preparat magis ad altitudinem intelligenciarum uenire. Hec et eos qui ad terram trahebantur tunc, cum multa paulatim restaurabat facilitate.

Morale xxxix. De eo ut non habeamus memoriam malorum et de elemosina et quoniam non oportet solum nos simplices sed et prudentes esse in dogmatibus et uita.

39.5.1 Hec igitur omnia excogitantes deprecor ne transcurramus simpliciter ea que dicta sunt, sed cum certitudine inuestigemus omnia et causam eorum que dicuntur ubique intueamur.

39.5.2 Neque arbitremur sufficere nobis in excusationem et simplicitatem. Non enim simplices iussit solum esse sed prudentes.

39.5.3 Meditemur igitur cum simplicitate et prudenciam que est et in dogmatibus et in uite directionibus, et discutiamus nosipsos hic ut non cum mundo condempnemur.

39.5.4 Tunc et tales fiamus circa conseruos qualem uolumus circa nos futurum esse dominatorem nostrum. Dimitte enim nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

39.5.5 Et noui quidem quoniam non fecit mansuete percussam animam. Sed si excogitauerimus quoniam non ei qui nos contristauit sed nobisipsis largimur, cito dimittemus uenenum ire.

39.5.6 Etenim qui centum denarios non concessit ei qui deliquit, non conseruo iniqua egit, sed seipsum decem milibus talentis obnoxium fecit, quorum prius remissionem accepit.

39.5.7 Cum igitur aliis non dimiserimus, nobisipsis non dimittimus. Ne igitur deo dicamus solum ne memineris peccatorum nostrorum, sed et ad seipsos unusquisque dicentes. Ne meminerimus peccatorum conseruorum nostrorum que in nos facta sunt.

39.5.8 Etenim tu prior decernis tua et tunc sequitur deus. Tu legem scribis que de dimissione et supplicio et eam que de hiis profers sentenciam. Quo circa et reminiscendi deum, tu es dominus.

39.5.9 Propterea et Paulus dimittere iubet, si quis aduersus aliquem habet querelam, et non simpliciter dimittere, sed ut neque reliquie maneant.

39.5.10 Quia et Christus non solum non attulit in medio nostra peccata, sed neque nosipsos delinquentes commemoratus est.

39.5.11 Neque dixit hec et hec peccasti, sed et dimisit et deleuit cyrographum, neque reputans casus nostros, sicut et hic Paulus ostendit. Hec utique faciamus et nos et a mente deleamus omnia.

39.5.12 Et siquidem bonum aliquod factum fuerit ab eo qui contristauit, hoc reputemus solum. Si uero quid triste et onerosum abiciamus, ita et deleamus ut neque semita remaneat.

39.5.13 Si uero nichil bonum nobis factum est ab isto, rursus merces nobis magis dimittentibus et amplior approbatio.

39.5.14 Alii per uigilias et in terram accubationes, et infinitas afflictiones delent peccata tibi per faciliorem uiam, id est per non memoriam malorum habendo omnia licet delere ea que deliquisti.

39.5.15 Quid igitur aduersus teipsum gladium impellis ut qui insaniunt et dementes et ad futura teipsum abicis uita, cum oportet omnia agere ut ea potiaris?

39.5.16 Si enim presens ita delectabilis quid utique dicet quis de illa ubi aufugit dolor tristicia et gemitus? Illic timere mortem non est, neque finem illorum suspicari bonorum.

39.5.17 Beati et ter beati et multociens beati qui beata illa pociuntur requie. Quemadmodum miseri et ter miseri et infinite miseri qui a beatitudine illa seipsos abiciunt. Et quid umquam est, ait, quod facit nos potiri uita illa?

39.5.18 Audi eum qui decernit de hoc inueni cuidam disputanti. Quia enim interrogauit ille: Quid faciens uitam eternam hereditabor? Dicens ei Christus alia mandata, desiit in proximi amorem.

39.5.19 Et fortassis dicet quis audientium secundum diuitem illum quoniam et nos hec custodiuimus. Neque furati sumus, neque occidimus, neque adulterati sumus.

39.5.20 Sed non utique et hoc dicere poteritis quoniam non amasti proximum ut oportebat amare. Aut enim inuidit quis, aut accusauit, aut non uindicauit iniusta patientem, aut non dedit ex hiis que sunt, neque amauit.

39.5.21 Non autem non solum hoc iniunxit Christus, sed et aliud. Quale utique? Hoc: Vende que existunt tibi, ait, et da pauperibus et ueni, sequere me.

39.5.22 Eam que per opera imitationem dicens sectationem. Quid igitur hinc diximus? Primum quidem quoniam eum qui non omnia habet hec, non est primatibus potiri qui sunt in requie illa.

39.5.23 Postquam enim dixit ipse quoniam omnia feci ut derelicto magno quodam ad approbationem perfectam, dicit: Si uis perfectus esse, uende tibi existentia et da pauperibus et ueni, sequere me.

39.5.24 Igitur primum quidem hoc est discere. Secundum uero quoniam et ipsum illum redarguit inaniter gloriantem. Qui enim in superhabundancia tanta uiuebat et alios despiciebat in penuria, qualiter utique proximum amauit?

39.5.25 Non igitur neque illud uere dixit. Sed nos et hoc et illud faciamus et studeamus ea que sunt euacuare et celis comparare.

39.5.26 Si enim pro dignitate quis seculari totam multociens substanciam tradidit, pro dignitate que non debet hic manere, neque apud possidentem multo permanere tempore.

39.5.27 Multi enim et ante multum tempus uite hinc exuti sunt dampnificati, et ipsa uita multociens. Sed tamen et hoc scientes omnia euacuauerant pro Christo.

39.5.28 Si igitur isti tot faciunt pro manente oblationem non paciente, quid utique nobis proicientibus neque hec tribuentibus que et paulopost non existentes hec dimittemus?

39.5.29 Cuius igitur gratia non utique erant insanie ea a quibus inuite auferuntur? Hec cum sit indigens nolentes dare et nobiscum assumere.

39.5.30 Sed siquidem ad mortem qui duceretur demum preiaceret quis omnia que sunt ut posset ex morte eripi, et gratiam utique hanc rem extimaremus.

39.5.31 Nunc autem cum sit eam que ad gehennam ductos uia dimidium dantes liberari optamus, et torqueri et detinere inaniter ea que non sunt nostra suscipiamus.

39.5.32 Quam igitur habebimus excusationem quam ueniam? Ita facili incisa nobis uia ad uitam secundum precipicia delati, et infructuosa euntes uia et hoc et hiis que illic omnibus nosipsos priuantes cum sit utraque fructificare cum otio?

39.5.33 Sed et si non prius nunc saltim offeramus et nostrum ipsorum presentia disponamus in quod oportet ut et futura cum facilitate suscipiamus gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY