39.4.16 Et ne mireris si tantam dixit copulationem. Etenim de spiritu sancto hoc utitur exemplo Paulus, dicens: Quis enim nouit hominum ea que sunt hominis nisi spiritus hominis qui est in ipso? Ita et que dei nullus nouit nisi spiritus dei.
39.4.16 Neque admireris tantam patris et filii conuenientiam, quandoquidem de spiritu idem dicit Paulus: Quis scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est.1530: est? Ita et quae dei sunt, nemo cognouit, nisi dei spiritus.
39.4.16 Neque admireris tantam patris et filii conuenientiam, quandoquidem de spiritu idem dicit Paulus, Quis scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et quae dei sunt nemo cognouit, nisi dei spiritus:
39.4.16 Nec mireris si tantam dicat conjunctionem. Nam de spiritu quoque eodem Paulus exemplo utitur dicens: Quis scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est:1862: est? ita et quae Dei sunt nemo novit, nisi spiritus Dei.