Commentarius

[Homilia XXXIX]

39.1.1 Pater meus non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio, ut omnes honorificent Filium, ut honorificant Patrem.

39.1.2 Multa nobis opus est in omnibus diligentia, dilecti; accuratam quippe rationem dabimus et verborum et operum.

39.1.3 Res enim nostrae non sunt praesentis vitae limitibus circumscriptae, sed alia nos exceptura est vitae conditio, tremendoque judicio sistemur.

39.1.4 Omnes enim nos, inquit Paulus, manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque, quae per corpus egit, prout gessit sive bonum sive malum.

39.1.5 Hoc tribunal semper cogitemus, et sic semper virtuti incumbere poterimus. Nam sicut is qui illam diem ab animo ejicit, quasi equus excusso freno in praecipitia ruit: Profanantur enim, inquit, viae ejus in omni tempore;

39.1.6 et causam afferens ait, Auferuntur judicia tua a facie ejus; ita qui semper hoc timore tenetur, temperanter incedet: nam, Recordare, inquit, novissima tua, et in aeternum non peccabis.

39.1.7 Qui enim nunc dimittit nobis peccata, is tunc judex sedebit; qui mortuus est pro nobis, hic universam naturam judicans apparebit. Iterum enim, inquit, sine peccato videbitur suscipientibus ipsum ad salutem.

39.1.8 Quamobrem hoc loco dicit: Pater meus non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio; ut omnes honorificent Filium, ut honorificant Patrem.

39.1.9 Ergone Patrem, inquies, illum dicemus? Absit. Ideo namque dicit, Filium, ut Filium manentem honoremus sicut Patrem. Qui vero ipsum vocat Patrem, non ultra Filium ut Patrem honorat, sed omnia miscet.

39.1.10 Quia ergo beneficio affecti homines non ita ad officium redeunt, ut castigati; ideo terribilia dixit, ut metus saltem ad honorem sibi ferendum traheret.

39.1.11 Cum dicit, omne; id est, puniendi et honorandi potestatem habet, atque utrumque pro lubito faciendi.

39.1.12 Illud vero, dedit, dictum est, ne ipsum non genitum esse suspiceris, neque putes duos esse Patres: nam quidquid est Pater, est et Filius, genitus et Filius manens.

39.1.13 Ut vero discas illud, dedit, idipsum significare quod genuit, audi illud alio loco declaratum: Sicut Pater habet vitam in semetipso; ita dedit et Filio vitam habere in semetipso.

39.1.14 Quid ergo? Priusne ipsum genuit, ac deinde vitam dedit? Qui dat enim, cuidam exsistenti dat: ergone genitus erat sine vita?

39.1.15 Verum hoc ne daemones quidem suspicentur: multam quippe habet insaniam cum impietate conjunctam.

39.1.16 Quemadmodum ergo illud, dedit vitam, idem est, quod genuit ipsum vitam; sic dedit judicium, id est, ipsum judicem genuit.

39.1.17 Etenim ne audiens quod ipse Patrem causam habuerit, diversitatem substantiae putes, honoremque minorem, ipse venit te judicatum, hinc aequalitatem ostendens.

39.1.18 Qui enim quos vult puniendi et honorandi potestatem habet, eadem quae Pater potest. Nisi enim hoc esset, sed postea quam genitus fuerat honorem accepisset; quae causa fuit ut ipse posterior honoraretur?

39.1.19 Quo pacto ita profecit, ut hanc dignitatem acciperet? Non erubescitis dum immortali nullumque augmentum accipienti naturae humana et tam vilia adscribitis?

39.1.20 Cur ergo, inquies, ita loquitur? Ut dicta facilius credantur, et ad sublimiora viam paret; ideo utraque commiscet.

39.1.21 Vide autem quomodo: nam e re fuerit haec a principio observare. Dixit, Pater meus operatur, et ego operor; et his verbis aequalitatem et parem honorem ostendit: et quaerebant eum interficere.

39.1.22 Quid deinceps agit? Verba attemperat, eumdem sensum retinens, dum ait, Non potest Filius a seipso facere quidquam.

39.1.23 Deinde rursum ad sublimia redit: Quae enim ille fecerit, haec et Filius similiter facit.

39.1.24 Post haec rursus ad humilia descendit, Pater enim diligit Filium, et omnia demonstrat ei quaecumque facit; et majora his demonstrabit ei.

39.1.25 Hinc rursum sublimiora dicit: Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat.

39.1.26 Sub haec iterum humilia simul et sublimia attingit: Neque enim Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio; hinc ad sublimiora pergit: Ut omnes honorificent Filium, ut honorificant Patrem.

39.1.27 Viden’ quomodo sermonem variet, dum sublimia verba et nomina humilibus admiscet, ut et a praesentibus facilius admitterentur, et a futuris nihil damni acciperetur, sed hi a sublimibus, de aliis quoque consentaneam opinionem haberent.1862: haberent?

39.1.28 Nam si res non ita se habeat, et si verba non per attemperationem quamdam dicta sunt, cur sublimia admiscuit?

39.1.29 Nam qui magna de se loqui debet, si humilius quidpiam protulerit, occasionem dat putandi se per dispensationem quamdam hoc agere;

39.1.30 qui autem vilia de se loqui debet, si magnum quidpiam dixerit, cur ea loquitur quae suam naturam superant? Hoc enim non ex oeconomia quadam, sed ex summa impietate prodit.

39.2.1 Itaque nos justam Deoque congruentem causam, cur nempe verbis utatur humilibus, dicere possumus, nempe quod sese demittat, nosque doceat ut modeste agamus, sicque nostrae saluti provideat: quod et ipse alibi declarat his verbis: Haec autem dico ut vos salvi sitis.

39.2.2 Quia enim ad Joannis testimonium confugit suo omisso, quod magnitudine sua indignum erat; causam cur vilia verba protulerit, adjicit; nempe, Haec autem dico ut vos salvi sitis.

39.2.3 Vos autem qui dicitis ipsum non habere eamdem quam Pater potestatem, quid dicetis cum audieritis illum dicentem se parem habere paternae virtutem, potestatem, gloriam?

39.2.4 Cur eumdem exigit honorem, si, ut vos dicitis, longe inferior est? Haec enim dixisse non contentus, adjicit, Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, qui misit illum.

39.2.5 Viden’ quomodo honor Filii cum honore Patris copuletur? Et quid hoc, dicet aliquis, id et in Apostolis videmus: Qui vos suscipit, inquit, me suscipit.

39.2.6 Sed illic servorum res ut sibi proprias tractat, et ideo sic loquitur: hic vero sic dicit; quia est una substantia, una gloria. Alioquin vero Apostolis non dixit, ut honorificent.

39.2.7 E re autem dixit, Qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem.

39.2.8 Nam si ex duobus regibus alter contumelia afficiatur, in alterum etiam cadit contumelia, maximeque si is qui laeditur filius sit; imo etiam milite laeso, contumelia afficitur rex.

39.2.9 Verum non eodem modo, sed per intermedium aliquem. Hic vero non similiter, sed per seipsum.

39.2.10 Ideo dicere occupavit, Ut honorificent Filium, ut honorificant Patrem; ut cum dixerit, qui non honorificat Filium, non honorificat Patrem, eumdem intelligas honorem.

39.2.11 Neque enim simpliciter, qui non honorificat, sed qui non honorificat ut dixi, non honorificat Patrem. Et quomodo, inquies, ejusdem substantiae sunt qui mittit et qui mittitur?

39.2.12 Rursus ad humana sermonem demittis, nec cogitas haec omnia non alia de causa dicta fuisse, nisi ut causam cognoscamus, ac ne in Sabellii morbum incidamus, et Judaeorum infirmitas hoc modo curetur,

39.2.13 ut non Deo adversarius apud eos esse existimetur: nam dicebant, Hic non est ex Deo, hic a Deo non venit. Ut vero hanc suspicionem auferret, non tam sublimia quam humilia adhibebat.

39.2.14 Idcirco frequentissime dicebat se missum fuisse, non ut hinc putares inferiorem dici, sed ut illorum ora obstrueret.

39.2.15 Ideo saepe ad Patrem confugit, suam tamen auctoritatem interserens. Nam si omnia secundum dignitatem suam dixisset, dicta non admisissent illi:

39.2.16 quandoquidem vel ex paucis hisce verbis persequebantur illum saepe, et lapidabant. Quod si ad illos respiciens semper humilia dixisset, multi postea hinc laesi fuissent.

39.2.17 Quapropter doctrinam miscet, per humilia, ut dixi, illis silentium imponens, et per ea quae dignitatem exprimebant, vilem depellens existimationem apud eos qui mente valerent, ut ostenderet id non sibi prorsus competere.

39.2.18 Nam missum esse translationem indicat. Deus autem ubique est. Cur ergo dicit missum fuisse? crassiori verbo utitur, dum suum cum Patre consensum declarat:

39.2.19 et sic sequentia eadem de causa temperat. Amen amen dico vobis, quia qui audit sermones meos, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam.

39.2.20 Viden’ quam frequenter idipsum repetat, ut illam suspicionem tollat, et hic et in sequentibus, metu et promissis a contentione removens, atque hic rursus ad humilia admodum descendat.1862: descendat?

39.2.21 Neque enim dixit, qui audit sermones meos, et credit in me; nam id superbe dictum et verborum fastum putassent.

39.2.22 Etenim si post tantum temporis et tot patratis miraculis, cum sic ille loqueretur, hoc suspicati sunt; multo magis tunc id putaturi erant.

39.2.23 Ideoque dicebant illi: Abraham mortuus est, et prophetae mortui sunt, et quomodo tu dicis: Si quis sermonem meum servaverit, in aeternum non gustabit mortem?

39.2.24 Ne igitur hic quoque efferarentur, vide quid dicat: Qui verbum meum audit, et credit ei qui me misit, habet vitam aeternam.

39.2.25 Hanc loquendi rationem facile admittere poterant, cum discerent eos qui Jesum audirent Patri credere. Cum enim hoc libenter admitterent, caetera facilius accepturi erant.

39.2.26 Itaque cum humile quidpiam diceret, sublimioribus viam parabat. Postquam autem dicit, habet vitam aeternamet in judicium non venit, sed , subjungit; et in judicium non venit, sed transiit a morte in vitam.

39.2.27 His duobus sibi fidem conciliat, et quod Patri credendum diceret, et quod obsequenti multa bona polliceretur.

39.2.28 Illud autem, in judicium non venit, id est, non punitur. Mortem autem non hanc, sed aeternam dicit; ut et vitam dicit immortalem.

39.2.29 Amen amen dico vobis, venit hora, et nunc est, cum mortui audient vocem Filii hominis, et qui audierint, vivent. Operibus ipsis verba comprobat.

39.2.30 Nam cum dixisset, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat, ne viderentur haec ex jactantia et fastu dicta fuisse, ex operibus rem demonstrat, cum dicit, Venit hora:

39.2.31 deinde ne putes diu exspectandum esse, adjicit, et nunc est, cum mortui audient vocem Filii Dei, et qui audierint, vivent. Viden’ hic auctoritatem et potentiam ineffabilem?

39.2.32 Quemadmodum enim in resurrectione, sic et nunc erit, inquit. Nam tunc audita imperantis voce resurgemus, in jussu Dei, inquit, mortui resurgent.

39.2.33 Et unde, inquies, constat illud non ex fastu dictum esse? Ex eo quod additur, et nunc est. Nam si futura tantum nunciaret, hinc ipsis suspicio orta esset.

39.2.34 Jam vero rei demonstrationem praebet. Me, inquit, vobiscum versante hoc eveniet. Neque enim nisi potestatem habuisset hoc promissurus erat, ne ridiculus omnibus esset.

39.2.35 Deinde dicta sua explicat his verbis: Sicut enim Pater habet vitam in semetipso; sic dedit et Filio vitam habere in semetipso.

39.3.1 Viden’ quomodo aequalitatem stabiliat, et hanc solam differentiam statuat, quod unus sit Pater, alter Filius?

39.3.2 Nam vox illa, dedit, hanc solum distinctionem inducit: caetera vero omnia aequalia et paria esse ostendit: unde liquet eum cum eadem potestate et virtute omnia facere, qua Pater, nec aliunde vim illam mutuatus.

39.3.3 Ita enim vitam habet, ut Pater. Ideoque rursus adjicit id quod sequitur, ut ex hoc illud intelligamus. Quid illud est? Et potestatem dedit ei judicium facere.

39.3.4 Et cur resurrectionem et judicium tam frequenter memorat? Sicut enim Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat; et rursum: Neque Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio;

39.3.5 iterumque, Sicut Pater habet vitam in semetipso, ita dedit et Filio vitam habere in semetipso; et, Qui audient vocem Filii Dei, vivent; et hoc loco, Potestatem ei dedit et judicium facere.

39.3.6 Cur ergo haec frequentius versat, nempe judicium, vitam, resurrectionem? Quoniam haec maxime sunt quae vel obstinatum auditorem flectere possint.

39.3.7 Qui enim credit se resurrecturum esse, et scelerum poenas daturum; etsi non aliud viderit signum, hoc accepto accurret haud dubie, ut propitium sibi judicem reddat.

39.3.8 Quia Filius hominis est: nolite hoc admirari. Paulus Samosatenus non sic legit; sed quomodo? Dedit ei potestatem judicium facere, quia Filius hominis est.

39.3.9 Verum hoc ita lectum nullam habet consequutionem. Non enim ideo judicium accepit, quia homo est: alioquin quid impediret quominus omnes homines judices essent?

39.3.10 Sed quia ineffabilis illius substantiae Filius est, ideo judex est. Ita igitur legendum, quia Filius hominis est, nolite hoc admirari.

39.3.11 Cum videretur auditoribus pugnantia loqui; et nihil aliud quam purum hominem esse illum putarent, verba autem supra hominem, imo supra angelos essent, et solius Dei;

39.3.12 hanc solvens objectionem subjunxit: Nolite mirari hoc, quia Filius hominis est. Quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus; et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem judicii.

39.3.13 Et cur non dixit, Nolite mirari, quia Filius hominis est;1862: est? nam etiam Filius Dei est; sed resurrectionem memoravit? Jam illud supra posuerat, dicens: Audient vocem Filii Dei.

39.3.14 Quod si hic illud tacuit, ne mireris. Nam cum opus dixerit quod Deo proprium erat, hinc inferendum auditoribus relinquit ipsum esse et Deum et Dei Filium.

39.3.15 Nam si id frequenter dixisset, illos ad repugnandum concitasset, ex miraculis vero comprobatum minus odiosam doctrinam reddebat.

39.3.16 Nam qui syllogismos nectunt, positis propositionibus quae rem probent, saepe conclusionem non afferunt; sed benevolentiorem hinc sibi auditorem reddunt, et splendidiorem referunt victoriam,

39.3.17 dum adversarium ipsum cogunt sententiam ferre quam volunt: ita ut qui praesentes sunt ipsam ideo statim amplectantur.

39.3.18 Cum porro Lazari resurrectionem memoravit, judicium tacuit, non enim hac de causa suscitatus est Lazarus.

39.3.19 Cum autem de universali resurrectione, id adjecit, eos qui bona egerunt ituros in resurrectionem vitae, qui vero mala in resurrectionem judicii.

39.3.20 Sic et Joannes auditorem excitavit, judicium memorans, et dicens eum qui non credit in Filium, non visurum esse vitam, sed iram Dei mansuram esse super eum.

39.3.21 Sic et Nicodemo dixit: Qui credit in Filium, non judicatur: qui autem non credit, jam judicatus est. Sic et hoc loco et judicii et supplicii meminit, malis actibus deputati.

39.3.22 Quia enim supra dixerat, Qui audit verba mea, et credit ei qui me misit, non judicatur, ne quis putet hoc ad salutem satis esse, vitae rationem addit, qui bona egerunt, in resurrectionem vitae; qui mala, in resurrectionem judicii.

39.3.23 Quoniam igitur dixerat totum orbem ipsi rationem redditurum esse, et omnes a voce ejus esse resurrecturos, rem certe novam, inexspectatam, et a multis nondum creditam, ab iis etiam qui credidisse videntur, nedum a Judaeis;

39.3.24 audi quo pacto haec proferat auditorum infirmitati se attemperans. Non possum ego a meipso facere quidquam: sicut audio, judico, et judicium meum justum est: quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

39.3.25 Atqui non parvum jam dederat resurrectionis argumentum, cum paralyticum sanavit. Ideoque non ante de resurrectione loquutus est, quam hoc fecisset, quod a resurrectione non multum aberat:

39.3.26 judicium vero post curatum corpus subindicavit his verbis: Ecce sanus factus es, jam noli peccare; ne deterius tibi aliquid contingat.

39.3.27 Attamen et Lazari et orbis terrarum resurrectionem praedicit. Et quia hasce duas resurrectiones praedixit; Lazari quae mox futura erat, et orbis terrarum diu postea futuram, Lazari resurrectionem per paralyticum indicat, quamprimum futuram, Venit hora et nunc est;

39.3.28 universalem autem ex Lazari resurrectione, per ea quae facta fuerant, nondum gesta sub oculos adducens. Quod ipsum ubique facere videmus: dum duas vel tres praedictiones proponit, et futura ex gestis credibilia reddit.

39.4.1 Attamen his dictis atque gestis, quia illi imbecilliores erant, haec non satis habuit, sed aliis quoque allatis illorum pertinaciam reprimit dicens:

39.4.2 Non possum a meipso facere quidquam: sicut audio, judico, et judicium meum justum est: quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me.

39.4.3 Quia enim aliena quaedam et a prophetis diversa dicere videbatur; illi quippe dicebant Deum esse qui judicat terram omnem, hoc est, genus humanum.

39.4.4 Et hoc David ubique praedicat, Judicabit populos in aequitate; et, Deus judex justus, fortis et patiens, similiterque omnes Prophetae et Moyses.

39.4.5 Christus vero dicebat, Pater neminem judicat, sed judicium dedit Filio. Illud vero auditorem Judaeum turbare poterat, inducereque ut Jesum Deo adversarium suspicaretur;

39.4.6 hic admodum sese demittit, quantum scilicet imbecillitas eorum postulabat, ut perniciosam hanc suspicionem radicitus avelleret,

39.4.7 aitque, Ego non possum a meipso facere quidquam; id est, nihil alienum, diversum, quod Pater nolit, a me factum videbitis, vel dictum audietis.

39.4.8 Et cum prius dixerit, Filius hominis est, quia illi eum purum hominem esse arbitrabantur, ideo illa adjecit. Ut ergo supra cum diceret, Quod audivimus loquimur, et quod vidimus testamur;

39.4.9 et Joannes, Quod vidit testatur, et testimonium ejus nemo accipit; de certa loquitur cognitione ad utrumque, non vero simpliciter de auditu et de visu; ita et hic per auditum nihil aliud significat, quam non posse se aliud velle, quam quod vult Pater.

39.4.10 Sed id non ita clare dixit; neque enim ferre potuissent si aperte dixisset. Verum quo pacto? Admodum demisso et humano more: sicut audio, judico. Non de doctrina hic agitur; neque enim dicit, sicut doceor, sed, sicut audio.

39.4.11 Non quod auditu egeat. Non modo non doctrina, sed ne auditu quidem indigebat; sed concordiam indicat, et idem ipsum judicium, ac si diceret; ita judico ac si Pater ipse judicaret.

39.4.12 Postea adjicit: Et novi quod judicium meum justum est, quia non quaero voluntatem meam; sed voluntatem ejus qui misit me. Quid dicis? Habesne alteram quam Pater voluntatem?

39.4.13 Atqui alibi dixisti: Sicut ego et tu unum sumus. Et rursum, de voluntate et concordia loquens: Da eis ut et ipsi in nobis unum sint, hoc est, in fide nostra.

39.4.14 Viden’ ea quae magis humilia videntur, sublimem sensum occultum habere? Quod ergo subindicat, hoc est.

39.4.15 Ostendit non aliam esse Patris voluntatem, quam suam; sed ita, inquit, una est mea et Patris, ut unius animi voluntas una est.

39.4.16 Nec mireris si tantam dicat conjunctionem. Nam de spiritu quoque eodem Paulus exemplo utitur dicens: Quis scit hominum quae sunt hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est:1862: est? ita et quae Dei sunt nemo novit, nisi spiritus Dei.

39.4.17 Nihil ergo aliud quam hoc dicit: Non est mihi voluntas alia et propria quam quae Patris est: sed si quid ille vult, hoc et ego volo; et si quid ego, hoc et ille.

39.4.18 Quemadmodum ergo Patrem nemo reprehendet judicantem, ita nec me: ex eadem quippe sententia uterque calculus fertur. Quod si haec ille humano more loquatur, ne mireris: nam illum hominem purum esse putabant.

39.4.19 Quamobrem in similibus oportet non dicta solum, sed et hominum opinionem perpendere, et responsionem quasi secundum illam opinionem datam accipere: alioquin multa sequerentur absurda.

39.4.20 Animadverte, quaeso; dixit, Non quaero voluntatem meam. Ergo alia est ejus voluntas, et longe inferior; nec modo inferior, sed etiam non tam utilis.

39.4.21 Nam si salutaris esset, et si consonaret cum voluntate Patris, cur illam non quaeris? Homines quippe jure hoc ipsum dixerint, ut qui multas habeant voluntates praeter Dei placitum.

39.4.22 Tu vero qua de causa sic loqueris, qui per omnia Patri similis es? Hoc enim verbum nemo dixerit esse viri accurati, et qui crucifixus sit.

39.4.23 Si namque Paulus ita se voluntati Dei copulat, ut dicat, Vivo autem jam1862: jam non ego, vivit vero in me Christus, quomodo omnium Dominus dixerit, Non quaero voluntatem meam, sed ejus qui misit me, ac si alia sit.

39.4.24 Quid ergo sibi vult? Quasi homo loquitur, et secundum auditorum opinionem.

39.4.25 Cum enim superius alia ut Deus, alia ut homo dixisse demonstretur, rursus ut homo haec profert et ait, Judicium meum justum est.

39.4.26 Et unde hoc liquet? Quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem ejus qui misit me. Sicut enim homo, qui ab affectu liber est, non potest juste accusari quod praeter fas judicaverit; sic nec me jam poteritis reprehendere.

39.4.27 Nam qui vult sua stabilire, jure fortassis in suspicionem veniat, quod hac de causa justitiam pessumdederit.

39.4.28 Qui vero sua non respicit, qua de causa non juste calculum ferat? Hoc itaque ratiocinio quae ad me spectant explorate.

39.4.29 Nam si dicerem me non a Patre missum esse, nec gestorum gloriam ad illum referrem, vestrum fortasse quispiam suspicaretur, me jactabundum vera non dicere.

39.4.30 Si autem alteri et quae facta sunt refero, cur dicta illa suspecta habeatis? Viden’ quo sermonem deduxerit, et unde judicium suum justum esse asserat?

39.4.31 unde videlicet quivis e vulgo defensionem pararet. Viden’ quod saepe dixi, quomodo clare resplendeat? Quid illud est quod dixi?

39.4.32 Illam tantam verborum humilitatem sanae mentis hominibus suadere, ne dicta statim ad infima deprimant, sed potius in sublimiorem sensum ducant; imo qui jam humi repunt, hinc paulatim ad altiora facile provehuntur.

39.5.1 Haec omnia cogitantes, quaeso, ne dicta praetercurramus, sed accurate omnia exploremus, et causam sic loquendi ubique consideremus.

39.5.2 Neque putemus sat nobis ad excusationem esse ignorantiam et simplicitatem. Neque enim simplices tantum jussit esse, sed etiam prudentes.

39.5.3 Utamur ergo simplicitate, sed cum prudentia, tam in doctrina, quam in operibus; et nobis ipsis jus dicamus, ut non tunc cum hoc mundo damnemur.

39.5.4 Tales nos erga servos nostros exhibeamus, qualem volumus erga nos esse Dominum nostrum. Dimitte, inquit, nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

39.5.5 Scio quidem animam injurias non aequo animo ferre; sed si cogitemus nos non laedenti, sed nobis ipsis ita consulere, cito irae venenum abjiciemus.

39.5.6 Nam qui centum denarios debitori non remisit, non conservum laesit, sed seipsum centum millium talentorum, quae sibi prius remissa fuerant, debitorem reddidit.

39.5.7 Cum ergo aliis non dimittimus, nobis non dimittimus. Ne ergo tantum Deo dicamus, Ne memineris peccata nostra; sed etiam nobis ipsis singuli dicamus, Ne meminerimus conservorum peccata.

39.5.8 Nam tu prior in te justitiam exerces, hinc sequitur Deus. Tu legem scribis de venia et poena, et de his fers sententiam, ergo penes te est ut Deus peccatorum tuorum vel recordetur vel non recordetur.

39.5.9 Ideo Paulus dimittere jubet, si quis quidpiam adversus alium habeat, nec modo dimittere, sed ita ut nec reliquiae maneant.

39.5.10 Siquidem Christus non modo peccata nostra in medium non attulit; sed neque nos peccavisse commemoravit,

39.5.11 neque dixit, Hac et hac in re peccasti; sed dimisit et delevit chirographum, nec peccata recensuit, ut Paulus significat: Hoc et nos faciamus: omnia ex mente deleamus.

39.5.12 Si quid boni ab eo qui nos laesit admissum fuerit, hoc solum reputemus; si molestum et odiosum quidpiam, ejiciamus et deleamus, ut ne vestigium quidem remaneat.

39.5.13 Quod si nihil boni erga nos egerit, tanto major nobis condonantibus merces et laus erit.

39.5.14 Alii vigiliis et humi cubando, milleque macerationibus peccata expiant, tibi faciliore via, injuriarum nempe oblivione licet omnia abstergere scelera.

39.5.15 Cur contra te gladium ut insanus et furens admoves, teque a futura vita expellis, cum nihil non facere oporteret, ut illam consequaris?

39.5.16 Nam si praesens vita ita desiderabilis est, quid de illa dixeris, unde aufugit omnis dolor, moeror, gemitus, ubi nec mortis timor, nec ullus bonorum finis metuendus?

39.5.17 Beati, ter saepiusque beati, qui illa fruuntur sorte, ut miseri terque et saepius miseri, qui illa sese privant beatitudine. Ecquid, inquies, illam nobis vitam acquirit?

39.5.18 Audi ipsum judicem adolescenti cuipiam hac de re loquentem. Ipso namque rogante, Quid faciendo vitam aeternam possidebo? caeteris praemissis Christus praeceptis, in amorem proximi desiit.

39.5.19 At fortasse auditorum quispiam, ut dives ille dixerit, haec nos servavimus; non furati sumus, non occidimus, non moechati sumus.

39.5.20 Verum hoc dicere non poteris, te proximum ut oportebat dilexisse; nam vel invidus fuisti, vel maledicta protulisti, vel laeso opem non tulisti, vel de bonis non largitus es, nec dilexisti.

39.5.21 Verum non hoc solum jussit Christus, sed et aliud; quid illud? Vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me.

39.5.22 Sequi Christum, imitari Christum hic significat. Quid hinc discimus? Primo eum qui haec omnia non habet, sortem illam non posse cum primis consequi.

39.5.23 Cum dixisset enim ille, omnia feci, ac si magnum quidpiam deesset ad perfectionem ait: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me.

39.5.24 Hoc itaque primo discendum est; secundo, quod illum frustra venditantem se coarguerit. Qui enim in tanta copia rerum erat, et pauperes contemnebat, quo pacto proximum dilexerit?

39.5.25 Non vera ergo dicebat. At nos et hoc et illud faciamus, omniaque nostra diligenter effundamus ut caelum comparemus.

39.5.26 Nam si quidam pro saeculari dignitate omnia sua effudit; dignitate, inquam, quam in hac vita solum, neque diuturno tempore retinere potest:

39.5.27 multi namque diu antequam morerentur praefecturam amisere; alii vero pro illa, vita etiam mulctati sunt; attamen licet hoc sciant, omnia pro illa profundunt.

39.5.28 Si igitur pro hujusmodi dignitate tot tantaque faciunt: quid miserabilius nobis fuerit, qui pro illa semper manente, quae tolli nunquam potest, ne pauca quidem profundimus, neque ea erogamus quae paulopost hic amissuri sumus?

39.5.29 Quis furor ille, quae invitis eripientur, ea nolle sponte dare et nobiscum auferre?

39.5.30 Si quis nos ad mortem duceret, deinde proponeret, num vitam bonis omnibus redimere vellemus, gratias certe illi haberemus.

39.5.31 Nunc vero cum proponitur deductis ad gehennam, ut dimidiarum facultatum dono eripiamur, malumus ad supplicium duci, et ea frustra servare, quae nostra non sunt, ita ut nostra perdamus.

39.5.32 Quam excusationem habebimus? Quam veniam merebimur, si cum tam facilis nobis via aperta sit, per praecipitia feramur, et infructuosum suscipiamus iter, atque his et illis omnibus nos privemus, cum libere possimus his et illis perfrui?

39.5.33 Sed etsi non ante, saltem nunc ad nos redeamus, et sana mente, praesentia bona ut par est dispensemus, ut futura facile consequamur, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria, unaque sancto Spiritui in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY