PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

39.1.13 Et ut discas quoniam hoc id est dedit, par huic id est genuit est, audi ex filio hoc idem ostensum: Sicut enim pater, ait, habet uitam in seipso, ita dedit et filio uitam habere in seipso.
CLOSE
Griffolini

39.1.13 Et ut intelligas hanc particulam, dedit, idem quod genuit significare. Audi quid alio in loco dicit: Sicut pater habet uitam in semetipso, sic dedit et filio habere uitam in semetipso.
CLOSE
Griffolini-Montanus

39.1.13 Et vt intelligas hanc particulam, Dedit: idem quod, genuit, significare: audi quid alio in loco dicit: Sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio habere vitam in semetipso.
CLOSE
Montfaucon

39.1.13 Ut vero discas illud, dedit, idipsum significare quod genuit, audi illud alio loco declaratum: Sicut Pater habet vitam in semetipso; ita dedit et Filio vitam habere in semetipso.