Omelia XXXIX (xxxviii)
39.1.1 Neque pater iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit filio: vt omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem.
39.1.2 Summa nobis in omnibus vtendum est diligentia1603: diligenta dilectissimi, quia reddenda ratio est et verborum, et operum, et proculdubio poena subeunda.
39.1.3 Non enim in praesenti vita finis nobis est, sed alia nobis conditio expectanda, formidoloso iudicio aderimus.
39.1.4 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, vt referat vnusquisque propria corporis, pro vt gessit siue bonum siue malum.
39.1.5 Hoc iudicium semper prae oculis habeamus, ita semper virtuti vacare poterimus. Nam sicut qui diei illius obliuiscitur, tanquam fraeno abiecto in praecipitium defertur. Inquinatae enim sunt, inquit, viae illius in omni tempore,
39.1.6 et causam affert: Auferuntur iudicia tua a facie eius: Ita quem continuus hic percellit timor, modeste viuendi viam ingreditur. Recordare, inquit, nouissima tua1603: tuo, et in aeternum non peccabis.
39.1.7 Qui enim dimittit nobis peccata nunc miserando, is tum iudicando pandet, Qui propter nos mortuus est, is vniuersae naturae iudex apparebit. Iterum, inquit, sine peccato videbitur suscipientibus eum ad salutem.
39.1.8 Quamobrem hoc in loco inquit: Neque enim pater iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit filio, vt omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem.
39.1.9 Igitur patrem praeponemus, inquies? Absit: propterea enim dixit filium, vt manentem filium tanquam patrem honoremus. Qui enim patrem ipsum dicit, non iam filium tanquam patrem honorat, sed totum confundit.
39.1.10 Et quoniam beneficia accepta homines non ita sentiunt, omne iudicium, inquit, dedit filio, vt saltem metus in eius honorem trahat1603: trahatur.
39.1.11 Illud autem verbum, Omne: et puniendi, et honorandi quoslibet potestatem habere signat.
39.1.12 Dedit autem, ideo dixit, vt neque ingenitum filium, neque duos patres suspicareris. Quicquid enim pater est, idem est et filius genitus, et manens in esse filius.
39.1.13 Et vt intelligas hanc particulam, Dedit: idem quod, genuit, significare: audi quid alio in loco dicit: Sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio habere vitam in semetipso.
39.1.14 Quid igitur? prius ipsum genuit, inde vitam dedit? qui enim dat vitam, alicui dat: erat igitur sine vita genitus?
39.1.15 Hoc neque daemones ipsi suspicarentur. Simul enim cum impietate maxima stulticia deprehenditur.
39.1.16 Quemadmodum enim illud verbum, Dedit vitam: quod eum vitam1603: vtiam fecit, signat: sic, Et dedit iudicium: quod eum iudicem fecit, intelligendum est.
39.1.17 Vt enim audiendo eum authorem patrem habere, non propterea mutatam substantiam, et diminutum honorem crederes, ipse te iudicatum venit, et hinc suam prae se ferens excellentiam.
39.1.18 Qui enim et honorandi et puniendi quos vult habet potestatem, is eadem potest quae pater. Quod si hoc non esset, sed posterius factus honorem accepisset: quae causa fuit quin posterior honoraretur?
39.1.19 Vnde in hanc venit dignitatis praerogatiuam? Nonne vereris humanos hos, et indignos deo intellectus, immortali, et nihil nobiscum communicanti naturae tam impudenter tribuere?
39.1.20 Sed cur ita loquitur? vt magis crederetur, et ad maiora auditorum animos praepararet, et ideo haec miscet.
39.1.21 Considera a principio: Pater meus operatur, et ego operor. Aequalitatem ostendit, sed voluerunt eum Iudaei interficere.
39.1.22 Quid ergo? Verbis altioribus abstinet, sensus seruat: Non potest filius a se facere quicquam.
39.1.23 inde altius ascendit: Quaecunque ille fecerit, haec et filius similiter facit.
39.1.24 Rursum ad humiliora descendit: Pater enim diligit filium, et omnia demonstrat ei quae ipse facit, et maiora his demonstrabit ei opera.
39.1.25 deinde rursus ad sublimiora. Sicut enim pater suscitat mortuos, et viuificat: sic et filius, quos vult viuificat.1603: om.
39.1.26 Et rursum vtrunque complectitur: Neque enim pater iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit filio, inde erigitur, Vt omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem.
39.1.27 Vides quo modo vicissim et humi repit, et alte tollitur, vt et praesentes melius intelligerent, et futuri temporis homines non offenderentur, et debite de ipso sentirent?
39.1.28 Quod si nulla esset causa, neque vt facilius persuaderet ita locutus esset: quanam gratia haec commiscuit?
39.1.29 Qui enim magna de se polliceri potest, siquidem humilius et praeter dignitatem suam dixerit, aliqua causa merito potest excusari:
39.1.30 qui autem nihil habet quod iactet, quanam gratia quam praestare possit magnificentius de se loquitur? sane stultissimum et impiissimum est.
39.2.1 Quamobrem merito nos humilia de nobis polliceri, et modeste loqui decet. Et hinc promissam nobis salutem comparamus, quod ipse Christus alio in loco his verbis significauit: Hoc autem dico vobis, vt vos salui sitis.
39.2.2 Nam cum suo omisso, ad Ioannis testimonium confugeret, idque sua excellentia esset indignum, tantae humilitatis causam affert, se id dicere, vt ipsi salutem consequerentur.
39.2.3 Vos autem cum filium non eandem quam patrem habere potestatem dicitis: quid eius verbis respondebitis, quibus se aequalem patri potestatem, virtutem, gloriam habere profitetur?
39.2.4 Qui non honorificat filium, non honorificat patrem qui misit illum.
39.2.5 Ecce quo modo filii honor paterno honori confunditur et coniungitur. Et quid hoc, dicet aliquis, nonne in Apostolis iisdem fere verbis vsus est? Qui suscipit, inquit, vos, me suscipit.
39.2.6 Sed illic discipulos rebus suis adnumerat, hic autem vnam dicit substantiam, et vnam gloriam: ideo de discipulis non inquit, vt honorificent.
39.2.7 [abest]
39.2.8 Nam ex duobus regibus altero contumelia affecto, et alter laederetur: maxime vero si filius laeditur, et sui militis etiam ignominia:
39.2.9 non tamen itidem, sed vt mediator, illic ipsa dignitas laeditur.
39.2.10 Propterea id praeoccupauit, vt honorificent filium, sicut honorificant patrem, vt honoris aequalitatem intelligas.
39.2.11 Non enim simpliciter dixit, Qui non honorificat: sed, qui non ita honorificat, non honorificat patrem. Et quo modo eiusdem substantiae est, qui mittit, et qui mittitur?
39.2.12 Iterum in humana prolaberis, neque alia vlla de causa haec omnia dici intelligis, quam vt authorem cognoscamus, neque in Sabellii errorem incidamus? hoc etiam pacto Iudaeorum imbecillitati occurrit,
39.2.13 ne deo contrarium opinentur. (dicebant enim, Hic non est a deo, hic a deo non venit.) quam vt tolleret opinionem, non ita in magnis, vt in humilibus versatur:
39.2.14 ideo frequenter se missum dicit: non vt vlla ex parte eum minorem suspiceris, sed vt illis silentium imponeret:
39.2.15 hac gratia saepenumero ad patrem confugit, et interim propriam interserit dignitatem: siue enim in omni sermone Iesus magnifice locutus esset, non sane intellexissent Iudaei:
39.2.16 quandoquidem paucis etiam verbis eum persequebantur, et lapidabant: siue eorum gratia semper humi procubuisset, multum futuri homines detrimentum accepissent.
39.2.17 Confundit igitur doctrinam suam, et verborum vilitatem sensus splendore apud prudentiores minime sibi conuenire ostendit.
39.2.18 Missum esse autem, translationis verbum est: vbique enim praesens est deus, quare ergo missum se dicit? Crassiori hoc verbo eiusdem cum patre voluntatis se esse demonstrat,
39.2.19 quod et sequentia confirmant, inquit enim: Amen amen dico vobis, quia qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet vitam aeternam.
39.2.20 Ecce quam frequenter idem repetit, vt suspicionem tollat, et in hoc loco, et saepe in sequentibus, et metu, et praemii promissione, vt sibi credatur admonet, et hic rursus ad humilia descendit.
39.2.21 Non enim, inquit, Qui audit verba mea, et credit mihi, arroganter nanque dictum existimassent:
39.2.22 nam cum longo post tempore, post tot signa et miracula cum eiusmodi diceret, id opinati sunt, longe magis in praesentia.
39.2.23 tunc enim dixerunt: Abraham mortuus est, et prophetae mortui sunt: et tu dicis, si quis sermonem meum seruabit, mortem non gustabit in aeternum.
39.2.24 Vt ergo tunc non exasperarentur, inquit, Qui verbum meum audit, et credit ei qui me misit habet vitam aeternam.
39.2.25 Hoc non difficile erat persuasu: quae tamen si prompte accepissent, in reliquis facilius erudiri potuissent.
39.2.26 Haec itaque magnorum, et humilium confusio perquam vtilis est. hic ergo, inquit, Videbit vitam aeternam, et in iudicium non veniet, sed transiit a morte in vitam.
39.2.27 His duobus fidem sibi conciliat, cum et patri credendum, et1603: om. credenti tantum praemii propositum dicit.
39.2.28 In iudicium autem non veniet, hoc est, non punietur. Mortem autem non huius seculi, sed aeternam intelligit, quemadmodum et vitam.
39.2.29 Amen amen dico vobis, quia venit hora, et nunc est, quando mortui audient vocem filii dei: et qui audierint, viuent. Verba re comprobat.
39.2.30 Nam cum dixisset: Sicut pater suscitat mortuos, et viuificat: sic et filius quos vult, viuificat. Ne videretur superbe et arroganter loqui, etiam operum veritatem enarrat, cum inquit, Venit hora:
39.2.31 quam ne longo post tempore futuram arbitreris, subdit, Et nunc est, quando mortui audient vocem filii dei, et viuent. Intueris incredibilem eius potestatem?
39.2.32 Sicut in resurrectione, ita et nunc erit, inquit: tunc enim audita imperantis voce, resurgemus. In praecepto dei, inquit, mortui resurgent.
39.2.33 Et vnde constat non perperam dictum? quoniam nunc adesse dicit. Nam si futura tantum annunciaret, non immerito esset dubitandum:
39.2.34 sed se in terris cum ipsis conuersante haec ventura dicit. Neque enim nisi potestatem habuisset, id polliceretur, ne ridiculus omnibus esset.
39.2.35 Inde firmissima ratione comprobat: Sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso.
39.3.1 Ecce quo modo in nullo prorsus differunt, praeterquam quod alter pater est, alter filius.
39.3.2 Verba hanc tantum videntur facere differentiam, caetera aequalia et indiscreta. vnde perspicuum est, tam potenter omnia filium, quam patrem facere.
39.3.3 Sic enim habet vitam vt pater, propterea statim additur, vt ex hoc illud intelligamus. Quid nam? Et potestatem dedit ei iudicium facere.
39.3.4 Et qua gratia resurrectionem et iudicium frequenter meminit? Sicut pater, inquit, suscitat mortuos, et viuificat: sic et filius quos vult, viuificat. Et iterum: Neque pater iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit filio:
39.3.5 et, sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio habere vitam in semetipso. Et iterum: Qui audiunt vocem filii dei, viuunt. Et hoc in loco potestatem dedit ei iudicium facere.
39.3.6 Quae nam, inquam, tam frequens iudicii, vitae, resurrectionis commemoratio? quoniam haec omnium maxima sunt, et quae possunt difficilem etiam auditorem ad credendum adducere.
39.3.7 Qui enim credit resurrectionem, et scelerum poenas, etiam sine aliis signis hoc solo assentietur, et beneuolum sibi iudicem reddere curabit.
39.3.8 Quia filius hominis est, nolite hoc admirari. Paulus Samosatensis non sic legit: sed, potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est:
39.3.9 quod minime sequitur, Non enim propterea accepit iudicium quia homo est, nam nihil prohibuisset omnes homines iudices esse:
39.3.10 sed quoniam ineffabilis illius substantiae filius est, ideo iudex. Quamobrem ita legendum. Quia filius hominis est, nolite hoc admirari.
39.3.11 Nam cum videretur id repugnare, et nihil aliud quam purum hominem esse arbitrarentur, verba autem supra hominem, ac etiam angelos, et solius dei:
39.3.12 hanc tollens obiectionem, addit: Nolite mirari hoc, quia filius hominis est: Quia venit hora, in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem filii dei: et procedent qui bona fecerunt, in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.
39.3.13 Et qua nam gratia non dixit, Nolite mirari, quia filius hominis est: etenim dei quoque est, vt superius, Audient vocem filii dei: sed resurrectionis tantum meminit?
39.3.14 Ne admireris nullam hic dei mentionem habitam. Qui enim quod proprium dei est narrat, satis admonet auditores, vt reliquum intelligant: quod scilicet et deus, et dei filius est.
39.3.15 Nam si verbis frequenter repetisset, quod miraculis ostendebatur: visus esset causae tanquam imbecilliori diffidere.
39.3.16 Etenim qui syllogismos faciunt, positis partibus sine conclusione, saepenumero aperte demonstrant, quod quaeritur: et cum attentiores auditores reddant, et victoriam splendidiorem efficiant,
39.3.17 ipsum repugnantem in suam adducunt sententiam. Itaque praesentes melius iudicium ferre possunt, cum aduersarii se victos profitentur.
39.3.18 Et Lazari resurrectionem memorans, iudicium tacuit: non enim propterea suscitatus est.
39.3.19 Huic autem vniuersali resurrectioni addidit, Qui bona fecerunt, procedent in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.
39.3.20 Hac iudicii appellatione Ioannes auditorem vrgebat, atque etiam dicendo
39.3.21 quod qui non credit in filium, non videbit vitam, sed ira dei manet super eum. Sic et ipse Nicodemum, dicens ei, qui credit in filium, non iudicatur: qui autem non credit, iam iudicatus est: ita et in hoc loco et1603: om. iudicii, et malorum supplicii meminit.
39.3.22 Nam cum dixisset, Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, non iudicatur: ne quis hoc solum satis esse ad salutem arbitraretur, et opera addidit: Qui bona fecerunt, procedent in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.
39.3.23 Et cum orbem terrarum ipsius voce resurrecturum, et redditurum rationem, nouum quidem, nec facile credibile, etiam fidelioribus, nedum Iudaeis videretur:
39.3.24 audi quonam id pacto confirmat, rursum in auditorum descendens imbecillitatem: Non possum ego a meipso facere quicquam, sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est: quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me, patris.
39.3.25 Atqui non paruum iam resurrectionis dederat argumentum, cum paralyticum sanaret, quamobrem noluit prius de ea verbum facere, quam quod non multo erat resurrectione inferius, operatus esset:
39.3.26 et cum paralyticum confirmauit, tunc iudicii fecit mentionem. Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.
39.3.27 Veruntamen et Lazari, et orbis terrarum resurrectionem praedicit: sed Lazari mox, orbis diu post futuram: et hanc per paralyticum, et Lazari resurrectionem ostendit. Venit hora, et nunc est.
39.3.28 Ex his quae facta sunt, nondum facta demonstrat, quem vbique morem seruare deprehenditur, quod duabus vel tribus rebus praedictis a factis semper futura confirmat.
39.4.1 Sed tot et tantis verbis et operibus suis Iesus cum adhuc imbecilliores essent non contentus, aliis etiam eorum pertinaciam mollire adnititur, dicens:
39.4.2 Non possum ego a meipso facere quicquam, sed sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est: quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me.
39.4.3 Nam cum aliena et a prophetarum sententia differentia, dicere videretur. Illi enim dicebant, quod deus iudicat terram omnem, hoc est humanum genus.
39.4.4 Et Dauid hoc vbique praedicabat dicens, Iudicabit populos in aequitate. Et: Deus iudex iustus, fortis, et patiens. Et idem prophetae omnes, et Moses.
39.4.5 Christus autem, Pater non iudicat quenquam, sed ego sum qui iudico. Hoc facile Iudaeum perturbare, et in suspicionem adducere poterat, vt a deo alienum Christum arbitraretur:
39.4.6 quamobrem ad humilia descendit, quantum eorum imbecillitas postulabat, vt penitus quae inde suboriebatur opinio tolleretur.
39.4.7 Ego, inquit, non possum a meipso facere quicquam: hoc est, nihil a deo alienum vel differens, nihil quod nolit pater factum a me videbitis, [nihil dictum audietis.]
39.4.8 Et vt superius cum dixit, quia filius hominis est, ostendit se hominem existimatum: ita et in hoc loco. et quemadmodum cum inquit: Quod audiuimus, loquimur: et quod vidimus, testamur.
39.4.9 et Ioannes: Quod vidit testatur, et testimonium eius nemo accipit: de certa vtrunque cognitione, non de auditu et visu locutus est. Ita et hic per auditum nihil aliud intelligitur, quam nihil aliud posse, quam quod pater:
39.4.10 verum non tam manifeste, quoniam primum fidem non adhibuissent, nisi humiliter, et vt homo locutus esset. Sicut audio, iudico. Neque dicit, sicut disco: sed, audio:
39.4.11 non tamen quod audire indigeat. Neque enim vlla tantum doctrina indiget, sed ne auditione quidem: ex quo vnam et eandem sententiam demonstrat: quasi dicat, ita iudico, ac si pater ipse iudex sit.
39.4.12 Inde prosequitur: Et noui quod iudicium meum iustum est, quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me, patris. Quid dicis? Habes aliam a patre voluntatem?
39.4.13 Etenim alibi: Sicut ego et tu vnum sumus: de voluntate et concordia loquens: da eis vt et ipsi in nobis vnum sint, hoc est, in fide nostra.
39.4.14 Ecce quod quae maxime humilia videntur, in his sensus latet profundissimus.
39.4.15 his enim non aliam patris, aliam suam esse voluntatem significat: sed sicut vnius mentis vna voluntas est, ita patris et filii.
39.4.16 Neque admireris tantam patris et filii conuenientiam, quandoquidem de spiritu idem dicit Paulus, Quis scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis, qui in ipso est? Ita et quae dei sunt nemo cognouit, nisi dei spiritus:
39.4.17 quod nihil aliud significat, nisi non aliam esse filii a patre voluntatem, sed eandem. Sed si quid, inquit, pater vult, et ego volo: si quid ego, et pater:
39.4.18 et quemadmodum nemo patrem reprehendet iudicantem, ita neque me: eadem enim vtriusque sententia est. quod si humilius haec, et hominis more dicta sunt, noli admirari: hominem enim adhuc, ac etiam vilem arbitrabantur.
39.4.19 Quamobrem non modo in his quid dicatur, sed quid auditores senserint, inquirendum est: et secundum eorum opinionem verba metienda sunt, ac si ad ea responderit, aliter multa sequerentur absurda.
39.4.20 Considera quaeso, non quaero voluntatem meam: ergo diuersae est voluntatis, et longe inferioris, nec inferioris tantum, sed inutilis?
39.4.21 Nam si salutaris est, cur non quaeris? homines merito hoc dicerent, qui multa praeter dei voluntatem sentiunt:
39.4.22 tu autem qua gratia hoc inquis, cum in omnibus patri similis sis? Haec neque diligentis hominis, neque grauis verba esse quis diceret.
39.4.23 Nam si Paulus ita se diuinae conformat voluntati, vt dicat: Viuo autem iam non ego, viuit vero in me Christus. Quomodo omnium dominus non suam, sed eius qui se misit voluntatem quaerit, ac si diuersa esset?
39.4.24 quid ergo sibi vult hic sermo? Tanquam homo et secundum auditorum opinionem loquitur.
39.4.25 Cum enim superius partim vt deus, partim vt homo verba fecerit, hoc iterum in loco ad humanitatem descendit. Iudicium, inquit, meum iustum est.
39.4.26 Vnde id constat? quia non quaero voluntatem meam, sed eius qui misit me, patris. Sicut enim homines, qui omni in se affectu liberi sunt, de iniusto iudicio accusari nequeunt: ita neque ego.
39.4.27 Qui enim sui amore ducitur, non immerito suspectus est, ne ea gratia iustum transgrediatur:
39.4.28 qui vero nullam suiipsius curam habet, quid eum impedire potest, ne iustam ferat sententiam? hac ratione in me vtimini.
39.4.29 Nam si non missum me a patre dicerem, neque operum meorum gloriam ad illum referrem: potuisset fortasse aliquis suspicari ad aucupandum gloriam, talem me falso praedicare:
39.4.30 sin in alium gloriam refero, vnde potest aliqua oriri suspicio? Animaduertis rationem, et vnde iudicium suum iustum confirmat, vnde videlicet quiuis e vulgo defensionem sumeret.
39.4.31 Vides, quod saepius dixi, quo modo clare interlucet? Quid autem est quod dixi?
39.4.32 Nimiam verborum humilitatem maxime intelligentibus persuadere, non quae in promptu et prima fronte sententia occurrit, eam accipiendam, sed altiorem sensum inuestigandum, neque humi immorandum.
39.5.1 His igitur rationibus, dilectissimi, nolimus verba Christi temere transigere: sed in omnibus scripturis sedulam inquirendi diligentiam quare dicta sint, adhibeamus.
39.5.2 Neque existimemus satis nobis ad excusationem esse ignorantiam, et simplicitatem. Non enim simplices tantum nos esse iussit Christus, sed et prudentes.
39.5.3 Vtamur ergo cum simplicitate prudentia in doctrina, et vitae integritate: et nosipsos in hac vita iudicemus, ne postmodum cum mundo iudicemur:
39.5.4 et tales erga conseruos nos exhibeamus, qualem erga nos deum cupimus. Dimitte, inquit, nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
39.5.5 Et profecto scimus animam non aequo animo castigationes tolerare, veruntamen, si non reprehensoris, sed nostrae consuli vtilitati intelligemus, omnem indignationem deponemus.
39.5.6 Etenim qui centum denarios sibi obnoxio non dimisit, non conseruum, sed seipsum laesit, et tot milibus talentorum, quae sibi dimissa erant, obnoxium reddidit.
39.5.7 Igitur cum aliis non dimittimus, non dimittimus nobis. Quamobrem nolimus solum deo dicere, ne memineris peccata nostra: sed etiam nobisipsis, ne meminerimus conseruorum inuicem peccata.
39.5.8 Nam tu prior in te commissa iudicas, inde sequitur deus. Tu legem scribis de venia et poena: tu fers sententiam, et an deus tuorum peccatorum recordetur, an non recordetur, tu dominus.
39.5.9 Propterea Paulus dimittere iubet, si quis quid aduersus aliquem habet, quod quaeratur: atque ita, vt ne reliquiarum quidem minimum relinquatur. 395.10 Siquidem Christus non solum nostra peccata in medium non protulit,
39.5.11 neque obiecit, sed dimisit1603: demisit, et deleuit chirographum: neque delicta nostra reputauit, vt meminit Paulus. hoc et nos sequamur exemplum, offensas omnes animo deleamus,
39.5.12 officia duntaxat reputemus, nullum odii vestigium relinquatur:
39.5.13 quod si nihil in nos officii proximus contulerit, tanto magis dimittendo merebimur, et magis laudabimur.
39.5.14 Alii vigilando, in nuda humo dormiendo, carnem assiduis laboribus macerando delent peccata: tibi faciliori via, nemini succensendo, idem consequi datur.
39.5.15 Quid contra te ensem, vt insanus et furens stringis? Quid culpa tua futura gloria fraudaris, cum ad eam consequendam totis viribus contendendum sit?
39.5.16 Nam si praesentis vitae gloria tantopere optanda est, quid de futura dicendum, vbi nullus dolor, nulla tristicia, nullus luctus, nullus mortis metus, nullus bonorum finis?
39.5.17 Beati, et ter et saepius, inquam, beati, qui superna illa sede fruuntur: quemadmodum miseri, et saepius miseri, qui1603: quia ea se priuant. Sed quid illam nobis vitam largiatur,
39.5.18 audi Iesum ipsum adolescenti dicentem, quid facturus sis. Nam cum ille rogaret, quid boni faciam, vt habeam vitam aeternam? Cum alia mandasset, in proximi tandem dilectionem euasit.
39.5.19 At fortasse auditorum quispiam secundum diuitem illum dixerit, seruamus nostra, non furamur, non occidimus, non fornicamur:
39.5.20 sed quod proximum diligas, vt diligere decet, minime dicere poteris. Nam nisi et inuidia, et maledictis affecto proximo opem tuleris, nisi indigenti opes tuas impartiaris, non diligis.
39.5.21 Verum Christus non sola hac dilectione contentus: Vende, inquit, omnia quae habes, et da pauperibus, et veni sequere me.
39.5.22 Quo verbo operum imitationem significauit. Quid hinc discimus? quod qui haec omnia non operatur, supremam illam sedem consequi non potest.
39.5.23 Nam cum ille dixisset, omnia feci, tanquam maxima quadam parte deficiente ad perfectionem, inquit: Si vis perfectus esse, vende omnia quae habes, et da pauperibus, et veni, sequere me.
39.5.24 Hoc igitur primum discendum, secundo autem in loco, quod illum reprehendit frustra se gloriantem. Qui enim in tanta copia rerum viuebat, et pauperes contemnebat: quonam pacto proximum diligebat?
39.5.25 decipiebatur ergo. At nos et illud, et hoc faciamus, et summa diligentia nostras in pauperes erogemus facultates, ac coelum nobis emamus.
39.5.26 Nam si pro huius seculi dignitate omnia nostra nonnunquam exponimus, pro dignitate inquam, in hac duntaxat vita duratura: imo quae interdum paulo post etiam viuentes deserit,
39.5.27 [abest]
39.5.28 si multi pro ea vitam quoque ponere non dubitarunt: quid nobis miserius est, qui pro illa quae in aeternum permansura est gloria, quae nunquam auferri potest, ne parua quidem, et quae paulo post, vel in hac vita velimus nolimus, relicturi sumus, dare patimur?
39.5.29 Quanta haec, quaeso, insania quae nobis inuitis eripiuntur, ea in praesentia sponte dare, postmodum largiter recipere nolumus?
39.5.30 an si quis morti damnatus, omnibus suis facultatibus vitam redimendi optionem acciperet, nonne ad gratiam adscriberet?
39.5.31 nunc autem cum vel dimidio rerum nostrarum a gehenna liberari possimus, eius ignibus torqueri, quam quicquam erogare malumus, ac si omnia amittamus.
39.5.32 Quam ergo excusationem, quam veniam merebimur, cum tam facili ad vitam via praecisa, nullo nobis fructu proposito deferamur in praeceps, praesentibus et futuris bonis sponte iam priuemur, cum vtrisque facile perfrui possemus?
39.5.33 Quod si in hunc vsque diem nostram spreuimus vtilitatem: nunc tandem ad nos reuersi, res nostras ad necessaria dirigamus, vt futura bona consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.