39.3.2 Hoc enim id est dedit dictio, hanc inducit diuisionem solam, alia uero omnia paria et indissimilia ostendit. Vnde manifestum est quoniam cum tanta potestate et uirtute omnia facit cum quanta pater et non aliunde fortificatus.
39.3.2 Verba hanc tantum uidentur facere differentiam, caetera aequalia et indiscreta. Vnde perspicuum est, tam potenter omnia filium, quam patrem facere.
39.3.2 Verba hanc tantum videntur facere differentiam, caetera aequalia et indiscreta. vnde perspicuum est, tam potenter omnia filium, quam patrem facere.
39.3.2 Nam vox illa, dedit, hanc solum distinctionem inducit: caetera vero omnia aequalia et paria esse ostendit: unde liquet eum cum eadem potestate et virtute omnia facere, qua Pater, nec aliunde vim illam mutuatus.