Homilia XXXIX (xxxviii)

39.1.1 Neque enim1470/1486/1530: om. pater iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit filio, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem.

39.1.2 Summa nobis in omnibus utendum est diligentia, dilectissimi1470/1486/1530: dillectissimi. quia. Reddenda ratio est et uerborum et operum, et proculdubio poena subeunda.

39.1.3 Non enim in praesenti uita finis nobis est, sed alia nobis conditio expectanda. Formidoloso iudicio aderimus.

39.1.4 Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis, prout gessit siue bonum siue malum.

39.1.5 Hoc iudicium semper prae oculis habeamus. Ita semper uirtuti uacare poterimus. Nam sicut qui diei illius obliuiscitur, tanquam freno abiecto in praecipitium defertur. (Inquinatae sunt, inquit,1470/1486/1530: om. uiae illius in omni tempore,

39.1.6 et causam affert. Auferuntur iudicia tua a facie eius). Ita quem continuus hic percellit timor modeste uiuendi uiam ingreditur. Recordare, inquit, nouissima tua, et in aeternum non peccabis.

39.1.7 Qui enim nunc miserando dimittit nobis peccata1470/1486/1530: dimittit nobis peccata nunc miserando, is tum1470: tamen iudicando pandet. Qui propter nos mortuus est, is uniuersae naturae iudex apparebit. Iterum inquit: Sine peccato uidebitur suscipientibus eum ad salutem.

39.1.8 Quamobrem hoc in loco inquit: Neque enim pater iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit filio, ut omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem.

39.1.9 Igitur patrem praeponemus, inquies.1470/1486/1530: inquies? Absit. Propterea enim dixit filium, ut manentem filium tanquam patrem honoremus. Qui enim patrem ipsum dicit, non iam filium tanquam patrem honorat, sed totum confundit.

39.1.10 Et quoniam beneficia accoepta homines non ita sentiunt, omne iudicium dedit filio, inquit1470/1486/1530: om., ut saltem metus in eius honorem trahat.

39.1.11 Illud autem uerbum omne et puniendi et honorandi quoslibet potestatem habere significat1470/1486/1530: signat.

39.1.12 Dedit autem, ideo dixit, ut neque ingenitum filium, neque duos patres suspicareris. Quicquid enim pater est, idem est et filius, genitus et manens inesse filius.

39.1.13 Et ut intelligas hanc particulam, dedit, idem quod genuit significare. Audi quid alio in loco dicit: Sicut pater habet uitam in semetipso, sic dedit et filio habere uitam in semetipso.

39.1.14 Quid igitur1470/1486/1530: igitur? prius ipsum fecit, inde uitam dedit?B: dedit. Qui enim dat uitam, alicui dat. Erat igitur sine uita genitus.1470/1486/1530: genitus?

39.1.15 Hoc neque daemones ipsi suspicarentur. Simul enim cum impietate maxima stultitia deprehenditur.

39.1.16 Quemadmodum enim illud uerbum, dedit uitam, quod eum uitam fecit significat1470/1486/1530: signat, sic et, dedit iudicium, quod eum iudicem fecit intelligendum est.

39.1.17 Vt autem1470/1486/1530: enim audiendo eum auctorem patrem habere, non propterea mutatam substantiam et diminutum honorem crederes. Ipse te iudicatum uenit, et hinc suam prae se ferens excellentiam.

39.1.18 Qui enim et honorandi et puniendi quos1470/1486: quod uult, habet potestatem, is eadem potest, quae pater. Quod si hoc non esset, sed posterius factus honorem accoepisset, quae causa fuit, quin posterior honoraretur?B/1470/1486: honoraretur.

39.1.19 Vnde in hanc uenit dignitatis praerogatiuam?1470/1486: prerogatiuam. Nonne uereris humanos hos et indignos deo intellectus, immortali, et nihil nobiscum communicanti naturae tam impudenter tribuere?B/F: tribuere.

39.1.20 Sed cur ita loquitur? ut magis crederetur, et ad maiora intelligenda1470/1486/1530: om. auditorum animos praepararet, et ideo haec miscet.

39.1.21 Consydera a principio: Pater meus operatur, et ego operor. Aequalitatem ostendit, sed uoluerunt eum Iudaei interficere.1470/1486: interficere?

39.1.22 Quid ergo? uerbis altioribus abstinet, sensus seruat. Non potest filius facere a se1470/1486/1530: a se facere quicquam.

39.1.23 Inde altius ascendit: Quaecunque ille fecerit, haec et filius similiter facit.

39.1.24 Rursum ad humiliora descendit: Et pater diligit filium, et omnia demonstrat ei, quae ipse facit, et maiora his1470/1486: iis demonstrabit ei opera.

39.1.25 Deinde: Sicut1530: Sicut et pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius, quos uult, uiuificat.

39.1.26 Et rursum utrunque complectitur: Neque enim pater iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit filio. Inde erigitur: Vt omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem.

39.1.27 Vides quomodo uicissim et humi repit, et alte tollitur, ut et praesentes melius intelligerent, et futuri temporis homines non offenderentur, et debite de ipso sentirent?B/1470/1486: sentirent.

39.1.28 Quod si nulla esset causa, neque ut facilius persuaderet, ita locutus esset, qua nam gratia haec commiscuit?1470/1486: commiscuit.

39.1.29 Qui enim magna de se polliceri potest, si quid1470/1486/1530: siquidem humilius et praeter dignitatem suam dixerit, aliqua causa merito potest excusari.

39.1.30 Qui autem nihil habet quod iactet, qua nam gratia, quam praestare possit, magnificentius de se loquitur?1470/1486: loquitur. Sane stultissimum et impum1470/1486/1530: impiissimum est.

39.2.1 Quamobrem merito nos humilia de nobis polliceri et modeste loqui decet, et hinc promissam nobis salutem comparamus. Quod ipse Christus alio in loco his uerbis significauit: Hoc autem dico uobis, ut uos salui sitis.

39.2.2 Nam cum suo omisso ad Ioannis testimonium confugeret, idque sua excellentia esset indignum, tantae humilitatis causam affert, se1470/1486: sed id dicere, ut ipsi salutem consequerentur.

39.2.3 Vos autem cum filium non eandem quam patrem habere potestatem dicitis, quid eius uerbis respondebitis, quibus se aequalem patri potestatem, uirtutem, gloriam habere profitetur?B: profitetur.

39.2.5 Ecce quomodo filii honor paterno honori confunditur. Et quid1470/1486/1530: quid? nonne in apostolis iisdem fere uerbis usus est?1470/1486: est. Qui suscipit, inquit, uos, me suscipit.

39.2.6 Sed illic discipulos rebus suis annumerat. Hic autem unam dicit substantiam et unam gloriam, ideo de discipulis non inquit, ut honorificent.

39.2.7 [abest]

39.2.8 Nam ex duobus regibus altero contumelia affecto, et alter laederetur. Maxime uero si filius laeditur etiam1470/1486/1530: et sui militis ignominia,

39.2.9 non tamen itidem, sed ut mediator illic ipsa dignitas laeditur.

39.2.10 Propterea1470/1486/1530: Preterea id praeoccupauit, ut honorificent filium, sicut honorificant patrem, ut honoris aequalitatem intelligas.

39.2.11 Non enim simpliciter dixit: Qui non honorificat, sed qui non ita honorificat, non honorificat patrem. Et quomodo eiusdem substantiae est, qui mittit, et qui mittitur?

39.2.12 Iterum in humana prolaberis,F: prolaberis? neque ulla alia causa, haec omnia dici intelligis, quam ut auctorem cognoscamus?1530: cognoscamus, Neque in Sabellii errorem incidamus,F: incidamus? hoc etiam pacto Iudaeorum imbecillitati occurritur1470/1486/1530: occurrit,

39.2.13 ne alium deum opinentur. Dicebant enim: Hic non est a deo, hic a deo non uenit, quam ut tolleret opinionem, non ita in magnis ut in humilibus uersatur.

39.2.14 Ideo frequenter se missum dicit, non ut ulla ex parte eum minorem suspiceris, sed ut illis silentium imponeret.

39.2.15 Hac gratia saepe numero ad patrem confugit, et interim propriam interserit dignitatem. Siue enim in omni sermone Iesus magnifice locutus esset, non sane intellexissent Iudaei,

39.2.16 quandoquidem paucis etiamF: om. uerbis eum persequebantur et lapidabant, siue eorum gratia semper humi procubuisset, multum futuri homines detrimentum accoepissent.

39.2.17 Confundit igitur doctrinam suam, et uerborum utilitatem1470: uilitatem, sensus splendore apud prudentiores minime sibi conuenire ostendit.

39.2.18 Missum autem translationis uerbum est. Vbique enim praesens est deus. Quare ergo missum se dicit? Crassiori hoc uerbo eiusdem cum patre uoluntatis se esse demonstrat.

39.2.19 Quod et sequentia confirmant. Inquit enim: Amen, amen1486: om. dico uobis, quia qui uerbum meum audit, et credit ei qui misit me, habet uitam aeternam.

39.2.20 Ecce quam frequenter idem repetit, ut suspitionem tollat, et in hoc loco et saepe in sequentibus, et metu et praemii promissione, ut sibi credatur, admonet, et hic rursus ad humilia descendit.

39.2.21 Non enim, inquit: Qui audit uerba mea, et credit mihi. Arroganter nanque dictum existimassent.

39.2.22 Nam cum longo post tempore, post tot signa et miracula, cum eiusmodi diceret, id opinati sunt1486: sunt, et prophete mortui sunt, longe magis in praesentia.

39.2.23 Tunc enim dixerunt: Abraam mortuus est, et prophetae mortui sunt, et tu dicis: Si quis sermonem meum seruauerit1470/1486/1530: seruabit, mortem non gustabit in aeternum.

39.2.24 Vt igitur1470/1486/1530: ergo tunc non exasperarentur, inquit: Qui uerbum meum audit, et credit ei qui misit me1530: me misit, habet uitam aeternam.

39.2.25 Hoc non difficile erat persuasu, quae tamen si prompte accoepissent, in reliquis facilius erudiri potuissent.

39.2.26 Haec itaque magnorum et humilium confusio perquam utilis est. Hic ergo inquit: Videbit uitam aeternam, et in iudicium non ueniet, sed transit1470/1486/1530: transibit a morte in uitam.

39.2.27 His duobus fidem1486: vitam sibi conciliat, et cum1530: cum et patri1470: patre credendum, et credenti tantum praemii propositum dicit:

39.2.28 In iudicium autem non ueniet, hoc est, non punietur. Mortem autem non huius saeculi, sed aeternam intelligit, quemadmodum et uitam.

39.2.29 Amen, amen dico uobis, quia uenit hora, et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et qui audierint, uiuent. Verba re comprobat.

39.2.30 Nam cum dixisset: Sicut pater suscitat mortuos, et uiuificat, sic etF: om. filius, quos uult, uiuificat, ne uideretur superbe et arroganter loqui, etiam operum ueritatem enarrat, cum inquit: Venit hora,

39.2.31 quam ne longo post tempore futuram arbitreris, subdit: Et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei, et uiuent. Intueris incredibilem eius potestatem?

39.2.32 Sicut in resurrectione, ita et nunc erit, inquit. Tunc enim audita imperantis uoce resurgemus. In praecoepto dei, inquit, mortui resurgent.

39.2.33 Et unde constat non perperam dictum?B: dictum. quoniam nunc adesse dicit. Nam si futura tantum annuntiaret, non immerito esset dubitandum.

39.2.34 Sed se in terris cum ipsis conuersante haec uentura dicit. Neque enim nisi potestatem habuisset, id polliceretur, ne ridiculus omnibus esset.

39.2.35 Inde firmissima ratione comprobat. Sicut pater habet uitam in semetipso, sic dedit et filio uitam habere in semetipso.

39.3.1 Ecce quomodo in nullo prorsus differunt, praeter quam quod alter pater est, alter filius.

39.3.2 Verba hanc tantum uidentur facere differentiam, caetera aequalia et indiscreta. Vnde perspicuum est, tam potenter omnia filium, quam patrem facere.

39.3.3 Sic enim habet uitam, ut pater. Propterea statim additur, ut ex hoc illud intelligamus. Quid nam? Et potestatem dedit ei iudicium facere.

39.3.4 Et qua gratia resurrectionem et iudicium frequenter meminit?1470/1486: meminit. Sicut pater, inquit, suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius1470: filios, quos uult, uiuificat. Et iterum: Neque pater iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit filio.

39.3.5 Et: Sicut pater habet uitam in semetipso, sic dedit et filio uitam habere1486: habere vitam in semetipso. Et iterum: Qui audiunt uocem filii dei uiuunt. Et hoc in loco: Potestatem dedit ei iudicium facere.

39.3.6 Quae nam, inquam, tam frequens iudicii, uitae, resurrectionis commemoratio? Quoniam haec omniumB: omnia maxima sunt, et quae possunt difficilem etiam auditorem ad credendum adducere.

39.3.7 Qui enim credit resurrectionem et scelerum poenas, etiam sine aliis signis hoc solo assentietur, et beniuolum sibi iudicem reddere curabitB: curabat.

39.3.8 Quia filius hominis est, nolite hoc admirari. Paulus Samotacensis non sic legit: Sed potestatem dedit ei iudicium facere, quia filius hominis est.

39.3.9 Quod minime sequitur. Non enim propterea accoepit iudicium quia homo est. Nam nihil prohibuisset omnes homines iudices esse.

39.3.10 Sed quoniam ineffabilis illius substantiae filius est, ideo iudex. Quamobrem ita legendum: Quia filius hominis est, nolite hoc admirari.

39.3.11 Nam cum uideretur id repugnare, et nihil aliud quam purum hominem esse arbitrarentur, uerba autem supra hominem, ac etiam angelos, et solius dei.

39.3.12 Hanc tollens obiectionem addidit1530: addit: Nolite mirari hoc quia filius hominis est. Quia uenit hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient uocem filii dei, et procedent qui bona fecerunt in resurrectionem uitae, qui uero mala egerunt in resurrectionem iudicii.

39.3.13 Et qua nam gratia non dixit: Nolite mirari quia filius hominis est. Etenim dei quoque est ut superius: Audient uocem filii dei, sed resurrectionis tantum meminit?B: meminit.

39.3.14 Ne admireris nullam hic dei mentionem habitam. Qui enim quod proprium dei est, narrat, satis admonet auditores, ut reliquum intelligant, quod scilicet et deus et dei filius est.

39.3.15 Nam si uerbis frequenter repetisset, quod miraculis ostendebatur, uisus esset causae tanquam imbecilliori diffidere.

39.3.16 Etenim qui syllogismos faciunt positis partibus sine conclusione saepe numero aperte demonstrant, quod queritur, et cum attentiores auditores reddant, et magis laudentur,

39.3.17 ipsum repugnantem in suam adducunt sententiam. Itaque praesentes melius iudicium ferre possunt, cum aduersarii se uictos profitentur.

39.3.18 Et Lazari resurrectionem memorans iudicium tacuit. Non enim propterea suscitatus est.

39.3.19 Huic autem uniuersali resurrectioni addidit, quod1470/1486/1530: om. Qui bona fecerunt, procedent in resurrectionem uitae, qui uero mala egerunt in resurrectionem iudicii.

39.3.21 Et ad Nicodemum inquit Christus:1470/1486/1530: om. Qui credit in1486: om. filium, non iudicatur. Qui autem non credit, iam iudicatus est. Ita et in hoc loco, et iudicii et malorum supplicii meminit.

39.3.22 Nam cum dixisset: Qui uerbum meum audit, et credit ei qui misit me, non iudicatur, ne quis hoc solum satis esse ad salutem arbitraretur, etiam1470/1486/1530: et opera addidit: Qui bona fecerunt, procedent in resurrectionem uitae, qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.

39.3.23 Et cum orbem terrarum ipsius uoce resurrecturum, et redditurum rationem, nouum quiddam1470/1486/1530: quidem, nec facile credibile, etiam fidelioribus, ne dum Iudaeis uideretur,

39.3.24 audi quo nam idF: om. pacto confirmat, rursum in auditorum descendensB: om. imbecillitatem: Non possum ego a me ipso facere quicquam, sed sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me.1530: me, patris.

39.3.25 Atqui non paruum iam resurrectionis dederat argumentum, cum paralyticum sanaret. Quamobrem noluit prius de ea uerbum facere, quam quod non multo erat resurrectione inferius operatus esset.

39.3.26 Et cum paralyticum confirmauit, tunc iudicii fecit mentionem. Ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contingat.

39.3.27 Veruntamen et Lazari et orbis terrarum resurrectionem praedicit, sed Lazari mox, orbis diu post futuram, et hanc per paralyticum, et Lazari resurrectionem ostendit: Venit hora et nunc est.

39.3.28 Ex iis1530: his quae facta sunt, non dum facta demonstrat. Quem ubique morem seruare deprehenditur, quod duabus uel tribus rebus praedictis a factis semper futura confirmat.

39.4.1 Sed tot et tantis uerbis et operibus suis Iesus, cum adhuc imbecilliores essent, non contentusB: contentis, aliis etiam eorum pertinaciam mollire annititur dicens:

39.4.2 Non possum ego a me ipso facere quicquam, sed sicut audio, iudico, et iudicium meum iustum est, quia non quaero uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me.

39.4.3 Nam cum aliena et a prophetarum sententia differentia dicere uideretur. Illi enim dicebant, quod deus iudicat terram omnem, hoc est, humanum genus.

39.4.4 Et Dauid: Iudicabit populos in aequitate, et Deus iudex iustus fortis et patiens, et idem prophetae omnes et Moyses.

39.4.5 Christus autem: Pater non iudicat quenquam, sed ego sum qui iudico. Hoc facile Iudaeum perturbare, et in suspitionem adducere poterat, ut a deo alienum Christum arbitraretur.

39.4.6 Quamobrem ad humilia descendit, quantum eorum imbecillitas postulabat, ut penitus, quae inde suboriebatur opinio tolleretur.

39.4.7 Ego, inquit, non possum a me ipso facere quicquam, hoc est, nihil a deo alienum, nihil1470/1486/1530: uel differens, nihil quod nolit pater factum a me uidebitis, nihil dictum audietis.

39.4.8 Et ut superius cum dixit, quia filius hominis est, ostendit se hominem existimatum, ita et in hoc loco et quemadmodum cum inquit: Quod audiuimus loquimur, et quod uidimus, testamur.

39.4.9 EtB: om. Ioannes: Quod uidit testatur, et testimonium eius nemo accipit, de certa utrunque cognitione, non de auditu et uisu locutus est. Ita et hic per auditum nihil aliud intelligit1530: intelligitur, quam nihil aliud posse quam quod paterF: potest.

39.4.10 Verum non tam manifeste, quoniam primum fidem non adhibuissent, nisi humiliter, et ut homo locutus esset: Sicut audio, iudico. Neque dicit: Sicut disco, sed audio,

39.4.11 non tamen quod audire indigeat. Neque enim nulla1470/1486/1530: ulla tantum doctrina indiget, sed ne auditione quidem. Ex quo unam et eandem sententiam demonstrat, quasi dicat: Ita iudico ac si pater ipse iudex sit.

39.4.12 Inde prosequitur: Et noui quod iudicium meum iustum est, quia non quaero uoluntatem meam, sed uoluntatem eius qui misit me1530: me, patris. Quid dicis? Habes aliam a patre uoluntatem?B: uoluntatem.

39.4.13 Etenim alibi: Sicut ego et tu unum sumus, de uoluntate et concordia loquens: Da eis, ut et ipsi in nobis unum sint, hoc est, in fide nostra.

39.4.14 Ecce quod quae maxime humilia uidentur, in iis1530: his sensus latet profundissimus.

39.4.15 His enim non aliam patris, aliam suam esse uoluntatem significat, sed sicut unius mentis una uoluntas est, ita patris et filii.

39.4.16 Neque admireris tantam patris et filii conuenientiam, quandoquidem de spiritu idem dicit Paulus: Quis scit hominum, quae sint hominis, nisi spiritus hominis qui in ipso est.1530: est? Ita et quae dei sunt, nemo cognouit, nisi dei spiritus.

39.4.17 Quod nihil aliud significat, nisi non aliam esse filii a patre uoluntatem, sed eandem. Sed siquid, inquit, pater uult, et ego uolo, siquid ego, et pater.

39.4.18 Et quemadmodum nemo patrem reprehenderet1530: reprehendet iudicantem, ita neque me. Eadem enim utriusque sententia est. Quod si humilius haec, et hominis more dicta sint1486/1530: sunt, noli admirari. Hominem enim adhuc ac etiam uilem arbitrabantur.

39.4.19 Quamobrem non modo in his, quid dicatur, sed quid auditores senserint, inquirendum est, et secundum eorum opinionem uerba metienda sunt, ac si ad ea responderit, aliter multa sequerentur absurda.

39.4.20 Consydera, quaeso: Non quaero uoluntatem meam. Ergo diuersae est uoluntatis, et longe inferioris, nec inferioris tantum, sed inutilis.1530: inutilis?

39.4.21 Nam si salutaris est, cur non quaeris? homines merito hoc dicerent, qui multa praeter dei uoluntatem sentiunt.

39.4.22 Tu autem qua gratia hoc inquis, cum in omnibus patri similis sisF: sit? Haec neque diligentis hominis, neque grauis uerba esse quis diceret.1470/1486: diceret?

39.4.23 Nam si Paulus ita se diuinae conformat uoluntati, ut dicat: Viuo autem iam non ego, uiuit uero in me Christus, quomodo omnium dominus non suam, sed eius qui se misit, uoluntatem quaerit, ac si diuersa esset?

39.4.24 Quid sibi uult hic sermo? Tanquam homo et secundum auditorum opinionem loquitur.

39.4.25 Cum enim superius partim ut deus, partim ut homo uerba fecerit, hoc iterum in loco ad humanitatem descendit. Iudicium, inquit, meum iustum est.1470: est?

39.4.26 Vnde id constat?1470/1486: constat. Quia non quaero uoluntatem meam, sed eius qui misit me1530: me, patris. Sicut enim homines, qui omni in se affectu liberi sunt, de iniusto iudicio accusari nequeunt, ita neque ego.

39.4.27 Qui enim sui amore ducitur, non immerito suspectus est, ne ea gratia iustum transgrediatur.

39.4.28 Qui uero nullamB: ullam sui ipsius curam habet, quid eum impedire potest, ne iustam ferat sententiam? Hac ratione in me utimini.

39.4.29 Nam si non missum me a patre dicerem, neque operum meorum gloriam ad illum referrem, potuisset fortasse aliquis suspicari ad aucupandam gloriam, talem me1470: ne falso praedicare.

39.4.30 Sin in alium gloriam refero, unde potest aliqua oriri suspitio? Animaduertis rationem?1470/1486/1530: rationem. Et unde iudicium suum iustum confirmat?

39.4.31 Vides ut saepius dixi, quam aperte intelligatur.1470/1486: intelligatur? Sed quid dixi?

39.4.32 Nimiam uerborum humilitatem maxime intelligentibus persuadere, non quae in promptu et prima fronte sententia occurrit eam accipiendam, sed altiorem sensum inuestigandum, neque humi immorandum.

39.5.1 His igitur rationibusF: om., dilectissimi, nolimus Christi uerba1530: uerba Christi temere transigere, sed in omnibus scripturis sedulam inquirendi diligentiam, quare dicta sint, adhibeamus.

39.5.2 Neque existimemus satis nobis ad excusationem esse ignorantiam et simplicitatem. Non enim bonos tantum nos esse iussit Christus, sed et prudentes.

39.5.3 Vtamur ergo cum simplicitate prudentia in doctrina et uitae integritate, et nos ipsos in hac uita iudicemus, ne postmodum cum mundo iudicemur.

39.5.4 Et tales erga conseruos nos exhibeamus, qualem erga nos deum cupimus. Dimitte, inquit, nobisB: nobis inquit debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

39.5.5 Et profecto scimus non aequo animo castigationes tolerari1470/1486/1530: tollerare. Veruntamen si non reprehensoris sed nostrae consuli utilitati intelligemus, omnem iram,1486/1530: om. omnem indignationem deponemus.

39.5.6 Etenim qui centum denarios debitori1530: om. non dimisit, non conseruum sed se ipsum laesit, et tot milibus talentorum quae sibi dimissa erant, obnoxium reddidit.

39.5.7 Igitur cum aliis non dimittimus, non dimittimus nobis. Quamobrem nolimus deo dicere: Ne memineris peccata nostra, sed alter alteri: Ne meminerimus1470/1486/1530: memineris conseruorum inuicem peccata.

39.5.8 Nam tu prior in te commissa iudicas, inde in se deus. Tu legem scribis de uenia et poena. Tu fers sententiam, et an deus tuorum peccatorumB: peccatorum tuorum recordetur, tui iuris est, tu dominus.

39.5.9 Propterea Paulus dimittere iubet, si quid aduersus aliquem habet, quod quaeratur, atque ita ut ne reliquiarum quidem minimum relinquatur.

39.5.10 Siquidem Christus non solum nostra peccata in medium non protulit,

39.5.11 neque obiecit, sed dimisit, et deleuit cyrographum, neque delicta nostra reputauit, ut meminit Paulus: Hoc et nos sequamur exemplum, offensas omnes animo deleamus.

39.5.12 Officia duntaxat reputemus. Nullum odii uestigium relinquatur.

39.5.13 Quod si nihil in nos officii proximus contulerit, tanto magis dimittendo merebimur, et magis laudabimur.

39.5.14 Alii uigilando, in nuda humo dormiendo, carnem assiduis laboribus macerando, delent peccata. Tibi faciliori uia, nemini succensendo, idem consequi datur.

39.5.15 Quid1470: Quod contra te ensem, ut insanus et furens stringis? Quid culpa tua futura gloria fraudaris?1470/1486/1530: fraudaris. Cum ad eam consequendam totis uiribus contendendum sit.1470/1486/1530: sit?

39.5.16 Nam si praesentis uitae gloria tantopere optanda est, quid de futura dicendum?1470/1486/1530: dicendum: ubi nullus dolor, nulla tristitia, nullus luctus, nullus mortis metus, nullus bonorum finis.1530: finis?

39.5.17 Beati et ter, et saepius, inquam, beati, qui superna illa sede fruuntur, quemadmodum miseri, et saepius miseri, qui ea se priuant. Sed quid illam nobis uitam largitur?1530: largitur,

39.5.18 Audi Iesum ipsum adolescenti dicentem, quid facturus sis. Nam cum ille rogaret: Quid boni faciam, ut habeam uitam aeternam?B/F: aeternam: cum alia mandasset, in proximi tandemB: tantum dilectionem euasit.

39.5.19 At fortasse auditorum quispiam, secundum diuitem illum dixerit: Seruamus nostra. Non furamur, non occidimus, non fornicamur.

39.5.20 Sed quod proximum diligas, ut diuitem decet, minime dicere poteris. Nam nisi et inuidia et maledictis affecto proximo opem tuleris, nisi indigenti opes tuas impartiaris, non diligis.

39.5.21 Verum Christus non sola hac dilectione contentus: Vende, inquit, omnia quae habes, et da pauperibus, et ueni, sequere me.

39.5.22 Quo uerbo operum imitationem significauit. Quid hinc discimus? Quod qui haec omnia non operatur, supremam illam sedem consequi non potest.

39.5.23 Nam cum ille dixisset, omnia feci, tanquam maxima quadam parte deficiente ad perfectionem inquit: Si uis perfectus esse, uende omnia quae habes, et da pauperibus, et ueni1486/1530: ueni et, sequere me.

39.5.24 Hoc primum discendum, secundo in loco, quod illum reprehendit frustra se gloriantem. Qui enim in tanta rerum copia1470/1486/1530: copia rerum uiuebat, et pauperes intuebatur, quo nam pacto proximum diligebat?

39.5.25 Decipiebatur ergo. At nos et illud et hoc faciamus, et summa diligentia nostras in pauperes erogemus facultates, caelum nobis emamus.

39.5.26 Nam si pro huius saeculi dignitate omnia nostra non nunquam exponimus, pro dignitate, inquam, in hac duntaxat uita duratura, immo quae interdum paulo post etiam uiuentes deserit.

39.5.27 [abest]

39.5.28 Si multi pro ea uitam quoque ponere non dubitarunt, quid nobis miserius est, qui pro illa, quae in aeternum permansura est gloria, quae nunquam auferri potest, ne parua quidem, et quae paulo post, uel in hac uita uelimus, nolimus, relicturi sumus, dare patimur?B: patimur.

39.5.29 Quanta haec, quaeso, insania?1470/1486/1530: insania Quae nobis inuitis eripiuntur, ea in praesentia sponte dare, postmodum largiter recipere nolumus?

39.5.30 An si quis morti damnatus, omnibus suis facultatibus uitam redimendi optionem acciperet, nonne ad gratiam ascriberet?B: ascriberet.

39.5.31 Nunc autem cum uel dimidio rerum nostrarum a geenna liberari possimus, eius ignibus torqueri, quam quicquam erogare malumus, ac si omnia amittamus.

39.5.32 Quam ergo excusationem, quam ueniam merebimur,F: merebimur? cum tam facili ad uitam uia praecisa, nullo nobis fructu proposito, deferamur in praecoeps, et1470/1486/1530: om. praesentibus et futuris bonis sponte nostra1486/1530: iam priuemur, cum utrisque facile perfrui possemus?B/F: possemus.

39.5.33 Quod si in hunc usque diem nostram spreuimus utilitatem, nunc tandem ad nos reuersi res nostras ad necessaria dirigamus, ut futura bona consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470/1486/1530: secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY