39.5.24 Igitur primum quidem hoc est discere. Secundum uero quoniam et ipsum illum redarguit inaniter gloriantem. Qui enim in superhabundancia tanta uiuebat et alios despiciebat in penuria, qualiter utique proximum amauit?
39.5.24 Hoc primum discendum, secundo in loco, quod illum reprehendit frustra se gloriantem. Qui enim in tanta rerum copia1470/1486/1530: copia rerum uiuebat, et pauperes intuebatur, quo nam pacto proximum diligebat?
39.5.24 Hoc igitur primum discendum, secundo autem in loco, quod illum reprehendit frustra se gloriantem. Qui enim in tanta copia rerum viuebat, et pauperes contemnebat: quonam pacto proximum diligebat?
39.5.24 Hoc itaque primo discendum est; secundo, quod illum frustra venditantem se coarguerit. Qui enim in tanta copia rerum erat, et pauperes contemnebat, quo pacto proximum dilexerit?