PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

39.3.14 Si uero hec soluit, ne mireris. Opus enim dicens quod dei proprium erat. Dat audientibus ex eo sillogizari de reliquo quoniam deus erat et dei filius.
CLOSE
Griffolini

39.3.14 Ne admireris nullam hic dei mentionem habitam. Qui enim quod proprium dei est, narrat, satis admonet auditores, ut reliquum intelligant, quod scilicet et deus et dei filius est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

39.3.14 Ne admireris nullam hic dei mentionem habitam. Qui enim quod proprium dei est narrat, satis admonet auditores, vt reliquum intelligant: quod scilicet et deus, et dei filius est.
CLOSE
Montfaucon

39.3.14 Quod si hic illud tacuit, ne mireris. Nam cum opus dixerit quod Deo proprium erat, hinc inferendum auditoribus relinquit ipsum esse et Deum et Dei Filium.