PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

39.3.22 Quia enim dixit superius quoniam qui audit meum sermonem et credit ei qui misit me, non iudicatur, ut non extimet quis quoniam hoc sufficit ad salutem solum, et ea que ex uita adiecit dicens quoniam qui bona fecerunt in resurrectionem uite, qui uero mala egerunt in resurrectionem iudicii.
CLOSE
Griffolini

39.3.22 Nam cum dixisset: Qui uerbum meum audit, et credit ei qui misit me, non iudicatur, ne quis hoc solum satis esse ad salutem arbitraretur, etiam1470/1486/1530: et opera addidit: Qui bona fecerunt, procedent in resurrectionem uitae, qui uero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.
CLOSE
Griffolini-Montanus

39.3.22 Nam cum dixisset, Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, non iudicatur: ne quis hoc solum satis esse ad salutem arbitraretur, et opera addidit: Qui bona fecerunt, procedent in resurrectionem vitae: qui vero mala egerunt, in resurrectionem iudicii.
CLOSE
Montfaucon

39.3.22 Quia enim supra dixerat, Qui audit verba mea, et credit ei qui me misit, non judicatur, ne quis putet hoc ad salutem satis esse, vitae rationem addit, qui bona egerunt, in resurrectionem vitae; qui mala, in resurrectionem judicii.