39.2.2 Quia enim ad Iohannis refugit testimonium sui ipsi derelinquens quod indignum sue magnificencie erat, tante uerborum uilitatis ponens causam dixit: Hec autem dico ut uos saluemini.
39.2.2 Nam cum suo omisso ad Ioannis testimonium confugeret, idque sua excellentia esset indignum, tantae humilitatis causam affert, se1470/1486: sed id dicere, ut ipsi salutem consequerentur.
39.2.2 Nam cum suo omisso, ad Ioannis testimonium confugeret, idque sua excellentia esset indignum, tantae humilitatis causam affert, se id dicere, vt ipsi salutem consequerentur.
39.2.2 Quia enim ad Joannis testimonium confugit suo omisso, quod magnitudine sua indignum erat; causam cur vilia verba protulerit, adjicit; nempe, Haec autem dico ut vos salvi sitis.