PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

39.4.18 Quemadmodum igitur patrem nullus utique incusabit iudicantem, ita neque me. Ab eadem enim mente alterutra sentencia fertur. Si uero humanius hec disputat, ne mireris. Hominem enim eum adhuc extimabant nudum.
CLOSE
Griffolini

39.4.18 Et quemadmodum nemo patrem reprehenderet1530: reprehendet iudicantem, ita neque me. Eadem enim utriusque sententia est. Quod si humilius haec, et hominis more dicta sint1486/1530: sunt, noli admirari. Hominem enim adhuc ac etiam uilem arbitrabantur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

39.4.18 et quemadmodum nemo patrem reprehendet iudicantem, ita neque me: eadem enim vtriusque sententia est. quod si humilius haec, et hominis more dicta sunt, noli admirari: hominem enim adhuc, ac etiam vilem arbitrabantur.
CLOSE
Montfaucon

39.4.18 Quemadmodum ergo Patrem nemo reprehendet judicantem, ita nec me: ex eadem quippe sententia uterque calculus fertur. Quod si haec ille humano more loquatur, ne mireris: nam illum hominem purum esse putabant.