PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

39.3.27 Sed tamen et eam que Lazari et eam que orbis terrarum presonat. Et quia duas has resurrectiones predixit, et eam que Lazari confestim ualde faciendam, et eam que orbis terrarum longis postea futuram temporibus, hanc quidem et a paralitico credi facit, et a propinquitate temporis, dicens: Venit hora et nunc est.
CLOSE
Griffolini

39.3.27 Veruntamen et Lazari et orbis terrarum resurrectionem praedicit, sed Lazari mox, orbis diu post futuram, et hanc per paralyticum, et Lazari resurrectionem ostendit: Venit hora et nunc est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

39.3.27 Veruntamen et Lazari, et orbis terrarum resurrectionem praedicit: sed Lazari mox, orbis diu post futuram: et hanc per paralyticum, et Lazari resurrectionem ostendit. Venit hora, et nunc est.
CLOSE
Montfaucon

39.3.27 Attamen et Lazari et orbis terrarum resurrectionem praedicit. Et quia hasce duas resurrectiones praedixit; Lazari quae mox futura erat, et orbis terrarum diu postea futuram, Lazari resurrectionem per paralyticum indicat, quamprimum futuram, Venit hora et nunc est;