PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

39.1.5 Hoc igitur iudicium excogitemus semper et ita per omne tempus poterimus esse in uirtute. Sicut enim qui ab anima expulerit diem illum uelut equus scindens frenum ad precipicia fertur. Contaminate enim sunt ait uie eius omni tempore.
CLOSE
Griffolini

39.1.5 Hoc iudicium semper prae oculis habeamus. Ita semper uirtuti uacare poterimus. Nam sicut qui diei illius obliuiscitur, tanquam freno abiecto in praecipitium defertur. (Inquinatae sunt, inquit,1470/1486/1530: om. uiae illius in omni tempore,
CLOSE
Griffolini-Montanus

39.1.5 Hoc iudicium semper prae oculis habeamus, ita semper virtuti vacare poterimus. Nam sicut qui diei illius obliuiscitur, tanquam fraeno abiecto in praecipitium defertur. Inquinatae enim sunt, inquit, viae illius in omni tempore,
CLOSE
Montfaucon

39.1.5 Hoc tribunal semper cogitemus, et sic semper virtuti incumbere poterimus. Nam sicut is qui illam diem ab animo ejicit, quasi equus excusso freno in praecipitia ruit: Profanantur enim, inquit, viae ejus in omni tempore;