PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

39.2.34 Nunc ergo quasi demonstrationem tribuens, enigmatice ostendit quoniam conuersante eo cum eis, hoc fiet. Nequaquam autem non potens annunciasset secundum tempus illud ut non ampliorem derisionem infligat, ex promissione.
CLOSE
Griffolini

39.2.34 Sed se in terris cum ipsis conuersante haec uentura dicit. Neque enim nisi potestatem habuisset, id polliceretur, ne ridiculus omnibus esset.
CLOSE
Griffolini-Montanus

39.2.34 sed se in terris cum ipsis conuersante haec ventura dicit. Neque enim nisi potestatem habuisset, id polliceretur, ne ridiculus omnibus esset.
CLOSE
Montfaucon

39.2.34 Jam vero rei demonstrationem praebet. Me, inquit, vobiscum versante hoc eveniet. Neque enim nisi potestatem habuisset hoc promissurus erat, ne ridiculus omnibus esset.