39.2.30 Quia enim dixit: Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult uiuificat, ut non uideatur gloriatio hec res et tumor, prebet et eam que per opera demonstrationem, dicens: Venit hora.
39.2.30 Nam cum dixisset: Sicut pater suscitat mortuos, et uiuificat, sic etF: om. filius, quos uult, uiuificat, ne uideretur superbe et arroganter loqui, etiam operum ueritatem enarrat, cum inquit: Venit hora,
39.2.30 Nam cum dixisset: Sicut pater suscitat mortuos, et viuificat: sic et filius quos vult, viuificat. Ne videretur superbe et arroganter loqui, etiam operum veritatem enarrat, cum inquit, Venit hora:
39.2.30 Nam cum dixisset, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat, ne viderentur haec ex jactantia et fastu dicta fuisse, ex operibus rem demonstrat, cum dicit, Venit hora: