PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

39.1.9 Quo circa et patrem eum dicemus ait? Absit. Propterea dixit filium, ut manentem filium honoremus ut patrem. Qui uero patrem eum dicit, non adhuc filium ut patrem honorauit, sed omne confundit.
CLOSE
Griffolini

39.1.9 Igitur patrem praeponemus, inquies.1470/1486/1530: inquies? Absit. Propterea enim dixit filium, ut manentem filium tanquam patrem honoremus. Qui enim patrem ipsum dicit, non iam filium tanquam patrem honorat, sed totum confundit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

39.1.9 Igitur patrem praeponemus, inquies? Absit: propterea enim dixit filium, vt manentem filium tanquam patrem honoremus. Qui enim patrem ipsum dicit, non iam filium tanquam patrem honorat, sed totum confundit.
CLOSE
Montfaucon

39.1.9 Ergone Patrem, inquies, illum dicemus? Absit. Ideo namque dicit, Filium, ut Filium manentem honoremus sicut Patrem. Qui vero ipsum vocat Patrem, non ultra Filium ut Patrem honorat, sed omnia miscet.