40.1.17 Cum autem dicat quoniam et si ego de me testor testimonium meum est uerum, ipsam ostendit rei naturam quoniam ut deum existentem dignum fide eum oporteret extimare et de seipso dicentem.
40.1.17 Verum cum dicit: Si ego de me ipso testimonium perhibeo, uerum est testimonium meum, qui sit1470: scit et qualis existimari debeat, ostendit, etiam de se loquens.
40.1.17 Verum cum dicit, Si ego de meipso testimonium perhibeo, verum est testimonium meum. qui sit, et qualis existimari debeat, ostendit, et quod de se loquens tanquam deus fide dignus haberi debet.
40.1.17 Cum vero dicit, Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, ipsam rei naturam ostendit, quod scilicet ipsum, utpote Deum, fide dignum credi oporteret, etiam cum de seipso loqueretur.