Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia XL (Paris fol.71vb-73vb; Harley fol.94va-97ra)
40.1.1 Si ego testor de meipso, testimonium meum non est uerum. Alius est qui testatur de me, et noui quoniam uerum est testimonium eius.
40.1.2 Si quis regionem metallicam effodere temptauerit artis huius inexpertus existens, aurum quidem non operabitur. Omnia simpliciter et simul confundens, laborem inutilem et nociuum sustinebit.
40.1.3 Ita et diuinarum scripturarum qui consequenciam non nouerunt, neque ydiomata et leges inuestigunt, sed simpliciter et uno modo omnia supergrediuntur aurum cum terra commassantes, nunquam reconditum in ea inuenient thesaurum.
40.1.4 Hec uero dixi nunc quia proposita nobis series habet, quidem multum aurum non tamen manifestum, sed multa suffossum desuper in manifestatione.
40.1.5 Ideo oportet et fodientes et expurgantes ad proprias intelligencias uenire. Quis enim non utique confestim turbabitur, audiens Christum dicentem: Si ego testor de meipso, testimonium meum non est uerum.
40.1.6 Etenim multis in locis apparet testatus sibiipsi. Samaritane denique loquens, dixit: Ego sum qui loquor tecum. Et ceco similiter: Qui loquitur tecum, ille est. Et Iudeos increpans, uos dicitis quoniam blasphemas quoniam dixi, filius dei sum.
40.1.7 Sed et alibi multociens hoc facit. Si igitur omnia hec falsa sunt, que nobis erit salutis spes? Vnde uero ueritatem non inueniemus, cum ipsa ueritas dicat, quoniam non est testimonium meum uerum?
40.1.8 Non hoc autem uidetur contrarium esse solum, sed et aliud non minus isto. Procedens enim ait: Et si ego testor de meipso, testimonium meum uerum est.
40.1.9 Quod igitur dic michi suscipiam? Quod extimabo esse falsum? Si enim ita exceperimus simpliciter ut dicitur. Non personam scrutantes non causam. Non aliud quid talium, utraque erunt falsa.
40.1.10 Si enim testimonium eius non est uerum, neque hoc ipsum uerum, non quod secundum solum, sed et quod proprius. Quid igitur est quod dictum est?
40.1.11 Multis nobis opus est uigiliis. Magis autem dei gratia ut non uerbis immoremur nudis. Ita enim heretici errant, neque habitum audientium.
40.1.12 Si igitur non hec adiecerimus, sed et alia puta tempora et loca et mentem auditoris, multa sequentur inconueniencia.
40.1.13 Videamus igitur ad quid hec dicta sunt, debebant subinferre ei Iudei. Si tu testaris de teipso, testimonium tuum non est uerum.
40.1.14 Propter hoc hec preassumens dixit, quasi hoc dicens: Omnino dicetis michi quoniam tibi non credimus. Nullus enim unquam sibiipsi testans, dignus fide est.
40.1.15 Hoc igitur id est non est uerum, non simpliciter est legendum, sed adicientes illorum suspicionem. Puta quoniam nobis non est uerum.
40.1.16 Non igitur quantum ad dignitatem suam sed ad suspicionem illorum loquebatur hec. Et cum quidem dicat hec testimonium meum non est uerum, mentem redarguit illorum et debentem ei ab illis oppositionem induci.
40.1.17 Cum autem dicat quoniam et si ego de me testor testimonium meum est uerum, ipsam ostendit rei naturam quoniam ut deum existentem dignum fide eum oporteret extimare et de seipso dicentem.
40.1.18 Quia enim dixit resurrectionem mortuorum et iudicium, et quoniam qui credit ei non iudicatur, sed in uitam uenit et quoniam sedebit omnes noxas expetiturus.
40.1.19 Et quoniam eandem habet potestatem et uirtutem cum patre, debens rursus omnia construere et aliter necessario oppositionem eorum posuit primam.
40.1.20 Dixi, ait, quoniam sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. Dixi quoniam pater nullum iudicat, sed omne iudicium dedit filio.
40.1.21 Dixi quoniam oportet honorare filium sicut patrem. Dixi quoniam qui non honorat filium, neque honorat patrem. Dixi quoniam qui audit sermones meos et credit, non videbit mortem sed transiet de morte ad uitam.
40.1.22 Dixi quoniam uox mea mortuos suscitabit, hos uero nunc, illos uero postea. Dixi quoniam expectam rationem delictorum uniuersorum. Dixi quoniam iuste iudicabo et remunerabo uniuersos eos qui dirigunt.
40.1.23 Quia igitur omnia hec enunciatio fuit, et que quidem dicuntur, dicuntur magna, demonstratio uero non erat dicta manifesta in illis sed obtusa omnino.
40.1.24 Prius oppositionem ponit debens ad constructionem eorum ire que dicta sunt, ceu sillogizans eis, per ea que dicet, et si non uerbis hiis. Sed fortassis dicetis. Omnia hec tu dicis, non es autem dignus fide testis tibiipsi testaris.
40.1.25 Isto igitur modo primum dissoluens altercationem imponendo quod erant dicturi et in ostendendo quoniam nouit eorum ineffabilia mentis, et hanc primam demonstrationem sue uirtutis tribuens,
40.1.26 postea post oppositionem et alias demonstrationes tribuit manifestas et irrefragabiles, tres inducens testes eorum que dicuntur opera que ab ipso facta sunt, patris testimonium, Iohannis predicationem, et ponit priorem minorem eam que Iohannis. Dicens enim quoniam alius est qui testatur de me, et noui quoniam uerum est testimonium eius, induxit: Vos misistis ad Iohannem et testatus est ueritati.
40.1.27 Et nimirum si non est uerum testimonium tuum, qualiter dicis quoniam noui quoniam uerum est testimonium Iohannis, et quoniam testatus est ueritati?
40.1.29 Vides qualiter et hinc planum est, quoniam hoc id est testimonium meum non est uerum, ad suspicionem eorum dictum est?
40.2.1 Quid igitur si ille testatus est gratia, ait? Sed non ut dicant, uide qualiter destruit suspicionem.
40.2.2 Non enim dixit, Iohannes testatus est michi, sed prius, uos misistis ad Iohannem. Non autem utique misissetis si non dignum fide opinaremini.
40.2.3 Et quod utique maius. Non enim miserunt eum de Christo interrogantes, sed pro seipso. Dignum enim fide esse extimabant, multo magis in hiis que pro alio.
40.2.4 Apti enim nati sumus ut ita dicam omnes homines, non ita credere hiis que de seipsis dicunt ut hiis que de aliis. Hunc autem ita dignum fide esse extimarunt ut et in hiis que de seipso non indigeant testimonio alio.
40.2.5 Qui enim missi sunt non dixerunt, Quid dicis de Christo? sed, Tu quis es? Quid dicis de teipso? Ita magnam de homine admirationem habebant. Hoc igitur totum enigmatice ostendit per hoc quod dicit: Vos misistis ad Iohannem.
40.2.6 Propterea et euangelista non quoniam miserunt dixit solum, sed et de hiis qui missi sunt ostendens quoniam erant sacerdotes et ex phariseis, non contingentes neque abiecti, neque queuntes corrumpi et decipi, sed cum certitudine sufficientes discere ea que ab illo dicebantur.
40.2.7 Ego autem ab homine testimonium non suscipio. Cuius igitur gratia id quod Iohannes adduxisti? Et nimirum neque id quod illius hominis testimonium erat. Qui enim misit me baptizare in aqua, ait, ille michi dixit.
40.2.8 Quare et Iohannis testimonium, dei testimonium erat. Ab illo enim discens, dixit que dixit. Sed ut non dicant, unde manifestum est quoniam a deo didicit et circa hoc uersentur, et circumeunte eos obstruit adhuc ad suspicionem eorum disputans.
40.2.9 Non enim erat conueniens hoc multos scisse, sed ut ex se dicenti interim attendebant Iohanni. Propter hoc ait: Ego ab homine testimonium non accipio.
40.2.10 Et si non debebat ab hominibus testimonium accipere et hinc firmari, cuius gratia adduxisti eius testimonium? Vt igitur non hoc dicant, audi qualiter et hanc suspicionem inductione correxit. Dicens enim quoniam ab homine testimonium non suscipio, induxit: Sed hec dico ut saluemini.
40.2.11 Quod autem dicit tale est: Ego quidem non indigebam huius testimonio deus ens humano. Quia uero magis ei attenditis et omnibus digniorem fide putatis, et illi ut prophete occurristis.
40.2.12 Etenim ciuitas ad Iordanem effusa est, michi autem neque mirificanti credidistis. Propter hoc uos recolo testimonii illius: Ille erat lucerna ardens, ait, et lucens, uos autem uoluistis ad horam exultare in lumine eius.
40.2.13 Vt enim non dicant, Quid igitur si ille dixit. Nos autem non suscepimus? Ostendit quoniam et acceptarunt ea que dicta sunt. Etenim neque contingentes miserunt, sed sacerdotes et Phariseos et hiis que dicebantur contradicere non habebant tunc.
40.2.14 Hoc autem id est ad horam, facilitate ostendentis est, et quoniam cito ab eo resiliuerunt. Ego autem habeo testimonium maius Iohanne.
40.2.15 Nam siquidem uelletis secundum consequenciam rerum suscipere fidem, ab operibus utique uos magis inducerem. Quia uero non uultis, ad Iohannem uos duco, non ut illius indigens testimonio, sed quia propter hoc omnia facio ut uos saluemini.
40.2.16 Nam habeo quidem testimonium maius Iohanne id quod ab operibus. Sed non hoc intueor solum ut dignus fide facile susceptibilis uobis fiam, sed ut a uobis cognitis et a uobis in admiratione ductis.
40.2.17 Ita tangens eos in dicendo quoniam ad horam uoluistis exultare in lumine eius, et adhuc temporaneum et incertum illud ostendens studium.
40.2.18 In uocando eum lucernam ostendit quoniam non ex se habebat lumen, sed a spiritus gratia. Id autem quod est ad distinctionem eius hoc non adhuc posuit quoniam ipse est sol iusticie.
40.2.19 Sed interim enigmatice ostendens solum, inuehit uehementer in eos, et ostendit quoniam ab eadem sententia a qua illum contempserunt, in Christo credere potuerunt.
40.2.20 Etenim eum qui in admirationem ducebatur apud eos, ad horam admirati sunt solum, ut si hoc non fecissent cito eos ad Ihesum manuduxisset. Ostendens igitur eos undique indignos esse uenia, induxit dicens: Ego autem habeo testimonium maius Iohanne.
40.2.21 Quod autem? Hoc. Quod ab operibus. Opera enim, ait, que dedit michi pater ut perficiam ea ipsa opera de me testantur, quoniam pater me misit.
40.2.22 Hic paralitici directi meminit et aliorum plurium. Quia enim uerba diceret fortassis quis utique eorum gloriationem esse et amicicie Iohannis gratiam.
40.2.23 Et nimirum neque hoc licebat eis dicere de Iohanne uiro cum certitudine philosophari sciente, et ita apud eos in admiratione ducto uel habito. Res autem non adhuc neque ualde apud insanientes hanc poterant suspicionem habere, propterea secundum hoc induxit testimonium, dicens:
40.2.24 Opera que dedit michi pater ut perficiam ea, ipsa opera que ego facio testantur de me quoniam misit me pater. Hic et ad accusationem sabbati solutionis instat. Quia enim dicebant illi.
40.2.25 Qualiter potest esse a deo qui sabbatum non seruat? Propterea dixit ipse opera que dedit michi pater. Et nimirum auctoritate faciebat. Sed ostendens cum multa superhabundancia quoniam nichil contrarium patri agit, propterea et quod multo minus posuit.
40.3.1 Et propter quid ait, Non dixit quoniam opera que dedit michi pater testantur quoniam par sum patris?
40.3.2 Quoniam utraque erat et ab operibus discere, et quoniam nichil contrarium facit et quoniam par est ei qui genuit. Quod et procedens construit, dicens: Si michi non creditis, operibus credite ut sciatis et credatis quoniam ego in patre, et pater in me est.
40.3.3 Vtraque igitur ei testabantur et quoniam par erat patris et quoniam nichil contrarium agebat illi. Cuius igitur gratia non ita dixit, sed quod maius erat dimittens hoc posuit, quoniam quo studebat, hoc primum erat.
40.3.4 Et si enim multociens credi quoniam a deo uenit, isto id est credi quoniam deus est, par est ei. Nam illud quidem et prophete dixerunt, hoc uero non adhuc.
40.3.5 Tamen ipse pro minori multum ponit stadium, noscens quoniam hoc suspecto et illud fiet de reliquo facile susceptibile et maioris nichil recolens testimonii, quod minus eo ratione dignatur ut per hoc et illud suscipiant.
40.3.6 Hoc construens rursus inducit: Qui misit me pater ipse testatus est de me. Et ubi testatus est de eo? In Iordane, hic est, dicens, filius meus dilectus; ipsum audite. Sed et hoc constructione indigebat.
40.3.7 Igitur quod quidem Iohannis manifestum erat. Ipsi enim miserant et negare non habebant. Sed et quod ex signis similiter. Sciebat enim fiencia et ab eo qui curatus erat audierant et crediderunt, unde et interpellabant.
40.3.8 Relinquebatur utique de cetero de patris testimonio demonstrare. Deinde debens id construere, induxit: Neque uocem eius audistis umquam. Et qualiter Moyses dicit: Deus loquebatur, Moyses autem respondebat.
40.3.9 Qualiter autem Dauid ait linguam quam non nouit audiuit? Et rursus Moyses: Si est gens talis que audiuit uocem dei. Neque speciem eius uidistis. Et nimirum et uidisse eum dicuntur et Ysaias et Iheremias et Ezequiel et alii plures.
40.3.10 Quid igitur est quod ait Christus nunc? In philosophicum eos inducit dogma, paulatim ostendens quoniam neque uox circa deum, neque species, sed superior et figuris est et loquelis talibus.
40.3.11 Sicut enim dicens quoniam neque uocem eius audistis, propter hoc non dicit quoniam uocem quidem emittit, non uero audibilem, ita dicens: Neque speciem eius uidistis, non hoc dicit quoniam speciem quidem habet, non autem considerabilem.
40.3.12 Sed quoniam nichil horum circa deum. Vt igitur non dicant quoniam vane gloriaris, Moysi loqutus est deus soli.
40.3.13 Hoc denique et dicebant: Nos scimus quoniam Moysi locutus est deus. Hunc autem nescimus unde est. Propter hoc dixit ostendens quoniam neque uox circa deum, neque species.
40.3.14 Et quid dico hec ait? Non solum neque uocem eius audistis neque speciem uidistis, sed neque in quo maxime omnes estis certificati quoniam precepta eius suscepistis et detinetis.
40.3.15 Neque hoc uobis possibile est dicere, ideo ostendens induxit: Neque sermonem eius habetis manentem in uobis, hoc est constitutiones, precepta, legem, prophetas.
40.3.16 Et si enim deus ea constituit, sed tamen apud uos non sunt, quia non creditis michi.
40.3.17 Si enim sursum et deorsum docent scripture ut michi credatis uos, uos autem non creditis, manifestum est quoniam et seruio eius destitis a uobis.
40.3.18 Propter hoc rursus induxit quoniam quem misit ille hinc uos non creditis. Deinde ut non dicant, Qualiter si uocem eius non audiuimus, nos tibi testatus est?
40.3.19 Dicit: Scrutamini scripturas. Ille enim sunt que testantur de me, ostendens quoniam per has pater testatus est.
40.3.20 Etenim et in Iordane testatus est et in monte, sed non fert in medium uocem illam.
40.3.21 Fortassis enim utique et decreditus esset hinc. Nam hanc quidem, neque audierunt qui in monte, illam uero andierunt quidem, non autem attenderunt.
40.3.22 Propterea mittit eos ad scripturas ostendens quoniam et patris testimonium illic est. Prius nimirum uetera destruens in quibus gloriabantur aut ut uidentes deum aut uocem eius audientes.
40.3.23 Quia enim decens erat eius uoci decredere et ea que in Syneo monte ymaginari, corrigens eam que circa illa suspicionem primum, et ostendens condescensionem existencia que facta sunt tunc, eos ad testimonium misit scripturarum.
Morale xl. Quoniam perfectus est in uirtute qui mandat omnia propter deum facit.
40.4.1 Et nos igitur quando aduersus hereticos pugnamus et armamur, hinc roboremur.
40.4.2 Omnis enim scriptura diuinitus inspirata est, ait, et utilis ad doctrinam, ad correctionem, ad redargutionem, ad castigationem que est in iusticia ut completus sit dei homo ad omne opus bonum expletus.
40.4.3 Non ut hec quidem habeat illa uero non habeat. Qui enim talis non est completus. Que enim utilitas dic michi cum oret quidem intense, non misereatur autem habunde?
40.4.4 Aut cum misereatur quidem habunde, auarus autem et uiolentus existens, ad ostentationem uero sit hominum et largitionem eorum qui uident, aut cum misereatur quidem cum omni certitudine, et in id quod deo uidetur, eleuetur autem hoc ipso et magna sapiat?
40.4.5 Aut cum humilis quidem fuerit et ieiuniis attendens, auarus autem et negociator et terre affixus et matrem malorum inducens anime?
40.4.6 Radicem enim omnium malorum dixit Paulus auariciam. Horreamus igitur hanc rem, fugiamus hoc peccatum. Hec orbem terrarum instabilem fecit, hec omnia confundit, hec a beata seruitute nos abducit Christi.
40.4.7 Non est enim, ait, deo seruire et manmone. Contrarium enim iniungit Christo. Nam hic quidem dicit: Da indigentibus. Illa uero, rape que indigentium.
40.4.8 Christus dicit: Et insidiantibus et iniuriam facientibus ignosce. Hec econuerso: Construe plagas aduersus eos qui nullam iniuriam intulerunt.
40.4.9 Christus dicit: Misericors sis et mitis. Hec contrario: Crudelis et immitis esto, et nil esse extima inopum lacrimas, ut secundum diem illam austerum nobis construat iudicem.
40.4.10 Tunc enim nobis omnia ante oculos stabunt que egimus. Et qui iniuriam sunt passi, et qui denudati a nobis omnem excusationem nobis exducentes.
40.4.11 Si enim Lazarus iniuriam quidem passus nullam a diuite, non potiens uero his que illius amarus stabat, tunc incusator quia et nulla permittebat eum potiri uenia.
40.4.12 Quam excusationem impetrabunt dic michi qui non miserentes de suis aliena accipiunt et orphanorum euertunt domos?
40.4.13 Sed qui non nutrierunt esurientem Christum tantum super caput suum attraxerunt ignem, qui ea que in nullo competebant eis rapiunt, et infinita complicant certamina, et que omnium iniuste circuminduunt, qua pocientur mitigatione?
40.4.14 Abiciamus igitur hunc amorem. Abieciemus autem si excogitauerimus eos qui ante nos iniusticiam fecerunt eos qui auariciam exercuerunt et abierunt. Nonne pecuniis quidem eorum et laboribus pociuntur alii? Ipsi uero in supplicio et tormento et intolerabilibus sunt malis.
40.4.15 Qualiter igitur non ultime hoc insanie incidi et affligi, ut et uiuentes protendamur, et abeuntes importabilia sustineamus supplicia et tormenta, cum sit et hic uoluptati?
40.4.16 Nichil enim ita delectationem operatur ut elemosina ex consciencia munda et abeuntes illuc ab omnibus eripi malis et infinitis potiri bonis.
40.4.17 Sicut enim malicia et ante iehennam eos qui hic ea participant cruciare assueuit, ita uirtus et ante regnum eos qui hic eam operantur, preparat uoluptati cum spe optima et delectatione perpetua uiuere faciens.
40.4.18 Vt igitur hac pociamur et hic et secundum futuram uitam adhereamus bonis operibus. Ita enim futuris fruemur coronis.
40.4.19 Quas fiat omnes nos promereri, gratia et clemencia domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum, amen.