40.3.11 Sicut enim dicens quoniam neque uocem eius audistis, propter hoc non dicit quoniam uocem quidem emittit, non uero audibilem, ita dicens: Neque speciem eius uidistis, non hoc dicit quoniam speciem quidem habet, non autem considerabilem.
40.3.11 Nam sicut dicendo neque uocem eius audistis, non uocem quidem proferre inquit, sed non audiri. Ita neque speciem eius uidistis non formam habere, et non uideri.
40.3.11 Nam sicut dicendo, Neque vocem eius audistis: Non vocem quidem proferre inquit, sed non audiri: ita neque speciem eius vidistis, Non formam habere et non videri,
40.3.11 Nam ut dicendo, Neque vocem ejus audistis, non significat, illum vocem emittere, nec audiri; sic cum dicit, Neque speciem ejus vidistis; non dicit ipsum speciem habere, nec tamen videri.