Omelia XL (xxxix)
40.1.1 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. Alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium eius, et cetera.
40.1.2 Qui metalla fodere aggreditur, artis ignarus auri venas non inuenit, sed omnia miscet et confundit, et laborem subit incassum:
40.1.3 ita qui diuinarum scripturarum ordinem non intelligunt, qui earum proprietates, qui leges non disquirunt, sed omnia ad verborum sonum accipiunt, aurum terrae confundentes, nunquam reconditum in his thesaurum assequuntur.
40.1.4 Hoc mihi nunc in mentem venit, quoniam propositus nobis locus est multi auri plenus: quod tamen non omnibus in promptu est, sed arcana quadam obscuritate obrutum:
40.1.5 quamobrem effodiendo, et diligenter purgando, ad verum sensum perueniendum est. Quis enim non statim perturbaretur, audiens Christum dicentem: Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum?
40.1.6 Nam multis in locis de seipso testimonium perhibentem videmus, siquidem Samaritanae dixit, ego sum Christus. Et caeco: Qui loquitur tecum, ipse est. Et Iudaeis: Quo modo vos dicitis, quia blasphemas, quia dixi filius dei sum?
40.1.7 Et alibi saepenumero. Si ergo haec omnia mendacia sunt, quae nobis salutis spes futura est? vnde verum inueniemus, quando ipsa veritas dicit: Testimonium meum non est verum?
40.1.8 Hoc autem non modo contrarium videtur, sed et aliud non minus. Nam et alibi, Si ego testimonium, inquit, perhibeo de me, testimonium meum1603: meum non verum est.
40.1.9 Vtrum horum vt verum recipiam, vtrum vt falsum reiiciam? Si verba ipsa simpliciter accipiantur, neque personam, neque causam perscrutabimur.
40.1.10 Si enim testimonium eius non est verum, neque hoc verum: vtrunque ergo falsum. Quid sibi vult hic sermo?
40.1.11 Diligenter inuigilandum, vel potius diuina gratia opus est, ne nudis verbis insistamus. Ita haeretici in errorem incidunt, neque sententiam, neque audientis habitum inquirentes.
40.1.12 Nisi enim tempora, locos, auditorem, et alia huiusmodi consideremus, multa sequentur absurda.
40.1.13 Quae nam ergo sententia? Dicturi erant Iudaei: Si tu testimonium perhibes de teipso, testimonium tuum non est verum:
40.1.14 idcirco praeoccupauit Iesus, quasi dicat: fortasse dicetis vos mihi non credituros, nemo enim qui repente de seipso testimonium perhibet, habet apud homines authoritatem.
40.1.15 Illa autem particula, Non est verum: non est temere legenda, sed ad illorum opinionem referenda: hoc est, vobis non est verum.
40.1.16 Non enim ex authoritate sua, sed pro auditorum suspicione loquitur, quam arguit, eorum adducens obiectionem.
40.1.17 Verum cum dicit, Si ego de meipso testimonium perhibeo, verum est testimonium meum. qui sit, et qualis existimari debeat, ostendit, et quod de se loquens tanquam deus fide dignus haberi debet.
40.1.18 Cum enim mortuorum resurrectionem, et iudicium annunciasset: et quod qui credit in ipsum, non iudicatur, sed venit ad vitam: quod sedebit ab omnibus rationem exacturus:
40.1.19 quod aequalem habeat patri potestatem, atque virtutem: haec omnia confirmaturus, necessario eorum primum obiectionem posuit.
40.1.20 Dixi inquit, Sicut pater suscitat mortuos, et viuificat: sic et filius quos vult, viuificat. Dixi, Neque pater iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit filio.
40.1.21 Dixi honorandum filium sicut patrem: et qui non honorificat filium, non honorificat patrem. dixi, Qui verbum meum audit, et credit ei qui misit me, non veniet in iudicium, sed transiit de morte in vitam.
40.1.22 quod vox mea mortuos suscitabit, quosdam quidem nunc, quosdam vero postea. Dixi quod peccatorum rationem exigam ab omnibus, et quod iuste, et pro vniuscuiusque1603: vnuscuiusque meritis iudico1603: indicio.
40.1.23 Cum igitur haec omnia quidem magna asseruisset, neque Iudaei credidissent, obscuriora prius adducit,
40.1.24 mox rem confirmaturus, quasi ita dicit1603: dicat: Dicetis fortasse me de meipso testimonium perhibere, neque fidem mihi adhibendam.
40.1.25 quibus verbis eorum ponens obiectionem, soluit, ostenditque eorum mentis abscondita non ignorare. Ita primum virtutem suam indicat,
40.1.26 inde probationes affert perquam manifestas: triplex testimonium ad verborum suorum probationem adducens, opera sua, patrem testem, Ioannis praeconium, et primum imbecillius ponit, testimonium scilicet Ioannis.
40.1.27 Cum enim dixisset, Alius est qui testimonium perhibet de me: et scio quod verum est testimonium eius, subdidit, Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit veritati.
40.1.28 Quod si non est verum testimonium eius, quo modo dicit: Scio quod verum est testimonium Ioannis, et testimonium perhibuit veritati?
40.1.29 Ecce manifeste constat, cum dixit, testimonium meum non est verum, secundum illorum opinionem locutum.
40.2.1 Quid si ille ad gratiam testatus est?1603: est,
40.2.2 Ne hoc dicerent, non inquit, Ioannes testimonium perhibuit de me: sed prius vos misistis ad Ioannem. Non misissetis, nisi dignum arbitraremini, cui fides esset adhibenda.
40.2.3 Et quod maius est, non miserunt interrogatum de Christo Ioannem, sed de seipso. Cuius igitur in propriis rebus testimonium fide dignum putabant, longe magis in alienis.
40.2.4 Solent enim homines, vt ita dicam, non perinde credere iis qui de se loquuntur, atque iis qui de aliis testantur. Ioannes autem tantae apud Iudaeos erat opinionis, vt de se alterius non indigeret testimonio.
40.2.5 Non enim qui missi sunt dixerunt, quid dicis de Christo? sed, tu quis es? Quid dicis de teipso? adeo ipsum admirabantur. Hoc totum significauit Iesus his verbis, Vos misistis ad Ioannem:
40.2.6 propterea euangelista non missos tantum dixit, sed missorum personas diligentius exponit: non ex infima plebe viros, non abiectos et viles, non qui corrumpi et decipi possent: sed sacerdotes et pharisaeos, qui sane eius verba intelligerent.
40.2.7 Ego autem non ab homine testimonium accipio. Qua ergo gratia Ioannis adducis testimonium? Non erat hominis Ioannis testimonium. Qui misit me, inquit, baptizare in aqua, ille mihi dixit.
40.2.8 Erat itaque dei, non Ioannis testimonium. Nam ab eo id didicerat. sed ne dicerent, vnde a deo didicit? et reprehenderent, maiorem in modum ad eorum suspicionem respiciens, imponit silentium.
40.2.9 Neque enim credibile erat, multos scire id Ioannem a deo accepisse, sed tanquam ipse ex se diceret, fidem ei adhibebant: ideo inquit, Ego non ab homine testimonium accipio.
40.2.10 Sed ne dicerent, Si non accipis ab homine testimonium, cur adducis? Vide quo pacto obiectioni occurrit. Sed hoc dico, vt vos salui sitis.
40.2.11 Hoc est, ego hominis non indigeo testimonio cum deus sim: verum cum Ioannes tantae apud vos authoritatis sit, cum tanquam prophetam admiremini,
40.2.12 (etenim ciuitas omnis ad Iordanem ipsum auditum effundebatur:) mihi autem et miracula facienti non creditis, idcirco eius vobis testimonium in memoriam reduco. Ille erat lucerna ardens et lucens, vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius.
40.2.13 Ne dicerent, Quid ad nos, si ille testimonium perhibuit? id nos non recepimus, recepisse ostendit. Neque enim contemnendos miserunt nuncios, et voluerunt exultare: adeo illum admirabantur, neque poterant tunc contradicere.
40.2.14 Illud autem verbum, Ad horam, facilem eorum mutationem, et fluxum, et infirmum studium indicat. Ego autem habeo testimonium maius Ioanne.
40.2.15 Nam si velletis rem ipsam, et opera considerare, ipsa longe magis vos adducerent ad credendum: at quoniam non vultis, ad Ioannem vos relego: non quod ego indigeam, sed quoniam omnia facio, vt vos alliciam, vos saluos faciam.
40.2.16 Habemus enim operum testimonium Ioanne maius, tamen quod vobis proprius est et familiarius, quod vos magis admiramini, vtor.
40.2.17 Deinde cum illos notasset, dixissetque ad horam exultare voluisse in ipsius luce, illorum temporarium et inconstans studium demonstrans,
40.2.18 lucernam ipsum Ioannem appellauit, vt ex se lucem non haberet, sed a spiritus gratia demonstraret, quod ad sui differentiam posuit: sed non ita manifeste dixit, quod esset sol iusticiae:
40.2.19 sed tantum eos acrius tetigit, quod quemadmodum illum contempserunt, se quoque contemnerent.
40.2.20 Etenim quem tanti faciebant, ad horam admirati sunt: quod nisi fecissent, quamprimum Christo illius persuasione credidissent. Vt igitur eos omni venia indignos ostendat, addidit: Ego habeo testimonium maius Ioanne.
40.2.21 Quale? operum. Opera enim, inquit, quae dedit mihi pater vt perficiam ea, ipsa opera quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia pater me misit.
40.2.22 Hic paralytici, et filii reguli sanati, et aliorum plurium1603: plurimum meminit. Nam diceret fortasse quispiam, magnifica Ioannis verba de Iesu ad gratiam dicta:
40.2.23 quanuis neque huiusmodi de Ioanne viro optimo, et tantae apud Iudaeos admirationis, suspicio oriri posset. Verum opera etiam insanis persuaderent, ideo eorum adduxit testimonium,
40.2.24 [abest]
40.2.25 et respondet obiectioni, quod non esset a deo, qui sabbatum non custodit. Hac gratia, inquit: Opera quae dedit mihi pater. atqui suapte authoritate ea operabatur, sed ad maius indicium, quod nihil contra patris voluntatem faceret, humilius locutus est.
40.3.1 Sed quam ob rem non dixit, Opera quae dedit mihi pater, testantur me aequalem patri?
40.3.2 Vtrunque enim ex operibus ostendisset, et se aequalem patri, quod alio in loco his verbis confirmauit: Si mihi non creditis, operibus credite, vt cognoscatis, quod ego in patre, et pater in me est.
40.3.3 Vtrunque, inquam, ostendisset, et se aequalem patri, et minime illi contrarium. Quamobrem ergo non ita dixit, sed potiori parte relicta, minorem posuit? quoniam id nimium a principio visum esset.
40.3.4 Nam si longe minus est credi a deo venisse, quam deo aequalem esse: alterum enim etiam prophetarum erat, alterum minime:
40.3.5 pro minori tamen magnam adhibet diligentiam, intelligens quod si hoc auditores reciperent, reciperent etiam alterum: et maius memorans testimonium, quod minus est posuit, vt et id reciperetur.
40.3.6 Et qui misit me pater, inquit, ipse testimonium perhibuit de me. Et quonam pacto? Hic est filius meus dilectus (in Iordane) ipsum audite. sed hoc probatione indigebat:
40.3.7 Ioannis vero testimonium manifestum erat. Ipsi enim ad eum miserant, nec inficiari poterant, et signa similiter viderant, et ipsum sanatum audierant, et crediderant, et propterea eum accusabant.
40.3.8 Relinquebatur ergo, vt patris testimonium demonstraret, quod confirmaturus, inquit: Nec vocem eius vnquam audistis. Et quo modo Moses dicit, Deus locutus est, Moses autem respondit?
40.3.9 Quo modo Dauid, linguam (inquit) quam non nouerat audiuit? Iterum Moses: Si est gens talis, quae audiuit vocem dei. Neque speciem eius vidistis. Atqui et vidisse eam Esaias, Hieremias, Ezechiel, et alii complures dicuntur.
40.3.10 Quid ergo inquit Christus? In philosophicam paulatim introducit disciplinam, ostendens deum neque vocem habere, neque speciem, sed esse omni figura, omni voce superiorem.
40.3.11 Nam sicut dicendo, Neque vocem eius audistis: Non vocem quidem proferre inquit, sed non audiri: ita neque speciem eius vidistis, Non formam habere et non videri,
40.3.12 verum neutrum id habere intelligit. Etenim ne se iactatorem appellarent, et tantum ad Mosem deum locutum dicerent,
40.3.13 vt et dixerunt: Nos scimus, quia Mosi locutus est deus: hunc autem nescimus vnde est, inquit, neque vocem deum habere, neque speciem.
40.3.14 Et quid hoc dico? Non modo neque audistis deum, neque vidistis, sed quod maxime gloriamini, quae accepistis a deo praecepta,
40.3.15 ea vos habere non potestis gloriari. ait ergo: Et verbum eius non habetis in vobis manens. Hoc est, institutiones, praecepta, legem, prophetas:
40.3.16 nam licet ea deus instituerit, non tamen apud vos sunt, quoniam mihi non creditis.
40.3.17 Nam si vbique scripturae mihi necessario credendum testantur, vos autem mihi non creditis, eius vocem a vobis longe abesse perspicuum est.
40.3.18 Ideo subdidit, Quia quem misit ille, huic vos non creditis. Deinde ne dicerent, et quo pacto si vocem eius non audiuimus, tibi testimonium perhibuit?
40.3.19 his verbis occurrit: Scrutamini scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere. Illae sunt quae testimonium perhibent de me. Scripturarum testimonium adducit,
40.3.20 atqui et apud Iordanem, et in monte perhibuit deus testimonium: non tamen hoc adducit,
40.3.21 non enim fortasse credidissent. Vocem nanque ex monte non audierant, apud Iordanem vero, audiuerant quidem, non tamen attenderant:
40.3.22 idcirco relegat eos ad scripturas, vbi sit patris testimonium, prius tamen antiqua tollit, in quibus gloriabantur, tanquam deum viderint, et audierint.
40.3.23 Cum enim consentaneum esset Iudaeos, quae in monte facta sunt non credituros, eorum primo suspicionem reprehendit, et consentire scripturis demonstrat, ad quarum eos testimonium relegat:
40.4.1 hoc nos exemplo aduersus haereticos, hinc arma sumamus.
40.4.2 Omnis enim scriptura diuinitus inspirata, vtilis est ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iusticia, vt perfectus sit homo dei ad omne opus bonum instructus:
40.4.3 non aliis abundet, aliis careat, hic enim non est perfectus. Quae vtilitas, dic quaeso, cum quispiam intente orationibus vacat, non autem affatim calamitosis miseretur:
40.4.4 vel si miseretur, cupidus tamen est, et violentus: vel si his abstineat, ad ostentationem abstinet: vel si optimo animo miseretur, inde postmodum in superbiam effertur:
40.4.5 vel si humilis sit, et ieiuniis se macerat, auariciae studiis et terrae incumbit, atque omnium malorum matrem in animum suum inducit?
40.4.6 Radix enim et mater omnium malorum auaricia est. hanc formidemus, hanc fugiamus: hoc peccatum orbem terrarum perdidit, hoc omnia confudit, hoc a foelicissimo Christi seruitio nos abducit.
40.4.7 Non enim potestis, inquit, seruire deo et mammonae, qui contraria Christo praecipit1603: praecepit. Siquidem Christus dicit, Da indigentibus: mammona, rape ab indigentibus.
40.4.8 Christus, Insidiantibus et iniuriam facientibus ignoscas: mammona, qui tibi nullam iniuriam intulerunt persequaris.
40.4.9 Ille, pius esto et mansuetus: hic, crudelis et immanis: nihil te moueant lachrymae pauperum, vt in illa die seuerum nobis iudicem non conciliemus:
40.4.10 tunc enim omnia opera nostra in omnium conspectum proferentur: et illi quos iniuria affecimus, quos spoliauimus, omnem nobis auferent excusationem.
40.4.11 Nam si Lazarus diuitem, non quod vllam ab eo iniuriam acceperit, sed quod non inuenerit misericordiam, tam acerrime accusauit, vt nullam consecutus sit veniam:
40.4.12 quamnam hi consequentur, qui non modo nulla in calamitosos misericordia vsi sint, sed vim inferunt, et pupillorum diripiunt facultates?
40.4.13 Si qui Christum esurientem non pascunt, tantum eos manet supplicium: quid de his aestimandum est, qui rapiunt aliena, qui multis vim inferunt, qui omnia operantur iniuste?
40.4.14 Hanc nos cupiditatem caueamus dilectissimi. cauebimus autem si iniustos homines, et iniuste locupletatos, qui iam obierunt considerabimus: quorum pecuniis et laboribus alii fruuntur, ipsi vero igni et suppliciis cruciantur intolerabilibus.
40.4.15 Et quae nam dementia in hac vita anxie semper, et in summis laboribus viuere, vt mortui poenis immortalibus torqueamur? Licet nobis et in hac vita in deliciis, et in1603: om. voluptatibus viuere,
40.4.16 quas nihil adeo parit, quam eleemosynae conscientia: et cum hinc migrabimus, viciorum sordibus vacuos, bona assequi sempiterna.
40.4.17 Nam sicut malicia et viuentes et mortuos affligit, et torquet: ita virtus ante coelestis regni participationem sectatores suos et spe bona, et incredibili fouet voluptate:
40.4.18 quam vt et in hoc, et futuro seculo consequamur, bonis operibus muniamur: sic futuram nobis coronam comparabimus,
40.4.19 gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri et spiritui sancto, gloria in secula seculorum, Amen.