PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

40.2.12 Etenim ciuitas ad Iordanem effusa est, michi autem neque mirificanti credidistis. Propter hoc uos recolo testimonii illius: Ille erat lucerna ardens, ait, et lucens, uos autem uoluistis ad horam exultare in lumine eius.
CLOSE
Griffolini

40.2.12 (Etenim ciuitas omnis ad Iordanem ipsum auditum effundebatur.) mihi autem et miracula facienti non creditis, iccirco eius uobis testimonium in memoriam reduco. Ille erat lucerna ardens et lucens, uos autem uoluistis exultare ad horam in luce eius,
CLOSE
Griffolini-Montanus

40.2.12 (etenim ciuitas omnis ad Iordanem ipsum auditum effundebatur:) mihi autem et miracula facienti non creditis, idcirco eius vobis testimonium in memoriam reduco. Ille erat lucerna ardens et lucens, vos autem voluistis exultare ad horam in luce eius.
CLOSE
Montfaucon

40.2.12 Civitas enim ad Jordanem effundebatur. Mihi vero ne quidem miracula patranti credidistis: ideo hoc vobis testimonium commemoro. Ille erat lucerna ardens et lucens, vos autem voluistis exsultare ad horam in luce ejus.