Commentarius
[Homilia XL]
40.1.1 Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum non est verum. Alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium ejus.
40.1.2 Si quis metallicam terram fodere aggrediatur, cum sit artis imperitus, aurum non efficiet, omnia temere miscebit, eritque labor ejus inutilis, imo noxius;
40.1.3 ita qui divinarum Scripturarum consequentiam non norunt, neque proprietates et leges ejus explorant, sed simpliciter et uno modo omnia percurrunt, aurum cum terra miscentes, nunquam repositum in illa thesaurum invenient.
40.1.4 Haec porro nunc dixi, quia is qui jam proponitur locus, multum quidem aurum habet, non quidem conspicuum, sed obscuritate multa obvolutum.
40.1.5 Quamobrem oportet fodiendo et expurgando ad verum sensum pertingere. Quis enim non statim turbetur audiens Christum dicentem, Si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum non est.1862: est?
40.1.6 Nam saepe videmus illum de seipso testimonium perhibere; Samaritanae quippe dicebat, Ego sum qui loquor tecum; et caeco similiter, Qui loquitur tecum, ille est; et Judaeos increpans, Vos dicitis, Tu blasphemas, quia dixi, Filius Dei sum.
40.1.7 Et alibi saepe similiter. Si ergo haec omnia mendacia essent, quae nobis esset spes salutis? Unde ergo veritatem reperiemus, cum ipsa veritas dicat, testimonium meum verum non est?
40.1.8 Neque hoc tantum contrarium videtur, sed aliud quoque non minus; nam in sequentibus ait: Et si ego testimonium perhibeo de meipso, testimonium meum verum non1862: om. est.
40.1.9 Utrum ergo horum accipiam? utrum falsum putabo? Nam si haec ita acceperimus nulla facta personae, nulla causae et caeterorum similium perquisitione, utraque falsa erunt.
40.1.10 Si enim testimonium ejus verum non est, neque hoc ipsum verum est, neque posterius, neque prius. Quid ergo sibi vult?
40.1.11 Multa nobis opus est vigilantia, imo potius Dei gratia, ne nudis verbis insistamus. Ita enim haeretici errant, dum neque scopum dicentis, neque audientium affectum explorant.
40.1.12 Nisi ergo haec adjiciamus: imo alia quoque, ut tempora, loca, auditorum animum, multa consequentur absurda.
40.1.13 Quid sibi vult ergo id quod jam dictum est? Dicturi erant Judaei: Si tu testimonium perhibes de teipso, testimonium tuum non est verum.
40.1.14 Ideo haec praeoccupat ac si diceret: Dicetis utique mihi, Tibi non credimus: Nemo enim qui statim de se testimonium perhibeat, apud homines credetur.
40.1.15 Illud ergo, non est verum, non temere legendum, sed subintelligendum est secundum illorum opinionem, ac si diceret, Vobis non est verum.
40.1.16 Non ergo contra dignitatem suam, sed contra illorum opinionem sic loquitur. Ac cum dicit, testimonium meum verum non est, illorum sententiam coarguit, necnon objectionem quam ipsi oblaturi erant.
40.1.17 Cum vero dicit, Et si ego testimonium perhibeo de meipso, verum est testimonium meum, ipsam rei naturam ostendit, quod scilicet ipsum, utpote Deum, fide dignum credi oporteret, etiam cum de seipso loqueretur.
40.1.18 Quia enim dixerat resurrectionem mortuorum et judicium, et quod qui credit in ipsum non judicatur, sed ad vitam venit, et quod sedens omnium rationes expetiturus,
40.1.19 et quod eamdem habeat, quam Pater, potestatem et virtutem; cum haec omnia confirmaturus esset, alio modo hanc objectionem necessario primam ponit.
40.1.20 Dixi, inquit, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult vivificatNeque Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. Dixi, Neque Pater judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio.
40.1.21 Dixi honorandum esse Filium sicut Patrem; dixi, Qui non honorificat Filium, neque Patrem honorificat; dixi, Qui audit verba mea et credit ea, non videbit mortem, sed translatus est a morte ad vitam;
40.1.22 dixi vocem meam mortuos suscitaturam esse, et nunc et postea; dixi, me rationem omnium peccatorum repetituram1862: repetiturum esse; dixi, me esse juste judicaturum, ac mercedem bene operantibus daturum.
40.1.23 Quia ergo illa omnia prolata fuerant, et magna quidem erant, necdum tamen data fuerat horum clara demonstratio, sed obscura plane;
40.1.24 primo quod objiciebatur ponit, ad dictorum veram rationem venturus; ac si ita loqueretur, etsi non iisdem verbis. Sed fortasse dicetis: haec omnia tu dicis, nec es fide dignus testis, qui tibi ipsi testimonium perhibeas.
40.1.25 Hac itaque ratione primo solvens illorum contentionem, quod ea quae dicturi erant proferret, ostenderetque se arcana cordis eorum nosse, et hanc primam virtutis suae demonstrationem exhibens,
40.1.26 demum post objectionem prolatam, alias adfert demonstrationes claras et inexpugnabiles; tres adducens testes, opera sua, Patris testimonium, et Joannis praedicationem. Primumque testimonium ponit, id quod minus erat, nempe Joannis.
40.1.27 Cum enim dixisset, alius est qui testimonium perhibet de me, et scio quia verum est testimonium ejus; subdidit: Vos misistis ad Joannem, et testimonium perhibuit veritati.
40.1.28 Atqui si non est verum testimonium tuum, quomodo dicis, verum est testimonium Joannis; et, testimonium perhibuit veritati?
40.1.29 Viden’ quam clarum vel inde sit illud, testimonium meum non est verum, adversus eorum suspicionem dictum fuisse?
40.2.1 Quid si ille, inquies, testimonium ad gratiam perhibuit? Ne hoc dicerent, vide quomodo hanc amovit suspicionem.
40.2.2 Non enim dixit, Joannes testimonium perhibuit de me; sed prius, Vos misistis ad Joannem, non misissetis autem, nisi fide dignum existimassetis.
40.2.3 Quodque majus est, non miserunt interrogatum illum de Christo; sed1862: sed de seipso; quem fide dignum putabant de seipso testimonium ferentem, multoque1862: multo magis de alio loquentem.
40.2.4 Solemus enim nos homines, non perinde credere iis qui de se loquuntur, quam iis qui de aliis. Hunc vero ita veracem putabant, ut etiam de se loquens, alterius testimonio non egeret.
40.2.5 Nam qui missi fuerant, non dixerunt, Quid dicis de Christo? sed, Tu quis es? Quid dicis de teipso? Tam mirabilem putabant hominem?1862: hominem. Hoc ergo totum subindicavit, cum dixit, Vos misistis ad Joannem.
40.2.6 Ideo Evangelista non solum dicit, eos misisse, sed de missis expresse dicit, fuisse ex Sacerdotibus et ex Pharisaeis, non e vulgo, nec qui corrumpi vel decipi possent, sed qui ejus dicta accurate perciperent.
40.2.7 Ego autem non ab homine testimonium accipio. Cur ergo Joannis testimonium accipis? Illius certe testimonium, hominis non erat. Qui misit me, inquit, baptizare in aqua, ille mihi dixit.
40.2.8 Itaque Joannis testimonium, Dei erat testimonium: ab illo enim didicerat ea quae dicebat. Sed ne dicerent, unde constat illum a Deo didicisse, et hinc adversum starent, illorum ora vehementer reprimit, et adhuc contra illorum opinionem edisserit.
40.2.9 Neque enim verisimile erat multos haec scivisse, sed Joanni attendebant, ut ex se loquenti. Ideo ait: Ego ab homine testimonium non accipio.
40.2.10 Si ab homine testimonium non accepturus, neque illo usurus eras, cur ejus testimonium adduxisti? Ne igitur haec dicerent, audi quomodo tali objectioni occurrat. Cum dixisset enim, Ab homine testimonium non accipio; subjunxit; sed haec dico, ut vos salvi sitis.
40.2.11 Hoc est: Ego hujus testimonio humano non opus habebam, cum Deus sim; sed quia illum suspicitis et omnibus fide digniorem putatis: et ad illum quidem ut ad prophetam accurrebatis.
40.2.12 Civitas enim ad Jordanem effundebatur. Mihi vero ne quidem miracula patranti credidistis: ideo hoc vobis testimonium commemoro. Ille erat lucerna ardens et lucens, vos autem voluistis exsultare ad horam in luce ejus.
40.2.13 Ne dicerent enim, Quid si ille dixit, et nos non recepimus? dicta recepisse illos ostendit. Neque enim vulgares homines miserunt, sed Sacerdotes et Pharisaeos. Sic hominem mirabantur, nec poterant dictis ejus obsistere.
40.2.14 Illud autem, ad horam, nimiam illorum facilitatem indicat, quod scilicet cito ab illo resilierint. Ego autem habeo majus testimonium Joanne.
40.2.15 Si velletis enim secundum veram rerum seriem fidem accipere, ab operibus vos magis induxissem. Quia vero non vultis, ad Joannem vos duco; non quod ejus egeam testimonio; sed quia ideo omnia facio ut vobis salutem pariam.
40.2.16 Testimonium enim majus habeo, quam Joannis ab operibus. Verum non ad id specto solum, ut a fide dignis viris apud vos commender; sed ut a vobis notis, qui apud vos mirabiles habeantur.
40.2.17 Sic postquam illos incesserat his verbis, Voluistis exsultare ad horam in luce ejus, demonstraveratque illud eorum studium temporaneum ac minime firmum fuisse;
40.2.18 cum lucernam ipsum vocavit, ostendit ipsum a semetipso lucem non habere, sed a gratia Spiritus. Necdum tamen dixit in quo differret ab ipso, quod scilicet ipse sol justitiae esset;
40.2.19 sed cum illud subindicasset tantum, in illos vehementer invehitur, ostenditque illos eodem animi proposito, quo illum contemserant, Christo credere noluisse.
40.2.20 Nam Joannem ad horam solum admirati sunt: quod nisi fecissent, cito illos ad Jesum ducturus erat. Postquam igitur illos omni ex parte indignos venia ostenderat, addidit: Ego autem habeo testimonium majus Joanne.
40.2.21 Quale? Operum. Opera enim, inquit, quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera testimonium perhibent de me, quia Pater me misit.
40.2.22 Hic paralyticum sanatum et alios multos commemorat. Verba quidem, dixisset forte quispiam eorum, illa magnifica Joannes ad gratiam dixerit;
40.2.23 licet tamen hoc dicere non possent de Joanne ita philosophiae studioso, quem admirabantur: opera autem vel apud insanos, nulli erant suspicioni obnoxia. Ideo alterum adduxit testimonium dicens:
40.2.24 Opera quae dedit mihi Pater, ut perficiam ea, ipsa opera quae ego facio testantur de me, quoniam misit me Pater. Hic accusationem de violato sabbato depellit. Quia enim dicebant illi,
40.2.25 Quomodo potest a Deo esse, qui sabbatum non custodit? Ideo dixit, Quae dedit mihi Pater, etiamsi ille auctoritate sua ageret; sed ut validius probaret se Patri nihil contrarium facere, ideo quod longe minus erat posuit.
40.3.1 Et cur, inquies, non dixit, Opera quae dedit mihi Pater, testificantur me Patri aequalem esse?
40.3.2 Certe utrumque ex operibus edisci poterat, et ipsum nihil contrarium Patri facere, et aequalem genitori esse, id quod et alibi probat cum dicit: Si mihi non creditis, operibus meis credite, ut sciatis et credatis quia ego in Patre, et Pater in me est.
40.3.3 Utrumque, inquam, testificatus esset, et se aequalem esse Patri, et se nihil facere Patri contrarium. Cur ergo non sic loquutus est; sed majore parte relicta, minorem posuit? Quia hoc primum erat, de quo erat quaestio.
40.3.4 Nam etsi longe minus est credi ipsum a Deo venisse, quam credi Deo aequalem esse; illud enim prophetae dixerant, hoc vero minime;
40.3.5 attamen ipse de minore parte magnam curam habet, gnarus si hoc admittatur, illud etiam facile admissum iri, et majore praetermissa, minorem memorat, ut per hanc et illam reciperent.
40.3.6 Hoc peracto rursum adjicit: Qui misit me Pater, ipse testimonium perhibuit de me. Et ubi testimonium perhibuit de illo? In Jordane, cum dixit: Hic est Filius meus dilectus: ipsum audite. Verum hoc apparatu quodam egebat.
40.3.7 Quod ad Joannem pertinebat, manifestum erat: ipsi namque miserant, neque id negare poterant; signa quoque clara erant: ipsi facta viderant, atque sanatum audierant et crediderant, ac propterea illum accusabant.
40.3.8 Restabat demum ut Patris testimonium afferretur, quod inducturus subdidit: Nec vocem ejus unquam audistis. Et quomodo Moyses dicit, Deus loquebatur, Moyses respondit.
40.3.9 Quomodo David linguam quam non noverat, audivit? Rursum Moyses, Si est gens talis, quae audivit vocem Dei? Neque speciem ejus vidistis. Atqui illum vidisse dicuntur Esaias, Jeremias, Ezechiel et alii plurimi.
40.3.10 Quid ergo nunc sibi vult Christus? In philosophicam illos inducit disciplinam, paulatim ostendens, in Deo nec vocem nec speciem esse; sed superiorem illum esse et sonis et figuris hujusmodi.
40.3.11 Nam ut dicendo, Neque vocem ejus audistis, non significat, illum vocem emittere, nec audiri; sic cum dicit, Neque speciem ejus vidistis; non dicit ipsum speciem habere, nec tamen videri.
40.3.12 Verum neutrum horum habere Deum intelligit. Ne1862: Nec dicerent enim, frustra te jactas, Moysi tantum loquutus est Deus;
40.3.13 dicebant enim, Nos scimus quia Moysi loquutus est Deus: hunc vero nescimus unde sit; ideo sic loquutus est, ostendens in Deo nec vocem nec speciem esse.
40.3.14 Et quid hoc dico? Non modo vocem ejus non audistis, nec speciem vidistis, sed id de quo maxime gloriamini, de quo maxime inflati estis omnes, quod mandata ejus acceperitis et habeatis;
40.3.15 ne illud quidem dicere potestis, ideo subjungit: Neque verbum ejus habetis in vobis manens; id est, mandata, praecepta, legem, prophetas.
40.3.16 Etiamsi enim Deus haec praeceperit; attamen haec apud vos non sunt, quia mihi non creditis.
40.3.17 Etsi enim passim et ubique dicant Scripturae, mihi esse credendum, vos tamen non creditis, palamque est verbum ejus a vobis abscessisse;
40.3.18 ideo addit iterum: Quia ei quem misit ille vos non creditis. Deinde ne dicerent, Quomodo si vocem ejus non audivimus, tibi testimonium perhibuit?
40.3.19 ait ille: Scrutamini Scripturas; illae enim sunt quae testimonium perhibent de me, indicans per has Deum testimonium perhibuisse.
40.3.20 Nam et in Jordane et in monte testimonium perhibuit. Sed illam vocem non fert in medium.
40.3.21 Fortassis enim non creditus fuisset. Nam aliam vocem non audierant, nempe in monte; aliam vero audierant quidem, sed non attenderant.
40.3.22 Idcirco mittit illos ad Scripturas, ostendens Patris testimonium inde esse sumendum. Sublatis prius antiquis in quibus gloriabantur, vel quasi vidissent Deum, vel quasi vocem ejus audissent.
40.3.23 Quia vero credibile erat ejus voci non credituros esse, eaque imaginaturos esse quae in monte Sina acciderunt, correcta prius ea quae suboriri poterat ea de re suspicione, et ostendens illa per demissionem quamdam facta esse, ipsos ad Scripturarum testimonium mittit.
40.4.1 Et nos quoque quando contra haereticos pugnamus et armamur, hinc nos instruamus.
40.4.2 Omnis enim Scriptura, inquit, divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad instituendum in justitia, ut perfectus sit Dei homo, ad omne opus bonum instructus.
40.4.3 Non ut alia habeat, aliis careat: nam talis homo perfectus non esset. Quae utilitas, quaeso, si assidue precetur, nec eleemosynam largiter eroget?
40.4.4 vel si largiter eroget, sed rapax et violentus sit,1862: sit? idque1862: vel si id faciat ad ostentationem et vanam gloriam? Vel si eroget quidem accurate, et ad placitum Dei; sed inde sese extollat et altum sapiat?
40.4.5 vel si humilis quidem sit et jejuniis se exerceat, avarus tamen et usurarius et terrenis addictus, matremque malorum omnium in animam suam inducat?
40.4.6 Avaritia namque radix omnium malorum est. Hanc formidemus, hoc fugiamus peccatum. Haec orbem terrarum subvertit: haec omnia miscuit: haec a beatissima Christi servitute nos abducit:
40.4.7 Non potestis, inquit, Deo servire et mammonae, qui Christo contraria praecipit. Christus quippe dicit, Da indigentibus; ille, Rape ab indigentibus;
40.4.8 Christus dicit, Insidiantibus tibi, et laedentibus te da veniam: hic contra, laqueos para adversus eos qui te nihil laeserunt.
40.4.9 Christus dicit, Benignus et mansuetus esto; hic e contrario, Crudelis esto et inhumanus, et nihil esse existimato lacrymas pauperum; ut in illa die severum nobis constituat judicem.
40.4.10 Tunc enim nobis omnia quae fecimus ante oculos versabuntur, laesique illi et nudati a nobis, omnem nobis defensionem intercludent.
40.4.11 Si enim Lazarus qui nihil laesus fuerat a divite, sed nullam ab eo opem acceperat, acerbus ejus accusator exstitit, nec permisit ut veniam ullam consequeretur;
40.4.12 quam, quaeso, defensionem habebunt, qui aliena rapiunt, nedum eleemosynam erogent, pupillorumque domos evertunt?
40.4.13 Si illi qui Christum esurientem non nutrierunt, tantum ignem in caput suum attraxerunt, qui aliena rapiunt, mille lites movent, omniumque bona sibi adscribunt, qua consolatione fruentur?
40.4.14 Hanc ergo cupiditatem ejiciamus. Ejiciemus autem si cogitemus injustos homines et avaros qui ante nos fuerunt et obierunt. Annon alii eorum pecuniis et laboribus fruuntur, ipsi supplicio, cruciatu et malis intolerabilibus plectuntur?
40.4.15 Annon extremae dementiae fuerit, in solicitudine et aerumnis versari, ut et in hac vita laboribus atteramur, et hinc migrantes intolerabilibus torqueamur suppliciis atque laboribus, cum oporteret et hic in deliciis vivere?1862: vivere
40.4.16 Nihil enim tantam voluptatem parit, quantam eleemosyna, conscientia pura; et defunctos ab omnibus erui malis, et innumera consequi bona.1862: bona?
40.4.17 Sicut enim nequitia etiam ante gehennam, eos qui illam exercent supplicio afficere solet; sic et virtus etiam ante regnum, illam exercentibus delicias parat, bona spe, perenni voluptate vitam afficiens.
40.4.18 Ut hanc itaque et hic et in futura vita consequamur, bonis incumbamus operibus. Sic enim et futuras adipiscemur coronas;
40.4.19 quas utinam consequamur omnes gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria, unaque Spiritui sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.