PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

40.2.25 Qualiter potest esse a deo qui sabbatum non seruat? Propterea dixit ipse opera que dedit michi pater. Et nimirum auctoritate faciebat. Sed ostendens cum multa superhabundancia quoniam nichil contrarium patri agit, propterea et quod multo minus posuit.
CLOSE
Griffolini

40.2.25 et respondet obiectioni, quod non esset a deo, qui sabbatum non custodit. Hac gratia, inquit, opera quae dedit mihi pater. Atqui suapte auctoritate ea operabatur. Sed ad maius inditium, quod nihil contra patris uoluntatem faceret, humilius locutus est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

40.2.25 et respondet obiectioni, quod non esset a deo, qui sabbatum non custodit. Hac gratia, inquit: Opera quae dedit mihi pater. atqui suapte authoritate ea operabatur, sed ad maius indicium, quod nihil contra patris voluntatem faceret, humilius locutus est.
CLOSE
Montfaucon

40.2.25 Quomodo potest a Deo esse, qui sabbatum non custodit? Ideo dixit, Quae dedit mihi Pater, etiamsi ille auctoritate sua ageret; sed ut validius probaret se Patri nihil contrarium facere, ideo quod longe minus erat posuit.