Homilia XL (xxxix)

40.1.1 Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est uerum. Alius est, qui testimonium perhibet de me, et scio quia uerum est testimonium eius, quod perhibet de me1530: et cetera..

40.1.2 Qui metalla fodere aggreditur artis ignarus, auri uenas non inuenit, sed confunditur, et laborem subit in cassum.

40.1.3 Ita qui diuinarum scripturarum ordinem non intelligunt, qui earum proprietates, qui leges non disquirunt, sed omnia ad uerborum sonum accipiunt, aurum terrae confundentes, nunquam reconditum in iis1530: his thesaurum assequentur1470/1486/1530: assequntur.

40.1.4 Hoc mihi in mentem uenit, quoniam propositus nobis locus est,, multi auri plenus, quod tamen non omnibus in promptu est, sed arcana quadam obscuritate obrutum.

40.1.5 Quam ob rem effodiendo et diligenter purgando ad uerum sensum perueniendum est. Quis enim non statim perturbaretur audiens Christum dicentem: Si1530: Si ego testimonium perhibeo de me ipso, testimonium meum non est uerum.1530: uerum?

40.1.6 Nam multis in locis de se ipso testimonium perhibentem uidemus. Siquidem et1470/1486/1530: om. Samaritanae1486: samaritano dixit: Ego sum Christus, et caeco: Qui loquitur tecum ipse est, et Iudaeis: Quomodo uos dicitis, quia blasphemas, quia dixi filius dei sum,1470/1486/1530: sum?

40.1.7 et alibi saepe numero. Si igitur1470/1486/1530: ergo haec omnia mendacia sunt, quae nobis salutis spes futura est? Vnde uerum inueniemus?1530: inueniemus, Quando ipsa ueritas dicit: Testimonium meum non est uerum?

40.1.8 Hoc autem non modo contrarium uidetur, sed et aliud non minus. Nam et alibi: Si ego testimonium, inquit, perhibeo de me, testimonium meum uerum est.

40.1.9 Vtrum horum ut uerum recipiam, utrum ut falsum reiiciam,1470/1486/1530: reiiciam? si uerba ipsa simpliciter accipiantur, neque personam, neque causam perscrutabimur?1470/1486/1530: perscrutabimur.

40.1.10 Si enim testimonium eius non est uerum, neque hoc uerum. Vtrunque ergo falsum. Quid sibi uult hic sermo?

40.1.11 Diligenter inuigilandum, uel potius diuina gratia opus est, ne nudis uerbis insistamus. Ita haeretici in errorem incidunt, neque sententiam, neque audientis habitum inquirentes.

40.1.12 Nisi enim tempora, locos, auditores1470/1486/1530: auditorem, et alia1470: alii huiusmodi consideremus, multa sequerentur absurda.

40.1.13 Que nam ergo sententia? Dicturi erant Iudaei: Si tu testimonium perhibes de te ipso, testimonium tuum non est uerum.

40.1.14 Iccirco praeoccupauit Iesus, quasi dicat: Fortasse dicetis1470/1486/1530: dicestis uos mihi non credituros. Nemo qui repente de se ipso testimonium perhibet, habet apud homines auctoritatem.

40.1.15 Illa autem particula non est uerum, non temere legenda est1530: om., sed ad illorum opinionem referenda, hoc est, uobis non est uerum.

40.1.16 Non enim ex auctoritate sua sed pro auditorum suspitione loquitur, quam arguit eorum adducens obiectionem.

40.1.17 Verum cum dicit: Si ego de me ipso testimonium perhibeo, uerum est testimonium meum, qui sit1470: scit et qualis existimari debeat, ostendit, etiam de se loquens.

40.1.18 Cum enim mortuorum resurrectionem et iudicium annuntiasset, et quod qui credit in ipsum, non iudicatur, sed uenit ad1486: ad ad uitam, quod sedebit ab omnibus rationem exacturus,

40.1.19 quod aequalem habet1470/1486/1530: habeat patri potestatem atque uirtutem, haec omnia confirmaturus, necessario eorum primum obiectionem posuit.

40.1.20 Dixi, inquit, sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius, quos uult, uiuificat. Dixi: Neque pater iudicat quenquam, sed omne iudicium dedit filio.

40.1.21 Dixi honorandum filium sicut patrem, et qui non honorificat filium, non honorificat patrem. Dixi qui uerbum meum audit et credit ei. qui misit me. non ueniet in iudicium, sed transibit1470/1486/1530: transiet de morte in uitam.

40.1.22 Quod uox mea mortuos suscitabit, et qui sunt, et futuri1530: futuri, et, quod peccatorum rationem exigam ab omnibus, et iuste et pro uniuscuiusque meritis iudico.

40.1.23 Cum igitur haec omnia quidem magna asseruisset, neque Iudaei credidissent, obscuriora prius adducit,

40.1.24 mox rem confirmaturus, quasi ita dicit: Dicetis fortasse me de me ipso testimonium perhibere, neque fidem mihi adhibendam.

40.1.25 Quibus uerbis eorum ponens obiectionem soluit, ostenditque eorum mentis abscondita non ignorare. Ita primum uirtutem suam indicat,

40.1.26 inde probationes affert perquam manifestas triplex testimonium ad uerborum suorum probationem adducens, opera sua, patrem testem, Ioannis praeconium, et primum imbecillius.

40.1.27 Cum enim dixisset: Alius est. qui testimonium perhibet de me, subdidit: Vos misistis ad Ioannem, et testimonium perhibuit ueritati.

40.1.28 Quod si non est uerum testimonium eius, quomodo dicit: Scio quod uerum est testimonium Ioannis?1470/1486/1530: Iohannis. et testimonium perhibuit ueritati?

40.1.29 Ecce manifeste constat, cum dixit: Testimonium meum non est uerum, secundum illorum opinionem locutum.

40.2.1 Quid si ille ad gratiam testatus est?

40.2.2 Ne hoc diceret1486/1530: dicerent: Non, inquit, Ioannes testimonium perhibuit de me, sed prius uos misistis ad Ioannem. Non misissetis, nisi dignum arbitraremini, cui fides esset adhibenda.

40.2.3 Et quod maius est, non miserunt interrogatum de Christo Ioannem, sed de se ipso. Cuius igitur in propriis rebus testimonium fide dignum putabant, longe magis in alienis.

40.2.4 Siquidem non ita de se ipso locutus, ut de altero quispiam creditur. Ioannes autem tantae apud Iudaeos erat opinionis, ut de se alterius non indigeret testimonio.

40.2.5 Non enim qui missi sunt, dixerunt quid dicis de Christo? Sed tu quis es? Quid dicis de te ipso,1530: teipso? adeo ipsum admirabantur. Hoc totum significauit Iesus his uerbis: Vos misistis ad Ioannem.

40.2.6 Propterea Euangelista: Non missos tantum dixit, sed missorum personas diligentius exponit, non ex infima plebe uiros, non abiectos et uiles, non qui corrumpi et decipi possent, sed sacerdotes et Pharisaeos, qui sane eius uerba intelligerent.

40.2.7 Ego autem non ab homine testimonium accipio. Qua ergo gratia Ioannis adducis1470/1486/1530: adducis testimonium? Non erat hominis Ioannis testimonium: Qui misit me baptizare, inquit1470/1486/1530: inquit baptizare, in aqua. Ille mihi dixit.

40.2.8 Erat itaque dei non Ioannis testimonium. Nam ab eo id didicerat, sed ne dicerent: unde a deo didicit? Et reprehenderent, maiorem in modum1470: immodum ad eorum suspitionem respiciens, imponit silentium.

40.2.9 Neque enim credibile erat multos scire id Ioannem a deo accepisse, sed tanquam ipse ex se diceret ei fidem1470/1486/1530: fidem ei adhibebant. Ideo inquit: Ego non ab homine testimonium accipio.

40.2.10 Sed ne dicerent: Si non accipis ab homine testimonium, cur adducis? Vide quo pacto obiectioni occurrit. Sed hoc dico, ut uos salui sitis,

40.2.11 hoc est, ego hominis non indigeo testimonio, cum deus sim. Verum cum Ioannes tantae apud uos auctoritatis sit, cum tanquam prophetam admiremini,

40.2.12 (Etenim ciuitas omnis ad Iordanem ipsum auditum effundebatur.) mihi autem et miracula facienti non creditis, iccirco eius uobis testimonium in memoriam reduco. Ille erat lucerna ardens et lucens, uos autem uoluistis exultare ad horam in luce eius,

40.2.13 ne dicerent: Quid ad nos, si ille testimonium perhibuit? Id nos non recepimus. Recepisse ostendit. Neque enim contemnendos miserunt nuntios, et uoluerunt exultare, adeo illum admirabantur. Neque poterant contradicere.

40.2.14 Illud autem uerbum ad horam, facilem eorum mutationem, et fluxum et infirmum studium indicat. Ego autem habeo testimonium maius Ioanne.

40.2.15 Nam si uelletis rem ipsam et opera mea1486/1530: om. consyderare, ipsa longe magis uos adducerent ad credendum. Cum nolitis1470/1486: noletis; 1530: uoletis1470/1486: noletis; 1530: uoletis ad Ioannem uos relego, non quod ego indigeam, sed quoniam omnia facio, ut uos alliciam, uos saluos faciam.

40.2.16 Habemus enim operum testimonium Ioanne maius, tamen quod uobis1470: nobis proprius est, et familiarius, quod uos magis admiramini, utor.

40.2.17 [abest]

40.2.18 Lucernam autem Ioannem appellauit, ut ex se lucem non habere, sed a spiritus gratia demonstraret. Quod ad sui differentiam posuit, sed non ita manifeste dixit, quod esset sol iustitiae,

40.2.19 sed tantum eos acrius tetigit, quod quemadmodum illum contempserunt, se quoque contemnerent.

40.2.20 Etenim quem tanti faciebant, ad horam admirati sunt. Quod nisi fecissent, quam primum Christo, illius persuasione credidissent. Vt igitur eos omni uenia indignos ostendat, addidit: Ego habeo testimonium maius Ioanne.

40.2.21 Quale? Operum. Opera enim, inquit, quae dedit mihi pater, ut perficiam ea. Ipsa opera, quae ego facio, testimonium perhibent de me, quia pater me misit.

40.2.22 Hic paralytici et filii reguli sanati, et aliorum plurium meminit. Nam diceret fortasse quispiam magnifica Ioannis uerba de Iesu ad gratiam dicta,

40.2.23 quamuis neque eiusmodi1530: huiusmodi de Ioanne uiro optimo, et tantae apud Iudaeos admirationis, suspitio oriri posset. Verum opera etiam insanis persuaderent, ideo eorum adduxit testimonium,

40.2.24 [abest]

40.2.25 et respondet obiectioni, quod non esset a deo, qui sabbatum non custodit. Hac gratia, inquit, opera quae dedit mihi pater. Atqui suapte auctoritate ea operabatur. Sed ad maius inditium, quod nihil contra patris uoluntatem faceret, humilius locutus est.

40.3.1 Sed quam obrem non dixit: Opera quae dedit mihi pater testantur me aequalem patri?

40.3.2 Vtrunque enim ex operibus ostendisset, et se aequalem patri, quod alio in loco his uerbis confirmauit: Si mihi non creditis, operibus credite, ut cognoscatis et credatis1530: om., quod ego in patre et pater in me est.

40.3.3 Vtrunque, inquam, ostendisset et se aequalem patri et minime illi contrarium. Quamobrem ergo non ita dixit?1470/1486/1530: dixit. Sed potiori parte relicta minorem posuit? Quoniam id nimium a principio uisum esset.

40.3.4 Nam si longe minus est credi a deo uenisse, quam deo aequalem esse (Alterum enim etiam prophetarum erat, alterum minime.),

40.3.5 pro minori tamen magnam adhibet diligentiam, intelligens quod si hoc auditores reciperent,1470: reciperent? reciperent etiam alterum, et maius memorans testimonium, quod minus est, posuit, ut et id reciperetur.

40.3.6 Et qui misit me pater, ipse testimonium perhibuit de me. Et quo nam pacto? Hic est filius meus dilectus, in Iordane, ipsum audite. Sed hoc probatione indigebat.

40.3.7 Ioannis uero testimonium manifestum erat. Ipsi enim ad eum miserant, neque1470/1486/1530: nec inficiari poterant, et signa similiter uiderant, et ipsum sanatum audierant, et crediderant. Et propterea eum accusabant.

40.3.8 Relinquebatur ergo ut patris testimonium demonstraret. Quod confirmaturus inquit. Neque1470/1486/1530: Nec uocem eius unquam audistis. Et quomodo Moyses dicit: Deus locutus est. Moyses autem respondit1530: respondit?:

40.3.9 Quomodo Dauid liguam, inquit, quam non nouerat, audiuit.1470/1486/1530: audiuit? Et1470/1486/1530: om. iterum Moyses: Si est gens talis, quae audiuit uocem dei. Neque speciem eius uidistis. Atqui1470/1486: Atque et uidisse eam Hesaias, Hieremias, Hiezeciel, et alii complures testantur.

40.3.10 Quid ergo, inquit, Christus? In philosophicam paulatim introducit disciplinam, ostendens deum neque uocem habere, neque speciem, sed esse omni figura, omni uoce superiorem.

40.3.11 Nam sicut dicendo neque uocem eius audistis, non uocem quidem proferre inquit, sed non audiri. Ita neque speciem eius uidistis non formam habere, et non uideri.

40.3.12 Verum neutrum deum1470/1486/1530: id habere intelligit. Etenim ne se iactatorem appellarent, et tantum ad Moysen deum locutum dicerent,

40.3.13 ut dixerunt: Nos scimus quia Moysi locutus est Iesus1470/1486/1530: deus, hunc autem nescimus unde est, inquit. Neque uocem deum habere neque speciem.

40.3.14 Et quid hoc dico,1470/1486/1530: dico? non modo neque audistis deum, neque uidistis, sed quod maxime gloriamini, quae accepistis a deo praecoepta,

40.3.15 ea habere non potestis gloriari. Ait ergo: Et uerbum eius non habetis in uobis manens, hoc est institutiones, praecoepta, legem, prophetas.

40.3.16 Nam licet ea deus instituerit, non tamen apud uos sunt, quoniam mihi non creditis.

40.3.17 Nam si ubique scripturae mihi necessario credendum testantur, uos autem mihi non creditis, eius uocem longe a uobis1530: a uobis longe abesse, perspicuum est.

40.3.18 Ideo subdidit: Quia quem misit ille, huic uos non creditis. Deinde ne dicerent, et quo pacto si uocem eius non audiuimus, tibi testimonium perhibuit?1486/1530: perhibuit.

40.3.19 His uerbis occurrit: Scrutamini scripturas, quia uos putatis in ipsis uitam aeternam habere. Illae sunt quae testimonium perhibent de me. Scripturarum testimonium adducit.

40.3.20 Atqui et apud Iordanem, et in monte perhibuit deus testimonium. Non tamen hoc adducit.

40.3.21 Non enim fortasse credidissent, uocem nanque ex monte non audierant. Apud Iordanem audierant quidem1470: quid; 1486/1530: quod1470: quid; 1486/1530: quod, non tamen attenderant.

40.3.22 Iccirco relegat eos ad scripturas, ubi sit patris testimonium, prius tamen antiqua tollit, in quibus gloriabantur, tanquam deum uiderint et audierint.

40.3.23 Cum enim consentaneum esset Iudaeos, quae in monte facta sunt, non credituros, eorum primo suspitionem reprehendit, et consentire scripturae1530: scripturis demonstrat, ad quarum eos testimonium relegat.

40.4.1 Hoc nos exemplo1470: ex illo aduersus haereticos hinc arma sumamus.

40.4.2 Omnis enim scriptura diuinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corrigendum, ad erudiendum in iustitia, ut perfectus sit homo dei ad omne opus bonum instructus.

40.4.3 Non ut1470/1486/1530: om. aliis abundet, aliis careat. Hic enim non est perfectus. Quae enim1486: om. utilitas dic, quaeso, cum quispiam intente orationibus uacat, non autem affatim calamitosis miseretur?1470/1486/1530: miseretur:

40.4.4 uel si miseretur, cupidus tamen est et uiolentus?1470/1486/1530: uiolentus: uel si his abstineat, ad ostentationem abstinet?1470/1486/1530: abstinet: uel si optimo animo miseretur, inde postmodum in superbiam effertur?1470/1486/1530: effertur:

40.4.5 uel si humilis sit, et ieiuniis1470: ieiunii se macerat, auariciae studiis et terrae incumbit?1470/1486: incumbit.

40.4.6 Radix enim et mater omnium malorum auaricia est, hanc formidemus, hanc fugiamus, hoc peccatum orbem terrarum perdidit, hoc omnia confudit, hoc a felicissimo Christi seruitio nos abduxit.

40.4.7 Non enim potestis, inquit, deo seruire1470/1486/1530: seruire deo et mamonae, quod1530: qui contraria Christo praecipit. Siquidem Christus dicit: Da indigentibus. Mamona: Rape ab indigentibus.

40.4.8 Christus: Insidiantibus et calumniantibus ignoscas. Mamona: Qui tibi nullam iniuriam intulerunt, persequaris.

40.4.9 Ille pius esto et mansuetus, hic crudelis et immanis1470/1486: inanis, nihil te moueant1470/1530: mouerant lachrymae pauperum, ut in illa die seuerum nobis iudicem non conciliemus.

40.4.10 Tunc enim omnia opera nostra in omnium conspectum proferentur, et quos iniuria affecimus, quos spoliauimus, omnem nobis auferent excusationem.

40.4.11 Nam si Lazarus diuitem, non quod ullam ab eo iniuriam accoeperit, sed quod non inuenerit misericordiam, tam acerrime accusauit, ut nullam consecutus sit ueniam,

40.4.12 quam nam ii1530: hi consequentur, qui non modo nulla in calamitosos misericordia usi sunt1470/1486/1530: sint, sed uim inferunt, et pupillorum diripiunt facultates.1470/1486/1530: facultates?

40.4.14 Hanc nos cupiditatem caueamus, dilectissimi. Cauebimus autem si iniustos homines, et iniuste locupletatos, qui iam obierunt, consyderabimus. Quorum pecuniis et laboribus alii fruuntur, ipsi uero igni et suppliciis cruciantur intolerabilibus.

40.4.15 Et quae nam dementia in hac uita anxie semper, et in summis laboribus uiuere, ut mortui poenis immortalibus torqueamur?1470/1486: torqueamur. Licet nobis et in hac uita in deliciis et1530: et in uoluptatibus uiuere.

40.4.16 Quas nihil adeo parit, quam eleemosynae conscientia, et cum hinc migrabimus uitiorum sordibus uacuos bona assequi sempiterna.

40.4.17 Nam sicut malitia et uiuentes et mortuos affligit et torquet, ita uirtus ante caelestis regni participationem sectatores suos et spe bona et incredibili fouet uoluptate.

40.4.18 Quam ut et in hoc et futuro saeculo consequamur, bonis operibus muniamur. Sic futuram nobis coronam comparabimus.

40.4.19 Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri et spiritui sancto gloria in saecula1530: secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY