PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

40.2.13 Vt enim non dicant, Quid igitur si ille dixit. Nos autem non suscepimus? Ostendit quoniam et acceptarunt ea que dicta sunt. Etenim neque contingentes miserunt, sed sacerdotes et Phariseos et hiis que dicebantur contradicere non habebant tunc.
CLOSE
Griffolini

40.2.13 ne dicerent: Quid ad nos, si ille testimonium perhibuit? Id nos non recepimus. Recepisse ostendit. Neque enim contemnendos miserunt nuntios, et uoluerunt exultare, adeo illum admirabantur. Neque poterant contradicere.
CLOSE
Griffolini-Montanus

40.2.13 Ne dicerent, Quid ad nos, si ille testimonium perhibuit? id nos non recepimus, recepisse ostendit. Neque enim contemnendos miserunt nuncios, et voluerunt exultare: adeo illum admirabantur, neque poterant tunc contradicere.
CLOSE
Montfaucon

40.2.13 Ne dicerent enim, Quid si ille dixit, et nos non recepimus? dicta recepisse illos ostendit. Neque enim vulgares homines miserunt, sed Sacerdotes et Pharisaeos. Sic hominem mirabantur, nec poterant dictis ejus obsistere.