PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

40.3.3 Vtraque igitur ei testabantur et quoniam par erat patris et quoniam nichil contrarium agebat illi. Cuius igitur gratia non ita dixit, sed quod maius erat dimittens hoc posuit, quoniam quo studebat, hoc primum erat.
CLOSE
Griffolini

40.3.3 Vtrunque, inquam, ostendisset et se aequalem patri et minime illi contrarium. Quamobrem ergo non ita dixit?1470/1486/1530: dixit. Sed potiori parte relicta minorem posuit? Quoniam id nimium a principio uisum esset.
CLOSE
Griffolini-Montanus

40.3.3 Vtrunque, inquam, ostendisset, et se aequalem patri, et minime illi contrarium. Quamobrem ergo non ita dixit, sed potiori parte relicta, minorem posuit? quoniam id nimium a principio visum esset.
CLOSE
Montfaucon

40.3.3 Utrumque, inquam, testificatus esset, et se aequalem esse Patri, et se nihil facere Patri contrarium. Cur ergo non sic loquutus est; sed majore parte relicta, minorem posuit? Quia hoc primum erat, de quo erat quaestio.