40.3.7 Igitur quod quidem Iohannis manifestum erat. Ipsi enim miserant et negare non habebant. Sed et quod ex signis similiter. Sciebat enim fiencia et ab eo qui curatus erat audierant et crediderunt, unde et interpellabant.
40.3.7 Ioannis uero testimonium manifestum erat. Ipsi enim ad eum miserant, neque1470/1486/1530: nec inficiari poterant, et signa similiter uiderant, et ipsum sanatum audierant, et crediderant. Et propterea eum accusabant.
40.3.7 Ioannis vero testimonium manifestum erat. Ipsi enim ad eum miserant, nec inficiari poterant, et signa similiter viderant, et ipsum sanatum audierant, et crediderant, et propterea eum accusabant.
40.3.7 Quod ad Joannem pertinebat, manifestum erat: ipsi namque miserant, neque id negare poterant; signa quoque clara erant: ipsi facta viderant, atque sanatum audierant et crediderant, ac propterea illum accusabant.