PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

40.3.2 Quoniam utraque erat et ab operibus discere, et quoniam nichil contrarium facit et quoniam par est ei qui genuit. Quod et procedens construit, dicens: Si michi non creditis, operibus credite ut sciatis et credatis quoniam ego in patre, et pater in me est.
CLOSE
Griffolini

40.3.2 Vtrunque enim ex operibus ostendisset, et se aequalem patri, quod alio in loco his uerbis confirmauit: Si mihi non creditis, operibus credite, ut cognoscatis et credatis1530: om., quod ego in patre et pater in me est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

40.3.2 Vtrunque enim ex operibus ostendisset, et se aequalem patri, quod alio in loco his verbis confirmauit: Si mihi non creditis, operibus credite, vt cognoscatis, quod ego in patre, et pater in me est.
CLOSE
Montfaucon

40.3.2 Certe utrumque ex operibus edisci poterat, et ipsum nihil contrarium Patri facere, et aequalem genitori esse, id quod et alibi probat cum dicit: Si mihi non creditis, operibus meis credite, ut sciatis et credatis quia ego in Patre, et Pater in me est.