PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

40.2.10 Et si non debebat ab hominibus testimonium accipere et hinc firmari, cuius gratia adduxisti eius testimonium? Vt igitur non hoc dicant, audi qualiter et hanc suspicionem inductione correxit. Dicens enim quoniam ab homine testimonium non suscipio, induxit: Sed hec dico ut saluemini.
CLOSE
Griffolini

40.2.10 Sed ne dicerent: Si non accipis ab homine testimonium, cur adducis? Vide quo pacto obiectioni occurrit. Sed hoc dico, ut uos salui sitis,
CLOSE
Griffolini-Montanus

40.2.10 Sed ne dicerent, Si non accipis ab homine testimonium, cur adducis? Vide quo pacto obiectioni occurrit. Sed hoc dico, vt vos salui sitis.
CLOSE
Montfaucon

40.2.10 Si ab homine testimonium non accepturus, neque illo usurus eras, cur ejus testimonium adduxisti? Ne igitur haec dicerent, audi quomodo tali objectioni occurrat. Cum dixisset enim, Ab homine testimonium non accipio; subjunxit; sed haec dico, ut vos salvi sitis.