40.2.4 Apti enim nati sumus ut ita dicam omnes homines, non ita credere hiis que de seipsis dicunt ut hiis que de aliis. Hunc autem ita dignum fide esse extimarunt ut et in hiis que de seipso non indigeant testimonio alio.
40.2.4 Siquidem non ita de se ipso locutus, ut de altero quispiam creditur. Ioannes autem tantae apud Iudaeos erat opinionis, ut de se alterius non indigeret testimonio.
40.2.4 Solent enim homines, vt ita dicam, non perinde credere iis qui de se loquuntur, atque iis qui de aliis testantur. Ioannes autem tantae apud Iudaeos erat opinionis, vt de se alterius non indigeret testimonio.
40.2.4 Solemus enim nos homines, non perinde credere iis qui de se loquuntur, quam iis qui de aliis. Hunc vero ita veracem putabant, ut etiam de se loquens, alterius testimonio non egeret.