40.2.20 Etenim eum qui in admirationem ducebatur apud eos, ad horam admirati sunt solum, ut si hoc non fecissent cito eos ad Ihesum manuduxisset. Ostendens igitur eos undique indignos esse
uenia, induxit dicens: Ego autem habeo testimonium maius Iohanne.