PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

40.2.23 Et nimirum neque hoc licebat eis dicere de Iohanne uiro cum certitudine philosophari sciente, et ita apud eos in admiratione ducto uel habito. Res autem non adhuc neque ualde apud insanientes hanc poterant suspicionem habere, propterea secundum hoc induxit testimonium, dicens:
CLOSE
Griffolini

40.2.23 quamuis neque eiusmodi1530: huiusmodi de Ioanne uiro optimo, et tantae apud Iudaeos admirationis, suspitio oriri posset. Verum opera etiam insanis persuaderent, ideo eorum adduxit testimonium,
CLOSE
Griffolini-Montanus

40.2.23 quanuis neque huiusmodi de Ioanne viro optimo, et tantae apud Iudaeos admirationis, suspicio oriri posset. Verum opera etiam insanis persuaderent, ideo eorum adduxit testimonium,
CLOSE
Montfaucon

40.2.23 licet tamen hoc dicere non possent de Joanne ita philosophiae studioso, quem admirabantur: opera autem vel apud insanos, nulli erant suspicioni obnoxia. Ideo alterum adduxit testimonium dicens: