40.3.10 Quid igitur est quod ait Christus nunc? In philosophicum eos inducit dogma, paulatim ostendens quoniam neque uox circa deum, neque species, sed superior et figuris est et loquelis talibus.
40.3.10 Quid ergo, inquit, Christus? In philosophicam paulatim introducit disciplinam, ostendens deum neque uocem habere, neque speciem, sed esse omni figura, omni uoce superiorem.
40.3.10 Quid ergo inquit Christus? In philosophicam paulatim introducit disciplinam, ostendens deum neque vocem habere, neque speciem, sed esse omni figura, omni voce superiorem.
40.3.10 Quid ergo nunc sibi vult Christus? In philosophicam illos inducit disciplinam, paulatim ostendens, in Deo nec vocem nec speciem esse; sed superiorem illum esse et sonis et figuris hujusmodi.