40.3.22 Propterea mittit eos ad scripturas ostendens quoniam et patris testimonium illic est. Prius nimirum uetera destruens in quibus gloriabantur aut ut uidentes deum aut uocem eius audientes.
40.3.22 Iccirco relegat eos ad scripturas, ubi sit patris testimonium, prius tamen antiqua tollit, in quibus gloriabantur, tanquam deum uiderint et audierint.
40.3.22 idcirco relegat eos ad scripturas, vbi sit patris testimonium, prius tamen antiqua tollit, in quibus gloriabantur, tanquam deum viderint, et audierint.
40.3.22 Idcirco mittit illos ad Scripturas, ostendens Patris testimonium inde esse sumendum. Sublatis prius antiquis in quibus gloriabantur, vel quasi vidissent Deum, vel quasi vocem ejus audissent.