41.1.17 Sed hoc quidem superius dixit. Enigmatice uero ostendit hic ut uitam habeatis dicens. Ponit autem et causam. Qualem utique? Hanc: Sed cognoui quoniam amorem dei non habetis in uobisipsis.
41.1.17 ut superius inquit. Significauit tamen et hic etiam, cum dixit: Vt uitam habeatis. Affert autem et aliam causam. Sed cognoui uos, quia dilectionem dei non habetis in uobis.
41.1.17 vt superius inquit. significauit tamen et hic etiam, cum dixit, Vt vitam habeatis. Affert autem et aliam causam. Sed cognoui vos, quia dilectionem dei non habetis in vobis:
41.1.17 Illud vero supra dixerat, et hic subindicavit his verbis, ut vitam habeatis. Affert et aliam causam. Quam? Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.