Commentarius

[Homilia XLI]

41.1.1 Scrutamini Scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt quae testimonium perhibent de me: et non vultis venire ad me, ut vitam aeternam habeatis.

41.1.2 Magnam, dilecti, de spiritualibus rationem habeamus, neque tamen nobis ad salutem satis esse putemus, si ea utcumque tractemus.

41.1.3 Nam si in saecularibus rebus nemo magnum quidpiam lucrari deprehenditur, si obiter et perfunctorie agat, multo magis in spiritualibus rebus id eveniet, quia hae majori opus habent diligentia.

41.1.4 Ideo Christus Judaeos ad Scripturas remittens, non ad simplicem lectionem, sed ad accuratum examen illos remittit.

41.1.5 Neque enim dixit, Legite Scripturas; sed, Scrutamini Scripturas; quia ea, quae de ipso ibi dicuntur, multa opus habent investigatione.

41.1.6 Sub umbra enim quadam occulta veteribus erant. Ideo illos accurate fodere jubet, ut in profundo posita reperire possint.

41.1.7 Neque enim in superficie vel in conspectu jacent, sed quasi thesaurus quispiam profunde admodum recondita sunt.

41.1.8 Qui vero profunde posita quaerit, nisi cum diligentia et labore quaerat, nunquam quod quaerit inveniet.

41.1.9 Ideo postquam dixit, Scrutamini Scripturas, intulit: quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere.

41.1.10 Non dixit, habetis, sed putatis habere, ostendens ipsos nihil magnum lucrari, dum putarent se ex sola lectione sine fide posse salutem consequi.

41.1.11 Ac si diceret, Annon miramini Scripturas? annon vitae fontes esse arbitramini? His jam nitor et ego: hae namque sunt quae testimonium perhibent de me, et non vultis ad me venire, ut vitam aeternam habeatis.

41.1.12 Jure ergo dicebat, vos putatis, quod nollent ipsi obtemperare, sed de simplici lectione gloriarentur.

41.1.13 Deinde ne ex nimia cura in vanae gloriae suspicionem veniret, neve quod illorum fidem exigeret, putaretur quae sua erant curare;

41.1.14 nam et Joannis vocem, et Dei testimonium et opera sua commemoraverat, vitamque promiserat; illis omnibus usus, ut eos ad se alliceret.

41.1.15 Quia, inquam, credibile erat multos suspicaturos esse quod gloriam captaret, audi quid adjiciat. Gloriam ab homine non accipio; hoc est, illa non egeo. Non sum, inquit, talis naturae, ut hominum gloria opus habeam.

41.1.16 Nam si sol a lucerna lucis additamentum non accipit, multo minus ego humana egebo gloria. Et cur haec dicis, si non egeas? Ut vos salvi sitis.

41.1.17 Illud vero supra dixerat, et hic subindicavit his verbis, ut vitam habeatis. Affert et aliam causam. Quam? Sed cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis in vobis.

41.1.18 Quia saepe quasi Deum diligerent persequebantur eum, quia aequalem se faciebat Deo, sciebatque ipsos non sibi credituros esse; ne quis diceret, Cur ita loqueris?

41.1.19 Ut vos reprehendam, inquit, quia non propter dilectionem Dei me persequimini. Siquidem ipse mihi testimonium perhibet et per opera et per Scripturas.

41.1.20 Sicut ergo antehac cum putaretis me Deo adversarium esse, me expellebatis; ita nunc ex quo haec demonstravi, accurrere vos oportebat, si Deum diligeretis; sed non vere diligitis.

41.1.21 Ideo haec dixi, ut comprobarem vos fastu et jactantia duci, et invidiam vestram obtegere.

41.1.22 Neque ex his tantum, sed ex futuris quoque hoc adstruit; nam ait: Ego veni in nomine Patris mei, et non recepistis me: si alius venerit in nomine suo, illum recipietis.

41.1.23 Viden’ illum ubique dicere se ad hoc missum esse, et ex Patre judicium accepisse, nec quid posse a semetipso facere, ut omnem improbitatis ansam resecet?

41.1.24 Sed quemnam dicit in suo proprio nomine venturum esse? Antichristum hic subindicat, eorumque nequitiam ineluctabili argumento demonstrat.

41.1.25 Nam si tamquam Dei amatores me persequimini, multo magis Antichristum persequi oportuerit. Ille namque nihil simile proferet, neque a Patre se missum, neque ex ejus voluntate venire dicet.

41.1.26 Sed contra, ea tyrannice rapiet quae non ad se pertinent, seque deum universorum profitebitur, ut Paulus ait: Supra omnem qui dicitur Deus aut colitur, ostendens se tamquam sit deus.

41.1.27 Hoc enim est in proprio nomine venire. Ego vero non sic; sed in nomine Patris mei adveni. Vel hinc ostendi poterat ipsos non amare Deum, quod illum qui se diceret ab illo missum non reciperent.

41.1.28 Jam vero ex contrario ostendit illorum impudentiam, ex eo quod Antichristum recepturi essent. Cum enim eum qui a Deo se missum dicebat non reciperent:

41.1.29 eumque qui Deum non noverat, sed jactabundus se universorum deum dicebat, adoraturi essent; palam erat ex invidia et ex Dei odio persequutionem ortam esse.

41.1.30 Ideo duas ponit dictorum causas, priorem nempe illam quae utilior erat, ut salvi sitis,1862: sitis, et ut vitam habeatis.

41.1.31 Quia vero ipsum irrisuri erant, vehementiorem ponit, declarans si audientes non obtemperent, pro more suo Deum ubique facturum esse.

41.2.1 Paulus certe de Antichristo loquens prophetice dicit, Mittet illis Deus operationem erroris, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.

41.2.2 Christus autem non dicit esse venturum; sed, si venerit, auditoribus se attemperans, quia nondum completa erat tota illorum nequitia. Ideoque illius adventus causam tacuit.

41.2.3 Paulus vero intelligentibus aperte illam declaravit; ille namque est qui omnem ipsis aufert excusationem.

41.2.4 Deinde incredulitatis eorum causam his verbis aperit: Quomodo potestis vos credere, qui gloriam invicem accipitis: et gloriam quae a solo Deo est non quaeritis?

41.2.5 Hinc iterum ostendens eos non illa quae solius Dei erant spectare; sed hoc obtentu, effectum suum velle tueri.

41.2.6 Tantum enim aberat quin haec ad Dei gloriam facerent, ut humanam sibi potius quam divinam optarent.

41.2.7 Quomodo ergo tantum odii pro Dei gloria susciperent, quam usque adeo contemnebant, ut humanam ipsi anteferrent?

41.2.8 Postquam autem dixerat ipsos dilectionem Dei non habere, et duplici ratione id probaverat, tum per ea quae in se facta, tum per ea quae in Antichristo futura erant,

41.2.9 insuperque clarius demonstraverat, esse illos omni venia indignos, sic illos redarguit Moysen accusatorem adducens:

41.2.10 Nolite putare quod ego accusaturus sim vos apud Patrem. Est qui accusat vos Moyses, in quo vos sperastis.

41.2.11 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Si autem illius literis non creditis, quomodo meis credetis verbis?

41.2.12 Hoc est, ante me ille contumelia afficitur in iis quae contra me facitis. Moysi enim magis fidem negastis, quam mihi. Vide quomodo illos undique omni intercludat defensione.

41.2.13 Dum me persequeremini, Deum vos diligere dicebatis?1862: dicebatis: Ostendi vos hoc illius odio facere. Me accusatis quod sabbatum solvam et legem transgrediar?1862: transgrediar: de hac accusatione me purgavi.

41.2.14 Affirmatis vos fidem erga Moysem profiteri per ea quae contra me audetis?1862: audetis: Ostendo ego illud maxime esse non credere Moysi.

41.2.15 Tantum enim abest ut legi repugnem, ut is qui vos accusaturus est nullus alius sit, quam is qui legem vobis dedit.

41.2.16 Ut igitur de Scripturis dicebat, In quibus putatis vitam aeternam habere; ita de Moyse ait; in quo vos sperastis, ex suis eos sermonibus capiens ubique.

41.2.17 Et unde discemus, inquient Judaei, Moysen accusaturum esse, ac te non id vane jactitare? quid enim tibi cum Moyse commune? Sabbatum solvisti, quod jussit ille servandum: quomodo ergo ille nos accusaverit?

41.2.18 Et quomodo probabitur, inquies, nos in alium qui in suo nomine veniat esse credituros? haec quippe omnia nullo teste dicis.

41.2.19 Atqui haec omnia ex superioribus probantur: Quando enim ex operibus, ex Joannis voce, ex Patris testimonio in confesso fuerit me a Deo venisse, palam certe est Moysem ipsos accusaturum esse.

41.2.20 Quid enim ille dixit? Annon, quod si quis signa faciens venerit, qui ad Deum ducat, futuraque vere pronunciet, ipsi credere oporteat?

41.2.21 Annon Christus haec omnia fecit? Signa cum omni veritate edidit, omnes traxit ad Deum, praedictiones ex rerum eventu asseruit. At unde probatur ipsos alteri credituros esse?

41.2.22 Ex eo quod Christum oderint. Nam qui eum qui ex Dei voluntate venit aversantur, Deo adversarium sine dubio recipient.

41.2.23 Quod si Moysen nunc proferat, licet dixerit, Ego ab homine testimonium non accipio: ne mireris, non enim ad Moysen, sed ad divinam Scripturam illos remittit.

41.2.24 Verum quia Scripturae minorem illis terrorem afferebant, legislatorem ipsum accusatorem inducens, majorem illis metum incussit, et singula eorum dicta confutat.

41.2.25 Hic autem animum adhibe: Dicebant se ex Dei amore illum persequi; ostendit ille ipsos ex Dei odio id facere; dicebant se Moysi haerere, ille probat ipsos id agere, quod Moysi non crederent.

41.2.26 Nam si legis studio tenebantur, oportuit illum recipere qui legem implebat. Si Deum diligebant, illi credere par erat, qui ad Deum trahebat; si Moysi credebant, oportuit illum adorare quem ipse praenunciavit.

41.2.27 Quod si illi, priusquam mihi, fides negatur, nihil mirum si ego ab illo praenunciatus a vobis expellor.

41.2.28 Sicut ergo illos, qui Joannem mirabantur, ostendit ipsum Joannem despicere ab iis quae contra se perpetrarunt;

41.2.29 sic eosdem, cum se Moysi credere putent, ipsi non credere probat, atque omnia quae pro se illi afferebant, in caput ipsorum retorquet.

41.2.30 Tantum abest, inquit, ut vos a lege retraham, ut ipsum legislatorem contra vos testem advocem. Quod ergo Scripturae id testificentur dicit:

41.2.31 ubi autem testificentur non adjecit: majorem illis timorem incutere volens, ut ipsos ad explorandum et interrogandum excitaret.

41.2.32 Nam si non rogatus dixisset, testimonium illi rejecissent. Jam vero si dictis attendissent, ante omnia oportebat ab illo quaerere et ediscere.

41.2.33 Ideo enim non demonstrationes tantum, sed etiam sententias et minas frequentat, ut sic eos vel metu reducat: illi tamen silent.

41.2.34 Talis enim res est malitia; quidquid dicatur vel fiat, non exsurgit, sed proprium virus servat.

41.3.1 Quapropter par est omni expulsa animi nequitia, nullum nectere dolum. Ad pravos enim, inquit, pravas vias mittit Deus;

41.3.2 et, Spiritus sanctus disciplinae effugiet dolum, et auferet se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu. Nihil enim ita stultos reddit, ut nequitia.

41.3.3 Subdolus enim, improbus, ingratus; hae quippe sunt nequitiae genera; si nihil laesus offendatur, si dolos nectat, annon summae dementiae indicia proferat?

41.3.4 Nihil ita prudentes reddit, ut virtus: etenim gratos reddit, probos, benignos, mites, mansuetos, modestos: caetera omnia bona haec parere solet.

41.3.5 Quid hoc modo affectis prudentius? Fons enim vere et radix prudentiae virtus est; malitia vero ex amentia ortum habet. Arrogans enim et iracundus deficiente prudentia his morbis capitur.

41.3.6 Ideo Propheta dicebat, Non est sanitas in carne mea. Putruerunt et corruptae sunt cicatrices meae a facie insipientiae meae;

41.3.7 ostendens peccatum quodvis ex insipientia ortum habere; contra vero virtute praeditum ac timentem Deum, omnium esse sapientissimum.

41.3.8 Idcirco sapiens quidam dicit, Initium sapientiae timor Domini. Si ergo timere Deum, est sapientiam habere; malus non ita affectus, vere sapientia privatur.

41.3.9 Vera autem privatus sapientia, omnium est insipientissimus. Atqui plurimi improbos admirantur, ut qui possint laedere ac nocere;

41.3.10 non intelligentes ipsos omnium miserrimos censendos esse, quod dum caeteros se laedere putant, in seipsos gladium vertant: quod extremae dementiae est;

41.3.11 nam inscii seipsos confodiunt, et dum alteri se nocere putant, seipsos jugulant. Ideo Paulus gnarus nos cum caeteros percutere volumus nosmetipsos interficere, dicebat:

41.3.12 Quare non potius injuriam accipitis,1862: accipitis? quare non magis fraudem patimini?

41.3.13 Injuriam enim non accipit qui non infert; nec malo afficitur, qui malum non operatur: quamvis id multis aenigma esse videatur qui philosophari nolunt.

41.3.14 Haec cum sciamus, non eos qui laeduntur, vel injuriam accipiunt, sed illos qui injuriam inferunt, miseros praedicemus et deploremus.

41.3.15 Hi enim maxime laeduntur, qui Deo bellum inferunt, et mille accusatorum ora aperiunt, malaque fama in hac vita laborant, atque ingens in futuro sibi parant supplicium.

41.3.16 Ut contra ii qui laesi injurias fortiter ferunt, Deum habent propitium, omnesque se commiserantes, approbantes, laudantes.

41.3.17 Hi in hac vita admodum celebres erunt, qui magnum philosophiae exemplum praebeant, et in futura vita aeternis fruuntur bonis, quae nos omnes assequi contingat,

41.3.18 gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri et simul Spiritui sancto gloria nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY