PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

41.1.3 Si enim in secularibus nil magnum proficere quis potest superuacue et ut contingit eis utens, multo magis in spiritualibus hoc ueniet, quia et ampliori hec indigent studio.
CLOSE
Griffolini

41.1.3 Nam si in rebus secularibus et in comparandis diuitiis: nemo sibi satis facere uideatur: cum iiseras1530: his preter rationem et modum utatur. Longe magis in spiritalibus id usu uenerit. Siquidem longe hec maiori indigent studio.
CLOSE
Montfaucon

41.1.3 Nam si in saecularibusPG-44 col. 235 rebus nemo magnum quidpiam lucrari deprehenditur, si obiter et perfunctorie agat, multo magis inmont1728 p. 243 spiritualibus rebus id eveniet, quia hae majori opus habent diligentia.