Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XLI (Paris fol.73vb-75rb; Harley fol.97ra-99ra)

41.1.1 Scrutamini scripturas quoniam uos extimatis in ipsis uitam eternam habere, et ille sunt que testantur de me, et non uultis uenire ad me ut uitam eternam habeatis.

41.1.2 Multam faciamus dilecti spiritualium rationem neque sufficere nobis extimemus ad salutem qualitercumque eis participare.

41.1.3 Si enim in secularibus nil magnum proficere quis potest superuacue et ut contingit eis utens, multo magis in spiritualibus hoc ueniet, quia et ampliori hec indigent studio.

41.1.4 Propterea et Christus Iudeos ad scripturas mittens, non ad simplicem lectionem sed ad scrutationem certissimam et exquisitam eos mittebat.

41.1.5 Non enim dixit legite scripturas, sed scrutamini scripturas. Quia enim ea que de ipso dicebantur multa indigebant diligencia.

41.1.6 Coobumbrabantur enim desuper conferentur hiis qui tunc erant. Propterea cauare eos cum certitudine iubet nunc ut que in profundo iniacebant, possent inuenire.

41.1.7 Neque enim superficie tenus dicebantur, neque in facie earum proiciebantur, sed uelut quidam thesaurus in multo profundo condebantur.

41.1.8 Quia autem ea que inferius iniacent querit, nisi cum diligencia et labore querat, nunquam poterit inuenire quod queritur.

41.1.9 Propterea et dicens, Scrutamini scripturas, induxit: quoniam uos estimatis in ipsis uitam eternam habere.

41.1.10 Non dixit habetis, sed extimatis, ostendens quoniam neque illinc fructificabant magnum quid et nobile, a lectione saluari extimantes, sola fide priuati existentes.

41.1.11 Quod igitur dicit tale est: Nonne admiramini scripturas? Nonne extimatis omnis uite causas esse? Ab hiis et ipse certior nunc. Ipse enim sunt que testantur de me, et non uultis uenire ad me ut uitam eternam habeatis.

41.1.12 Competenter igitur dixit quia extimatis, propterea quia nolunt ipsi suaderi, sed in nuda lectione solum gloriari.

41.1.13 Deinde ut non ex multa procuratione amoris glorie accipiat apud eos suspicionem, neque propterea quia uult credi ab ipsis quod suiipsius erat intueri extimetur.

41.1.14 Etenim Iohannis uocis meminit, et testimonii dei, et operum suorum, et omnia illa ut eos attrahat ad seipsum enunciauit.

41.1.15 Quia igitur decens erat multos suspicari quoniam gloriam amans hec dicebat, audi quid inducit: Gloriam ab homine non suscipio; hoc est, non indigeo. Non est, ait, natura mea talis ut indigeat ea que ab hominibus est gloria.

41.1.16 Si enim sol a lucernari lumine nequaquam suscipiet adiectionem, multo magis ego humana desii indigere gloria. Et cuius, ait, gratia hec dicis si non indiges? Vt uos saluemini.

41.1.17 Sed hoc quidem superius dixit. Enigmatice uero ostendit hic ut uitam habeatis dicens. Ponit autem et causam. Qualem utique? Hanc: Sed cognoui quoniam amorem dei non habetis in uobisipsis.

41.1.18 Quia enim multociens quasi deum amantes persequebantur eum quoniam parem seipsum faciebat deo. Nouerat autem quoniam non debebant ab eo suaderi, ut ne quis dicat. Cuius igitur gratia hoc dicis, hoc dixi.

41.1.19 Vt arguam uos quoniam propter amorem dei me non persequimini. Etenim ipse testatur michi et per opera et per scripturas.

41.1.20 Sicut igitur et ante hoc extimantes deo contrarium esse abigebatis, ita nunc ex quo hoc demonstraui occurrere oportebat si demum amabatis deum, sed non amatis.

41.1.21 Propter hoc utique et hec dixi. Vt ostendam uos superfluum habentes tumorem et gloriantes inaniter et proprium liuorem conuelantes.

41.1.22 Non ab hiis autem solum, sed et a futuris construit. Ego enim ueni, ait, in nomine patris mei et non suscepistis me. Si alius uenerit in nomine proprio, illum suscipietis.

41.1.23 Vides quoniam superius et inferius propter hoc dicit missum fuisse, et a patre suscepisse iudicium et nichil posse facere a seipso, ut omnem abscidat occasionem indeuotionis.

41.1.24 Quem autem ait uenturum esse in nomine proprio antichristum hic enigmatice ostendit, quoniam et irrefragabilem indeuotionis eorum ponit demonstrationem.

41.1.25 Si enim ut amantes deum me persequimini, multo magis in antichristo facere uos hoc oporteret. Ille enim nichil tale dicet, neque missum se esse a patre, neque secundum uoluntatem uenire illius.

41.1.26 Sed contrarium omne tyrannice ea que in nullo sibi congruunt rapiens et super omnia deum seipsum esse dicens. Sicut et Paulus ait: Super omnia dictum deum uel culturam ostendens seipsum quoniam ipse est deus.

41.1.27 Hoc enim est in nomine proprio uenire. Ego autem non ita, sed in nomine patris mei ueni. Igitur sufficiens quidem erat, et hoc ostendere eos non amantes deum, quoniam illum qui dicebat se missum esse ab illo non suscipiebant.

41.1.28 Nunc autem et a contrario ostendit eorum liuorem ab expectando antichristum. Cum enim eum quidem qui ab illo dicebat esse missum non suscipiant.

41.1.29 Illum autem qui nescit eum, gloriatur autem et dicit seipsum esse quem super omnia deum debebant adorare, manifestum est quoniam liuoris persequtio erat et odii quod est in deum.

41.1.30 Propter hoc utique duas ponit causas eorum que dicta sunt, et primum quidem benignitatem dicens ut saluemini et ut uitam habeatis.

41.1.31 Quia uero debebant ei conuiciari, et sic ponit et inordinatiorem ostendens, quoniam et non suadeantur qui audiunt, que sua sunt deus ubique facere assueuit.

41.2.1 Igitur Paulus quidem de antichristo disputans prophetice dixit quoniam mittet eis spiritum erroris ut iudicentur omnes qui non crediderunt ueritati, sed acceptauerunt iniusticiam.

41.2.2 Christus autem non dixit ueniet, sed si uenerit parcens audientibus. Quia uero nondum completa erat eorum nequicia omnis, propter hoc ipse causam siluit eius aduentus.

41.2.3 Paulus autem hiis qui poterant conspicere cum certitudine eam enigmatice ostendit. Etenim ille est qui omnem excusationem eis aufert.

41.2.4 Deinde et causam infidelitatis eorum ponit, dicens: Qualiter potestis credere gloriam abinuicem accipientes, et gloriam que a solo deo est non querentes?

41.2.5 Et hinc ostendens rursus quoniam non que dei intendebant, sed in prefiguratione tali propriam uolebant passionem defendere.

41.2.6 Etenim in tantum deerant propter eius gloriam facere hoc, quoniam ipsi humanam optabant magis quam eam que illius.

41.2.7 Qualiter debebant hanc suscipere quam tanto odio ita contempnebant ut et humanam ei prehonorarent?

41.2.8 Dicens autem quoniam amorem dei non habent, demonstrans hec per hec utraque, et per ea que in ipsum fiebant, et per ea que in antichristum erunt;

41.2.9 et adhuc arguens uehementer quoniam omni priuati sunt uenia, ita de reliquo eos instituit Moysen accusatorem inducens et dicens:

41.2.10 Nunquid putatis quoniam ego accusabo uos apud patrem? Est qui accusat uos Moyses, in quem uos sperastis.

41.2.11 Si enim credideritis Moysi, credetis utique michi. De me enim ille scripsit: Si autem illius litteris non credetis, qualiter meis uerbis credetis?

41.2.12 Quod autem dicit tale est. Ante me ille est qui iniuriam passus est in hiis que in me. Moysi enim magis decredidistis quam michi. Vides qualiter undique omni eos exuit excusatione?

41.2.13 Deum dicebatis uos amare in persequendo me ait. Ostendi quoniam odientes eum hec facitis. Accusatis soluere me sabbatum et dissoluere legem. Exui et hanc accusationem.

41.2.14 Firmatis Moysi credere per ea que aduersum me audetis. Igitur ostendo rursus quoniam hoc quidem est maxime non credere Moysi.

41.2.15 In tantum enim desum econtrario uenire legi, quoniam neque est alius quis qui accusaturus sit uos quam is qui legem uobis dedit.

41.2.16 Sicut enim de scripturis dixit in quibus putatis uitam eternam habere, ita et de Moyse ait: In quem uos speratis a propriis eos ubique manucapiens.

41.2.17 Et unde manifestum est ait aliquis quoniam accusabit Moyses et non gloriaris? Quid enim tibi et Moysi commune? Sabbatum soluisti quod ille promulgauit ab itinere. Qualiter igitur nos ille accusabit?

41.2.18 Vnde uero manifestum quoniam in illum credemus qui in nomine proprio ueniet? Hec enim omnia dicis.

41.2.19 Et nimirum omnia hec de se habent constructionem. Cum enim in confessionem deductum sit quoniam a deo ueni, ab operibus, a uoce Iohannis, a testimonio patris manifestum est quoniam Moyses eos accusabit.

41.2.20 Quid enim ille dixit? Nonne siquis uenerit signa faciens et ad deum ducens et futura predicens cum ueritate cum omni oportet ei obedire persuasione?

41.2.21 Christus igitur nonne omnia hec fecit? Etenim signa operatus est cum omni ueritate ad deum uniuersos trahebat, ut et predictionibus finem induxerit. Sed unde manifestum est quoniam alii credent?

41.2.22 Ex eo quod Christum odio habebant. Quia eum qui cum dei uoluntate ueniebat auertebant, manifestum est quoniam et deo contrarium suscipient.

41.2.23 Si uero Moysen nunc proponit et nimirum dicens: Ego ab homine testimonium non suscipio, ne mireris. Neque enim ad Moysen sed ad dei scripturas eos mittit.

41.2.24 Verumptamen quia scripture minus eos terrebant, ad personam ipsam circumducit sermonem, legislatorem eis ipsum eis instituens accusatorem et multum horribiliorem ita faciens, formidinem et unumquodque eorum que ab ipsis dicebantur arguit.

41.2.25 Intuere uero. Dicebant se propter eum qui in deum est amorem persequi eum. Ostendit quoniam propterea quia odio habent deum hoc faciunt. Dicebant se adherere Moysi ostendit quoniam properea quia non credunt Moysi hec agunt.

41.2.26 Si enim legem zelabantur, oportebat suscipere eum qui illam implebat. Si deum amabant, oportebat suaderi ab eo qui ad illum trahebat. Si Moysi credebant, oportebat adorare eum qui ab illo prophetabatur.

41.2.27 Si uero ille decreditur ante me, non incongruum et me qui ab ipso predicor abigi a uobis.

41.2.28 Sicut admirantes igitur et Iohannem ostendit contempnentes Iohannem per ea que in ipsum facta sunt,

41.2.29 ita extimantes credere Moysi ostendit decredentes et semper in caput eorum conuertit omnia quecumque extimabant pro seipsis premittere.

41.2.30 Tantum enim desum ait abducere uos a lege quoniam et ipsum uoco accusatorem uestrum legislatorem. Igitur quoniam scripture quidem testantur dixit:

41.2.31 Vbi autem testantur, non adhuc adiecit. Timorem maiorem eis imponere uolens et ad scrutationem mittere et in necessitatem constituere interrogationis.

41.2.32 Nam siquidem dixisset parate et non interrogantibus eis abiecissent utique testimonium. Nunc autem si attenderent his que dicebantur oportebat ante illa, et silente eo querere et discere ab eo.

41.2.33 Propterea enim et in enunciationibus et in terminationibus habundat magis non in demonstrationibus solum, ut saltim eos abducat timore eorum que dicuntur. Hii uero et ita silent.

41.2.34 Tale enim nequicia. Quodcumque quis dicat et faciat non erigitur sed manet proprium uenenum obseruans.

Morale xli. quoniam nichil ita prudentes facit ut uirtus, et quoniam omnis nequicia ex insipiencia habet principium.

41.3.1 Idcirco oportet omnem maliciam ab anima abicientes, nullum umquam complicare dolum. Ad peruersos enim peruersas uias deus mittit.

41.3.2 Et Salomon ait: Spiritus sanctus erudicionis fugiet dolum et desistet a cogitationibus insipientibus. Nichil ita facit fatuos ut nequicia.

41.3.3 Cum enim callidus fuerit cum indeuotus, cum ingratus. Hec autem malicie species cum in nullo iniusticiam passus contristauerit cum complicauerit dolos, qualiter non ultime insipiencie uel demencie affert ostensionem?

41.3.4 Nichil ita facit prudentes ut uirtus. Etenim gratias agentes et deuotos et misericordes et mites et mansuetos et humiles operatur. Alia uniuersa bona hec gignere assueuit.

41.3.5 Quid autem de eo qui ita dispositus est sapientius? Fons enim uere et radix prudencie est uirtus. Quemadmodum et omnis nequicia ex demencia habet principium. Etenim arrogans et iracundus ex indigencia prudencie a passionibus occupatur.

41.3.6 Propterea et propheta dicebat: Putruerunt cicatrices mee a facie insipiencie mee.

41.3.7 Ostendens quoniam omne peccatum ab insipiencia principium habet. Quemadmodum uirtuosus et timorem habens dei omnibus est prudentior.

41.3.8 Ideoque et quidam sapiens dicit: Principium sapiencie timor domini. Si igitur timere deum sapienciam est habere, nequam autem hoc non habet, uera sapiencia priuatus est.

41.3.9 Vera autem sapiencia priuatus, omnibus est dementior. Et nimirum multi nequaquam admirantur ut sufficientes iniusticiam facere existentes et nocere nescientes;

41.3.10 quoniam maxime omnium eo misereri oportet, quoniam extimantes aliis nocere aduersus seipsos gladium impellunt, quod desipiencie est ultime seipsum percutientem, neque hoc ipsum scire.

41.3.11 Sed alii putare iniusticiam facere in occidendo seipsum. Propterea et Paulus sciens quoniam percutiendo alios nosipsos interimimus, dixit:

41.3.12 Propter quid non magis iniusticiam patimini? Propter quid non magis priuamini?

41.3.13 Non iniusticiam enim pati, in non iniusticiam facere iniacet. Quemadmodum rursus non pati male in non faciendo male. Et si enigma uidetur esse quod dicitur multis et philosophari uolentibus.

41.3.14 Hoc igitur scientes non eos qui iniusticiam patiuntur, neque eos qui uexantur, sed eos qui hoc faciunt, misereamur et ploremus et lacrimemur.

41.3.15 Hii enim sunt qui maxime iniusticiam paciuntur, qui ipsi deum et seipsos impugnant et infinitorum accusatorum aperiunt ora, et perniciosam habent secundum presentem uitam suspicionem et magnum secundum futurum seculum attrahunt supplicium.

41.3.16 Quia hii deinde qui iniusticiam paciuntur et omnia ferunt nobiliter, deum habent propicium et omnes condolentes ipsis et laudantes et acceptantes.

41.3.17 Hii tales et secundum presentem uitam multa pociuntur bona fama philosophie maximum prebentes exemplum et secundum futuram uitam eternis participabuntur bonis,

41.3.18 quibus fiat et omnes nos frui gratia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY