PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

41.2.17 Et unde manifestum est ait aliquis quoniam accusabit Moyses et non gloriaris? Quid enim tibi et Moysi commune? Sabbatum soluisti quod ille promulgauit ab itinere. Qualiter igitur nos ille accusabit?
CLOSE
Griffolini

41.2.17 Et unde constat Moysen accusaturum ut te iactare non credamus? Quid tibi cum Moyse?B/F: Moyse. Sabbatum soluisti, quod ille obseruandum mandauit. Quomodo nos accusaturus est?1470/1486: est.
CLOSE
Griffolini-Montanus

41.2.17 Et vnde constat, dices, Mosem accusaturum, vt te iactare non credamus? Quid tibi cum Mose? sabbatum soluisti, quod ille obseruandum mandauit. Quo modo nos accusaturus est?
CLOSE
Montfaucon

41.2.17 Et unde discemus, inquient Judaei, Moysen accusaturum esse, ac te non id vane jactitare? quid enim tibi cum Moyse commune? Sabbatum solvisti, quod jussit ille servandum: quomodo ergo ille nos accusaverit?