Omelia XLI (xl)
41.1.1 Scrutamini scripturas, quia vos putatis in ipsis vitam aeternam habere: et illae sunt, quae testimonium perhibent de me: et non vultis venire ad me, vt vitam aeternam habeatis.
41.1.2 Longam ad vos de spiritalibus rebus orationem habemus, dilectissimi, neque tamen eam nobis satis esse ad salutem arbitramur, etiam si pro viribus insistamus.
41.1.3 Nam si in rebus secularibus, et in comparandis diuitiis nemo sibi satisfacere videatur, cum his obiter ac praeter rationem et modum vtatur1603: vtamur, longe magis in spiritalibus id vsuuenerit. Siquidem longe haec maiori indigent studio.
41.1.4 Propterea Christus Iudaeos ad scripturarum non simplicem, et nudam lectionem, sed ad inuestigationem perquam diligentem relegauit.
41.1.5 Non enim dixit, legite scripturas: sed, scrutamini. Diuina enim summa indigent diligentia:
41.1.6 in vmbra enim maioribus illis non ab re locutus est. Idcirco effodere profundius iubet, vt quae alte delitescunt, inuenire possimus.
41.1.7 Non enim rem in superficie, et in promptu positam effodimus, sed quae tanquam thesaurus profunde reconditur.
41.1.8 Qui enim huiusmodi quaerit, nisi summam adhibeat diligentiam et laborem, nunquam quaesita inueniet:
41.1.9 quamobrem inquit, Scrutamini scripturas, quia vos putatis in eis vitam aeternam habere.
41.1.10 Non, inquit, habetis: sed, putatis habere: Vt demonstraret nihil eos sola lectione proficere, nisi fides accedat.
41.1.11 Dicit igitur: Nunquid scripturas admiremini? Nunquid inde vitam consequi arbitramini? Illae de me perhibent testimonium, et non vultis venire ad me, vt vitam aeternam habeatis.
41.1.12 Non immerito inquit, putatis: quoniam ipsi credere nolebant, sed in sola lectione gloriabantur.
41.1.13 Deinde ne nimio studio gloriae suspicionem incurreret, et id dicere putaretur vt sibi authoritatem conciliaret:
41.1.14 etenim Ioannis et patris testimonium, et opera sua meminerat, et omnia conatus est vt eos alliceret ad credendum.
41.1.15 ne inquam credibilem multis suspicionem incuteret, subdit: Claritatem ab hominibus non accipio. Hoc est, non egeo humana gloria,
41.1.16 sol enim a lucerna lucem non accipit. Qua igitur gratia hoc dicitur? Vt salui sitis,
41.1.17 vt superius inquit. significauit tamen et hic etiam, cum dixit, Vt vitam habeatis. Affert autem et aliam causam. Sed cognoui vos, quia dilectionem dei non habetis in vobis:
41.1.18 cum tanquam dei amatores Iudaei Christum persequerentur, quod se aequalem deo faceret, sciretque non esse credituros, ne quis percontaretur cur id diceret,
41.1.19 vt vos reprehendam, inquit, quod non pietate in deum me persequimini. Nam si ipse et operibus, et scripturis mihi perhibet testimonium,
41.1.20 quemadmodum antehac me deo contrarium arbitrati, expulistis: ita ex quo vobis veritatem ostendi, recipere deberetis, si deum diligeretis, sed non diligitis:
41.1.21 propterea hoc locutus sum, vt temere vos elatos ostendam, et inuidiam obtegere:
41.1.22 quod etiam ex sequentibus confirmat. Ego enim veni, inquit, in nomine patris mei, et non accepistis me: si alius venerit in nomine suo1603: suo, et, illum accipietis.
41.1.23 Animaduerte, vt omnibus in locis propter hoc se1603: om. missum, et a patre accepisse iudicium, et nihil posse a seipso facere profitetur, vt omnem tollat incredulitatis excusationem.
41.1.24 Sed quemnam non in nomine patris venturum dixit? Antichristum, et perfidiam eorum sine contradictione demonstrat.
41.1.25 Nam si tanquam dei amatores me persequimini, longe magis Antichristum persequi oportuerit. Ille enim neque se missum a patre, neque eius voluntate venire dicet:
41.1.26 sed omnem sibi potestatem tyrannice vendicabit, se omnium deum profitebitur: vt Paulus inquit, supra omnem qui dicitur deus aut colitur: ostendentem seipsum deum esse,
41.1.27 hoc est quod proprio nomine venerit: ego autem me in nomine patris mei venire profiteor. Satis id indicare poterat, quod deum non amarent, cum ab ipso missum non reciperent.
41.1.28 Verum ex Antichristo etiam eorum impudentiam coarguit, cum eum qui se a deo missum praedicat, non recipitis:
41.1.29 coletis autem, qui se deum nescire, et se maximum deorum esse gloriabitur. Perspicuum erat quod inuidia et dei odio ipsum persequebantur,
41.1.30 ideo duas affert sermonis sui causas, et prius vtiliorem. Vt salui sitis, et vitam habeatis.
41.1.31 Et licet non essent audituri, grauiorem tamen ponit, vt assolet.
41.2.1 Et quidem Paulus de Antichristo disputans, prophetauit, quod mittet illis deus operationem erroris, vt credant mendacio, vt iudicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniquitati.
41.2.2 Christus autem non dixit venturum: sed, si venerit: vt minus auditores offenderet. nam propterea quod nondum ad summam illi peruenerant perfidiam, Antichristi aduentum tacuit.
41.2.3 Paulus autem intelligentibus aperte eum manifestauit, quod illos inexcusabiles facit.
41.2.4 Deinde incredulitatis causam his verbis exequitur: Quo modo potestis vos credere, qui gloriam inuicem accipitis: et gloriam quae a solo deo est, non quaeritis?
41.2.5 Hic iterum ostendit, nullam eos diuinorum considerationem habere, sed eorum praetextu proprium affectum obtegere:
41.2.6 tantum autem a quaerenda dei gloria abesse, vt humanam potius quam diuinam optarent.
41.2.7 Qua ergo ratione tantum odii pro dei gloria susciperent: quam adeo contemnebant, vt etiam humanam praeponerent?
41.2.8 Cum itaque simulatam eorum in deum dilectionem arguisset, et ex his quae in se facerent, et quae in Antichristum essent facturi,
41.2.9 ostendissetque nulla venia dignos: iterum Mosem, qui eos accusat in medium adducit.
41.2.10 Nolite putare, quia ego accusaturus sum vos apud patrem: est qui accusat vos Moses, in quo vos speratis.
41.2.11 Si enim crederetis Mosi, crederetis forsitan et mihi: de me enim ille scripsit. Si autem illius literis non creditis, quo modo meis credetis verbis?
41.2.12 Hoc est, ante me ille vos vestri in me animi reprehendit. Mosi enim magis creditis, quam mihi. Ecce quo modo omnem eis aufert excusationem.
41.2.13 deum vos diligere profitebamini me persequendo, ostendi quod eius odio hoc facitis. Dicebatis me sabbatum soluere, legem transgredi: purgaui calumniam.
41.2.14 contra me haec audere asserebatis, vt Mosi crederetis: demonstraui hoc vos pacto maxime Mosi contradicere.
41.2.15 Tantum enim absum, vt Mosi legi repugnem, vt nemo alius aeque vos accusaturus sit, quam ipse qui legem vobis dedit.
41.2.16 Vt igitur de scripturis, inquit, in quibus putatis vitam aeternam habere: ita et de Mose in quo vos speratis, vbique ipsorum armis eos confodiens.
41.2.17 Et vnde constat, dices, Mosem accusaturum, vt te iactare non credamus? Quid tibi cum Mose? sabbatum soluisti, quod ille obseruandum mandauit. Quo modo nos accusaturus est?
41.2.18 Quo vteris argumento, quod in alium suiipsius nomine venientem simus credituri? ad haec nullum adducis1603: adducit testimonium.
41.2.19 Atqui omnia haec ex superioribus confirmantur: cum enim se a deo venisse ab operibus, a Ioannis et patris testimonio asseueret, constat Mosem eos accusaturum.
41.2.20 Quid enim ille inquit? Si quis venerit signa faciens, et ad deum adducens, et futura vere praedicens, ei promptissimo animo parere oportet.
41.2.21 Christus omnia haec fecit, signa verissima operatus est, ad deum omnes traxit: et quae praedixit, rerum euentu confirmata sunt.
41.2.22 Quod autem ob Christi odium alium suscepturi sint, inde perspicuum est: quoniam qui diuina voluntate venientem fugant, contrarium recipiunt.
41.2.23 Neque id tibi admirationi sit, quod Mosi adducat testimonium, cum ab homine se testimonium non accipere dixerit: non enim ad Mosem, sed ad diuinam eos scripturam relegat.
41.2.24 Verum cum scripturis minus mouerentur, se ad ipsum refert legislatorem qui eos accusat, et expressius metum incutiens, singula eorum verba coarguit.
41.2.25 Considera quaeso. Dicebant quod dilectionis in deum gratia Christum persequebantur: ostendit contrarium, quod odio dei. Dicebant quod Mosem defenderent: ostendit quod oppugnant, et quia ei non credunt, id faciunt.
41.2.26 Nam si legis assertores essent, oportebat vt qui legem impleret, probarent: si deum diligebant, ei credere qui ad deum eos traheret: si Mosi credebant, quem Moses praedixerat, adorare:
41.2.27 quod si illi qui ante me fuit, fides non adhibetur: minime mirum si me ab eo iam pridem praenunciatum expellitis.
41.2.28 Quemadmodum ergo qui se Ioannem admirari arbitrabantur, eos potius contemnere ex his quae in ipso facerent, demonstrauit.
41.2.29 Itidem et in Mose vsu eis venire ostendit, et semper in eorum caput omnia quae pro se adducere opinabantur, retorquet.
41.2.30 Tantum enim absum, inquit, vt a lege Iudaica vos abducam, vt ipsum legislatorem contra vos testem adducam. Dicit ergo scripturas de ipso testari,
41.2.31 vbi autem nondum aperuit, vt maiorem eis formidinem incuteret, et ad inuestigandum, interrogandumque excitaret.
41.2.32 Nam si non rogatus dixisset, facile contempsissent: hoc autem pacto eos rogare, et discere oportebat, si attentionem praestabant.
41.2.33 Ideo non in demonstrationibus tantum, sed in sententiis, et minis vehemens est, vt vel hoc saltem pacto metu trahat ad credendum. Illi autem tacent.
41.2.34 Talis enim malicia est, quicquid dicatur, fiatve, non exurgit, sed proprium seruat venenum:
41.3.1 sed omnis ab animo eiicienda est, nec vlli innectendus dolus. Ad prauos enim prauas vias deus mittit:
41.3.2 et spiritus sanctus sapientiae fugiet dolum, et discedet a rationibus imprudentium1603: impudentium. Nihil enim tam stultos homines facit, quam malicia.
41.3.3 Fraudulentus enim, perfidus, ingratus (hae nanque maliciae species sunt) cum non laedentem laedit, cum nectit dolos, cum beneficiorum obliuiscitur, nonne summae prae se fert stulticiae indicium?
41.3.4 Nihil sapientiores reddit, quam virtus: etenim gratos, benignos, mites, humanos, mansuetos, lenes, caeteris virtutibus praeditos efficit.
41.3.5 Quid ita affectis prudentius? fons, mater, radix sapientiae, virtus, non secus ac malicia omnis et1603: ex stulticia oritur. Siquidem superbus et iracundus, quoniam sapientia carent, his affectibus absumuntur,
41.3.6 ideo inquit propheta, Non est sanitas in carne mea a facie insipientiae meae:
41.3.7 vt omne peccatum e stulticia ortum habere demonstret. nam qui virtuti studet, qui deum timet, is sapientissimus est.
41.3.8 Initium, inquit, sapientiae, timor domini. Quod si ita est, malus, qui dei timorem non habet, sine dubio non est sapiens:
41.3.9 qui hac vera caret sapientia, stultissimus est. Atqui multi malos admirantur, quod et iniuriam facere, et offendere possint:
41.3.10 non intelligentes eos maxime miseros existimandos, qui cum alios se laedere arbitrentur, in se ensem stringunt: quod vltimae est dementiae,
41.3.11 vt seipsum laedendo quis non cognoscat, sed sibi alium laedere videatur. Quod Paulus sentiens, inquit:
41.3.12 Quare non potius iniuriam accipitis? quare non magis fraudem patimini?
41.3.13 Non accipere iniuriam, in non inferendo est, sicut non pati malum, in non faciendo male, quanuis multi ambigant, nec sapientiam amplecti velint.
41.3.14 Haec considerantes dilectissimi, non qui accipiunt, sed qui inferunt iniuriam, eos miseros dicamus, deploremusque,
41.3.15 cum ipsi maxime accipiant, et cum deo bellum gerant, cum omnium contra se ora aperiant, cum in hoc seculo mala laborent fama, et in futuro perpetuum sibi pariant supplicium:
41.3.16 qui autem accipiunt, et magno animo omnia perferunt, deum propicium habeant, omnes eis commisereantur, omnes laudent, omnes benigne suscipiant.
41.3.17 Ipsique in hac vita maximum sapientiae exemplum praebeant, et in futuro gloriam expectent sempiternam: quam vtinam omnes consequamur,
41.3.18 gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.