41.3.5 Quid autem de eo qui ita dispositus est sapientius? Fons enim uere et radix prudencie est uirtus. Quemadmodum et omnis nequicia ex demencia habet principium. Etenim arrogans et iracundus ex indigencia prudencie a passionibus occupatur.
41.3.5 Quid ita affectis prudentius?B/1470/1486: prudentius. fons, mater, radix sapientiae uirtus, non secus ac malitia omnis ex stultitia oritur. Siquidem superbus et iracundus, quoniam sapientia carent, iis1530: his affectibus absumuntur.
41.3.5 Quid ita affectis prudentius? fons, mater, radix sapientiae, virtus, non secus ac malicia omnis et1603: ex stulticia oritur. Siquidem superbus et iracundus, quoniam sapientia carent, his affectibus absumuntur,
41.3.5 Quid hoc modo affectis prudentius? Fons enim vere et radix prudentiae virtus est; malitia vero ex amentia ortum habet. Arrogans enim et iracundus deficiente prudentia his morbis capitur.