Homilia XLI (xl)

41.1.1 Scrutamini scripturas quia uos putatis in ipsis uitam aeternam habere, et illae sunt quaeB: qui testimonium perhibent de me, et non uultis uenire ad me, ut uitam aeternam habeatis.

41.1.2 Longam ad uos de spiritalibus rebus orationem habemus, dilectissimi, neque tamen eam nobis satis esse ad salutem arbitramur, etiam si pro uiribus insistamus.

41.1.3 Nam si in rebus saecularibus et in comparandis diuitiis nemo satis sibi1470/1486/1530: sibi satis facere uideaturB: uideat, cum iis1530: his praeter rationem et modum utatur, longe magis in spiritalibus id usuB: usi uenerit. Siquidem longe haec maiori indigent studio.

41.1.4 Propterea Christus Iudaeos ad scripturarum non simplicem et nudam lectionem, sed ad inuestigationem perquam diligentem relegauit.

41.1.5 Non dixit: Legite scripturas, sed: Scrutamini. Diuina enim summa indigent diligentia.

41.1.6 In umbra enim maioribus illis non ab re locutus est. Iccirco effodere profundius iubet, ut quae alte delitescunt, inuenire possimus.

41.1.7 Non enim rem in superficie et in promptu positam effodimus, sed quae tanquam thesaurus profunde reconditur.

41.1.8 Qui enim huiusmodi quaerit, nisi summam adhibeat diligentiam et laborem, nunquam quaesita inueniet.

41.1.9 Quamobrem inquit: Scrutamini scripturas, quia uos putatis in eis uitam aeternam habere.

41.1.10 Non inquit: Habetis, sed: Putatis habere, ut demonstraret nihil eos sola lectione perficere1470/1486/1530: proficere, nisi fides accedat.

41.1.11 Dicit igitur: Nunquid scripturas admiramini? Nunquid inde uitam consequi arbitramini?B: arbitramini. Illae de me perhibent testimonium, et non uultis uenire ad me,1470/1486: me? ut uitam aeternam habeatis.

41.1.12 Non inmerito igitur1470/1486/1530: om. inquit: Putatis, quoniam ipsi credere nolebant, sed in sola lectione gloriabantur.

41.1.13 Deinde ne nimio studio gloriae suspitionem incuteret, et id dicere putaretur, ut sibi auctoritatem conciliaretB: conciliares,

41.1.14 (Etenim Ioannis et patris testimonium, et opera sua meminerat, et omnia conatus est, ut eos alliceret ad credendum.)

41.1.15 ne, inquam, credibilem multis suspitione1470/1486/1530: suspitionem incuteret, subdit: Claritatem ab hominibus non accipio, hoc est, non egeo humana gloria.

41.1.16 Sol enim a lucerna lucem non accipit. Qua igitur gratia hoc dicit1470/1486/1530: dicitur? ut salui sitis,

41.1.17 ut superius inquit. Significauit tamen et hic etiam, cum dixit: Vt uitam habeatis. Affert autem et aliam causam. Sed cognoui uos, quia dilectionem dei non habetis in uobis.

41.1.18 Cum tanquam dei amatores Iudaei Christum persequerentur, quod se aequalem deo faceret, sciretque non esse credituros, ne quis percontaretur, cur id diceret:

41.1.19 Vt uos reprehendam, inquit, quod non pietate in deum me persequimini. Nam si ipse et operibus et scripturis mihi perhibet testimonium,

41.1.20 quemadmodum ante hac me deo contrarium arbitrati expulistis, ita ex quo uobis ueritatem ostendi, recipere deberetis, si deum diligeretis, sed non diligitis.

41.1.21 Propterea hoc locutus sum, ut temere uos elatos ostendam, et inuidiam obtegere.

41.1.22 Quod etiam ex sequentibus confirmat: Ego enim ueni, inquit, in nomine patris mei, et non accoepistis me. Si alius uenerit in nomine suo, illum accipietis.

41.1.23 Animaduerte ut omnibus in locis propter hoc se missum, et a patre accoepisse iudicium, et nihil posse a se ipso facere profitetur, ut omnem tollatB: tolleret incredulitatis excusationem?1470/1486/1530: excusationem:

41.1.24 Sed quem nam1486/1530: nam non in nomine patris uenturum dixit? Antichristum et perfidiam eorum sine contradictione demonstrat.

41.1.25 Nam si tanquam dei amatores me persequimini, longe magis Antichristum persequi oportuerit. Ille enim neque se missum a patre, neque eius uoluntate uenire dicet,

41.1.26 sed omnem sibi potestatem uendicabit, se omnium deum profitebitur, ut Paulus inquit: In omnibus dicentem se deum, aut quod colitur, ostendentem se ipsum deum esse.

41.1.27 Hoc est quod proprio nomine uenerit. Ego autem me in nomine patris mei uenire profiteor. Satis id indicare poterat, quod deum non amarent, cum ab ipso missum non reciperent.

41.1.28 Verum ex Antichristo etiam eorum impudentiam coarguit. Cum enim1470/1486/1530: eum qui se a deo missum praedicat, non recipitis,

41.1.29 coletis autem, qui se deum nescire, et se maximum deorum esse gloriabitur, perspicuum erat, quod inuidia ipsum persequebantur.

41.1.30 Ideo duas affert sermonis sui causas, et prius utiliorem, ut salui sitis, et uitam habeatis,

41.1.31 et licet non essent audituri, grauiorem tamen ponit, ut assolet.

41.2.1 Et quidem Paulus de Antichristo disputans prophetauit quod: Mittet illis1530: illos deus1470/1486/1530: deus in operationem erroris, ut credant mendacio, ut iudicentur omnes, qui non crediderunt ueritati, sed consenserunt iniquitati.

41.2.2 Christus autem non dixit: Venturum, sed: Si uenerit, ut remissius1470/1530: remissus auditores offenderet. Nam propter summam eorum perfidiam, Antichristi aduentum tacuit.

41.2.3 Paulus autem intelligentibus aperte eum manifestauit. Quod illos inexcusabiles facit.

41.2.4 Deinde incredulitatis causam his uerbis exequitur: Quomodo potestis uos credere, qui gloriam inuicem accipitis, et gloriam, quae a solo deo est, non quaeritis?

41.2.5 Hic iterum ostendit, nullam eos diuinorum consyderationem habere, sed eorum praetextu proprium affectum obtegere,

41.2.6 tantum autem a quaerenda dei gloria abesse, ut humanam potius quam diuinam optarent.

41.2.7 Qua ergo ratione tantum odii pro dei gloria susciperent, quam adeo contemnebant, ut etiam humanam praeponerent?F/1470/1486: praeponerent.

41.2.8 Cum itaque simulatam eorum in deum dilectionem arguisset, et ex iis1530: his quae in se facerent, et quae in Antichristum essent facturi,

41.2.9 ostendissetque nulla uenia dignos, iterum Moysen, qui eos accusat, in medium adducit:

41.2.10 Nolite putare quia ego accusaturus sum uos apud patrem. Est qui accusat uos Moyses, in quo uos speratis.

41.2.11 Si enim crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi. De me enim ille scripsit: Si autem illius litteris non creditis, quomodo meis credetis uerbis?

41.2.12 Hoc est, ante me ille uos uestri in me animi reprehendit. Moysi enim magis creditis quam mihi. Ecce quomodo omnem eis aufert excusationem.

41.2.13 Deum uos diligere profitebamini me persequendo?1470/1486/1530: persequendo: Ostendi quod eius odio hoc facitis. Dicebatis me sabbatum soluere, legem transgredi?1470/1486/1530: transgredi: Purgaui calumniam.

41.2.14 Contra me haec audere asserebatis, ut Moysi crederetis. Demonstraui hoc uos pacto maxime legi Moysi contradicere.

41.2.15 Tantum enim absum, ut Moysi legi repugnem, ut nemo alius aeque uos accusaturus sit, quam ipse qui legem condidit.

41.2.16 Vt igitur de scripturis inquit: In quibus putatis uitam aeternam habere, ita et de Moyse, in quo uos speratis, ubique ipsorum armis eos confodiens.

41.2.17 Et unde constat Moysen accusaturum ut te iactare non credamus? Quid tibi cum Moyse?B/F: Moyse. Sabbatum soluisti, quod ille obseruandum mandauit. Quomodo nos accusaturus est?1470/1486: est.

41.2.18 Quo uteris argumento, quod in alium1470: alio suo ipsius1530: suiipsius nomine uenientem simus credituri?B/F: credituri. Ad haec nullum adducis testimonium.

41.2.19 Atqui omnia haec ex superioribus confirmantur. Cum enim se a deo uenisse ab operibus a Ioannis et patris testimonio asseuerat1470/1486/1530: asseueret, constat Moysen eos accusaturum.

41.2.20 Quid ille inquit?B/F: inquit. Si quis uenerit signa faciens, et ad deum adducens, et futura uere praedicens, ei promptissimo animo parere oportet.

41.2.21 Christus omnia haec fecit. Signa uerissima operatus est. Ad deum omnes traxit, et quae praedixit, rerum euentu confirmata sunt.

41.2.22 Quod autem ob Christi odium alium suscepturi sintB: sit, inde perspicuum est, quoniam qui diuina uoluntate uenientem fugant, contrarium recipiunt.

41.2.23 Neque id tibi admirationi sit, quod Moysi adducat testimonium, cum ab homine se testimonium non accipere, dixerit. Non enim ad Moysen, sed ad diuinam eos scripturam relegat.

41.2.24 Verum cum scripturis minus mouerentur, se ad ipsum refert legislatorem, qui eos accusat, et expressius metum incutiens, singula eorum uerba coarguit.

41.2.25 Consydera, quaeso. Dicebant quod dilectionis in deum gratia Christum persequebantur, ostendit contrarium quod odii. Dicebant quod Moysen defenderent, ostendit quod oppugnant, et quia ei non credunt, id faciunt.

41.2.26 Nam si legis assertores essent, oportebat, ut qui legem impleret, probarent. Si deum diligebant, ei credere, qui ad deum eos traheret, si Moysi credebant, quem Moyses praedixerat, adorare.

41.2.27 Quod si illi, qui ante me fuit, fides non adhibetur, minime mirum, si me ab eo iam pridem praenuntiatum expellitis.

41.2.28 Quemadmodum ergo qui se Ioannem admirari arbitrabantur, eos potius contemnere ex iis1530: his quae in ipsum1470/1486/1530: ipso facerent, demonstrauit.

41.2.29 Itidem et in Moyse usu eis uenire ostendit, et semper in eorum caput omnia, quae pro se adducere opinabantur, retorquet.

41.2.30 Tantum enim absum, inquit, ut a lege Iudaica uos abducam, ut ipsum legislatorem contra uos testem adducam. Dicit ergo scripturas de ipso testari,

41.2.31 ubi autem non dum aperuit, ut maiorem eis formidinem incuteret, et ad inuestigandum interrogandumque excitaret.

41.2.32 Nam si non rogatus dixisset, facile contempsissent, hoc autem pacto eos rogare et discere oportebat, si attentionem praestabant.

41.2.33 Ideo non in demonstrationibus tantum, sed in sententiis et minis uehemens est, ut uel hoc saltem pacto metu trahat ad credendum. Illi autem tacent.

41.2.34 Talis enim malitia est.1470/1486: est? Quicquid dicatur,1470: dicatur? fiat ue, non exurgit, sed proprium seruat uenenum.

41.3.1 Sed omnis ab animo eiicienda est, nec ulli innectendus dolus. Ad prauos enim prauas uias deus mittit,

41.3.2 et spiritus sanctus sapientiae fugiet dolum, et discedet a rationibus imprudentiumB: impudentium. Nihil enim tam stultos homines facit quam malitia.

41.3.3 Fraudulentus enim perfidus, ingratus, (hae nanque malitiae species sunt) cum non laedentem ledit, cum nectit dolos, cum beneficiorum obliuiscitur, nonne summae prae se fert stultitiae inditium1470/1486: iudicium?

41.3.4 Nihil sapientiores reddit quam uirtus. Etenim gratos, benignos, mites, humanos, mansuetos, lenes, caeteris uirtutibus praeditos efficit.

41.3.5 Quid ita affectis prudentius?B/1470/1486: prudentius. fons, mater, radix sapientiae uirtus, non secus ac malitia omnis ex stultitia oritur. Siquidem superbus et iracundus, quoniam sapientia carent, iis1530: his affectibus absumuntur.

41.3.6 Ideo inquit propheta: Non est sanitas in carne mea a facie insipientiae meae,

41.3.7 ut omne peccatum e stultitia ortum habere demonstret. Nam qui uirtuti studet, qui deum timet, is1470: iis sapientissimus est.

41.3.8 Initium, inquit, sapientiae timor domini. Quod si ita est, malus qui dei timorem non habet, sine dubio non est sapiens.

41.3.9 Qui hac uera caret sapientia, stultissimus est. Atqui multi malos admirantur, quod et iniuriam facere et offendere possint,

41.3.10 non intelligentesF: intelligentos eos maxime miseros existimandos, qui cum alios se laedere arbitrentur, in se ensem stringunt. Quod ultimae est dementiae,

41.3.11 ut se ipsum laedendo quis non cognoscat, sed sibi alium laedere uideatur. Quod Paulus sentiens inquit:

41.3.12 Quare non potius iniuriam accipitis? Quare non magis fraudem patimini?

41.3.13 Non accipere iniuriam in non inferendo est, sicut non pati malum in non faciendo male, quamuis multi ambigant, nec sapientiam amplecti uelint.

41.3.14 Haec considerantes, dilectissimi, non qui accipiunt, sed qui inferunt iniuriam, eos miseros ducamus1470/1486/1530: dicamus deploremusque,

41.3.15 cum ipsi maxime accipiant, et cum deo bellum gerant, cum omnium contra se ora aperiant, cum in hoc saeculo mala laborent fama, et in futuro perpetuum sibi parent1470/1486/1530: pariant supplicium.

41.3.16 Qui autem accipiunt, et magno animo omnia perferunt, deum propitium habeant, omnes ei1470/1486/1530: eis commisereantur, omnes laudent, omnes benigne suscipiant.

41.3.17 Ipsique in hac uita maximum sapientiae exemplum praebeant, et in futuro gloriam expectent sempiternam, quam utinam omnes consequamur.

41.3.18 Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula.1470: secula seculorum; 1486/1530: secula seculorum amen.1470: secula seculorum; 1486/1530: secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY