PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

41.2.19 Et nimirum omnia hec de se habent constructionem. Cum enim in confessionem deductum sit quoniam a deo ueni, ab operibus, a uoce Iohannis, a testimonio patris manifestum est quoniam Moyses eos accusabit.
CLOSE
Griffolini

41.2.19 Atqui omnia haec ex superioribus confirmantur. Cum enim se a deo uenisse ab operibus a Ioannis et patris testimonio asseuerat1470/1486/1530: asseueret, constat Moysen eos accusaturum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

41.2.19 Atqui omnia haec ex superioribus confirmantur: cum enim se a deo venisse ab operibus, a Ioannis et patris testimonio asseueret, constat Mosem eos accusaturum.
CLOSE
Montfaucon

41.2.19 Atqui haec omnia ex superioribus probantur: Quando enim ex operibus, ex Joannis voce, ex Patris testimonio in confesso fuerit me a Deo venisse, palam certe est Moysem ipsos accusaturum esse.