PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

41.1.27 Hoc enim est in nomine proprio uenire. Ego autem non ita, sed in nomine patris mei ueni. Igitur sufficiens quidem erat, et hoc ostendere eos non amantes deum, quoniam illum qui dicebat se missum esse ab illo non suscipiebant.
CLOSE
Griffolini

41.1.27 Hoc est quod proprio nomine uenerit. Ego autem me in nomine patris mei uenire profiteor. Satis id indicare poterat, quod deum non amarent, cum ab ipso missum non reciperent.
CLOSE
Griffolini-Montanus

41.1.27 hoc est quod proprio nomine venerit: ego autem me in nomine patris mei venire profiteor. Satis id indicare poterat, quod deum non amarent, cum ab ipso missum non reciperent.
CLOSE
Montfaucon

41.1.27 Hoc enim est in proprio nomine venire. Ego vero non sic; sed in nomine Patris mei adveni. Vel hinc ostendi poterat ipsos non amare Deum, quod illum qui se diceret ab illo missum non reciperent.